Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Ergo impii non resurgunt in iudicio, hoc est: in portionem eorum qui iudicium subituri sunt, nec peccalores surgunt in consilio iustorum . uides quia surgunt impii et non surgunt in iudicio, quia et peccatores, etsi non surgunt in consilio iustorum, resurgunt tamen in iudicio. unde uidentur, qui bene crediderunt et fidem suam etiam operibus exsecuti sunt, ipsi non iudicari, sed surgere in consilio iustorum; peccatores autem, qui non possunt inter iustos surgere, surgent in iudicio.