Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

et ideo prima praecepta sunt sancti prophetae Dauid impietatem fugere, in peccato non stare, in lege meditari, ut intellegas quae bona sunt et iusta atque iniusta secernas. in omnibus igitur radix est spectanda gignendi, ne eam inutilis ab exordio sucus inficiat, grauioraque multo sunt animorum uitia quam uirgultorum.