Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

prodest tibi cor habere contritum; hoc primum bibe, ut sacrificium tuum accipiatur a domino. doceat te apostolus, quid sit \'hoc primum bibe\', hoc est tribulationis poculum; tribulatio enim patientiam operatur. non potest esse patientia, nisi ante fuerit tribulatio; tribulatio , inquit, patientiam operatur, patientia autem probationem, probatio uero spem; spes autem non confundit. primum bibe tribulationem, ut postea tibi tot uirtutum pocula

ministrentur. et ut scias, quia bibitur tribulatio, audisti hodie dicentemprophetam:potasti nos uino conpunctionis, et in posterioribus ait: et potum dabis eis in lacrimis in mensuram. in mensuram petit potum, non supra mensuram, ne ferre non possint. denique quam bono hoc precaretur affectu, suo probabat exemplo, qui potum suiun cum fletu miscebat, ut domini in se inclinaret misericordia.

Bibe ergo hoc primum, ut bibas et secundum — hoc enim tempus est ut inseramus mystica —; bibe primum uetus testamentum, ut bibas et nouum testamentum. nisi primum biberis, secundum bibere non poteris. bibe primum ut sitim mitiges, bibe secundum ut bibendi satietatem haurias. in ueteri testamento conpunctio, [*](3 cf. Esai. 30,15 5 cf. Deut. 32, 15. Ex. 32,6 6 cf. Ps. 50,19 10 Rom. 5, 3-5 15 Ps. 59,5 16*Ps. 79,6 19 cf. Ps. 101,10 ) [*]( 1 pectori tuo Cm2 2 infunoantur fJ interius C cum patientis] compatientis BCDF affectum BC 3 cum] dum v 4 ergo] enim « 7 bibe pvimum C 9 tribulationem Eml enim om. fJ 10 fuerit ante F 12 uero om. fJ 13 bibe primum ftav 14 dicentem hodie fiav 16 eis] nobis Eav, om. DF 17 pr. mensura Cav alt. mensura fiav 18 possit BCfiav hoc om. F 19 probat DF 20 in om. C misericordiam fJav 21 et s. l. C et-22inseramusom.fJ all. hie a 22misticoft bibe] bibis a 23 ut - testamentum om. « et om. av )

29
in nono laetitia est.

uide quemadmodum dominus artibus diaboli pro suis seruulis obuiauerit. ille cibo fraudis decepit unum, ut in uno omnes cireumueniret; Iesus autem cibo salutis omnes redemit, ut in omnibus et illum, qui deceptus fuerat, reformaret. ille calicem aureum Babylonis excogitauit, ut quicumque plus biberent plus sitirent et, quia potus placere non poterat, auri pretio inliceret ad bibendum.

propinauit de suo uino, cui metalli suffragia requisiuit; at uero dominus Iesus aquam de petra effudit et omnes biberunt. qui biberunt in typo satiati sunt, qui biberunt in ueritate inebriati sunt. bona ebrietas, quae infunderet laetitiam, non afferret confnsionem; bona ebrietas, quae sobriae stabiliret mentis incessum; bona ebrietas, quae uitae munus rigaret aeternae. hoc ergo poculum bibe, de quo dixit propheta: et poculum tuum inebrians quam praeclarum est!