Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Historia instruit, lex docet, prophetia annuntiat, correptio castigat, moralitas suadet; in libro Psalmorum profectus est omnium et medicina quaedam salutis humanae. quicumque legerit, habet quo propriae uulnera passionis speciali possit curare remedio. quicumque cernere uoluerit, tamquam in communi animarum gymnasio et quodam stadio uirtutum diuersa genera certaminum rep-

periens praeparata id sibi eligat, cui se intellegit aptiorem, quo facilius perueniat ad coronam. si quis gesta studet recensere maiorum atque imitari uelit, intra unum psalmum totam paternae historiae seriem accipit conprehensam, ut thesaurum memoriae conpendio lectionis adquirat. faciliora quoque uidentur quae breuius explicantur. illud etiam quantae altitudinis, quod breui interuallo offensionum aduersa distinxit et reconciliationis secunda subtexuit, ut