Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

spectat omnia deus; nihil est quod eum praetereat, nemo qui fallat, cui omnia praesentia quae futura sunt et manifesta quae latent. etenim si sol iste mundanus clausis plerumque domiciliorum habitaculis suum lumen interserit, quanto magis deus summus aeternus etiam secreta penetralia mentis humanae atque omne angelorum consilium scientia sua scrutatur et praeuenit! quid ergo aliud agit iniustus nisi ut iniquitatem sibi quaerat et odium?

Sic enim scriptum est: non est timor dei ante oculos eius, quoniam dolose e egit in conspectu eius, ut inuenir et iniquitatem suam et odium. quid est \'inueniret\' ? omnis enim qui quaerit inuenit; ergo si malum quaeritur, quaeritur ut inueniatur. sed quemadmodum laudabilis est ille qui bonum quod quaesiuit inuenit, ita inueniabilis qui laborauit, ut malum quod quaesierat inueniret; bonis rebus, non flagitiis atque criminibus laborem nostrum nos oportet inpendere. quid igitur nisi summae stultitiae atque dementiae est odium quaerere, iniquitatem malis artibus inuenire, quam bonus nemo quaesiuit?

Quomodo igitur improbi iniquitatem suam et odium quaerant, consideremus. nempe Herodias erat tetrarchae Philippi legitimo conexa coniugio, regiae abundans opibus potestatis. quae Herodem Romam adusque tendentem quasi germanum mariti hospi-