Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Dicit ergo iniustus, ut delinquat sibi, iustus autem loquitur, ut et aliis et sibi prosit; ille loquitur ad perniciem, hicloquitur ad salutem. de iustis uero et fidelib\'is dictum est: corde cre ditur ad iustitiam, ore autem confessio fit ad salutem. illius lingua uulnerat, lingua autem prudentum sanat.

unde cum expostularet Dauid cum rege Saul, quod oblitus beneficii salutis ingratus eum persequeretur ad mortem a quo totiens iam uideret se esse seruatum, et uitam eius appeteret qui uitam suam pro regis salute periculis obtulisset, ait sibi fructum non perire iustitiae, qui insidiatorem suum in manus suas a domino sibi traditum non peremisset. ab iniustis iniquitas prodiuit, uenenum a serpentibus effusum est; uenenum et iniquitatis arma perierunt.