Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

et cauendum fuit, ne corrumperemus bonos fructus quos lignum uitae daret, quia nunc corrupti, illic autem incorrupti, quando et mortui, inquit, resurgent incorrupti et nos commutabimur. oportet enim corruptibile hoc induere incorruptelam et mortale hoc induere inmortalitatem. quid ergo proderat morituro accipere, quod ei mors habebat auferre? nouit ergo sapientia, quibus quando dare debeat, quae nec folium amittit ligni sui. et ideo, quis fructus sit sapientiae, quod folium, consideremus.

Fructus interior est, folium, quo fructus uel a sole torrenti uel a frigore defendatur. fructus uidetur esse fides, pax, doctrinae excellentia, uerae cognitionis intentio, mysteriorum ratio. hos fructus bona uita custodit, mala, etiamsi percepit, amittit. peccatori autem dixit deus: quare tu enarras iustitias m e a s ? in mysticis fructus est, in moralibus folium contemplatione mysteriorum caelestium.

nam uirtutes sine fide folia sunt; uidentur uirere, sed prodesse non possunt, agitantur uento, quia non habent fundamentum. quanti gentiles habent misericordiam, habent sobrietatem, sed fructum non habent, quia fidem non habent! labuntur cito folia, ubi uentus flauerit. et aliqui Iudaei habent castimoniam, sedulitatem lectionis multam et diligentiam, sed sine fructu sunt, sed uersantur ut folia. haec forte sunt folia, quae saluator in illa ficu repperit, sed fructum non repperit.