De Tobia

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Altera, (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.2). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1897.

petamus ergo, ut custodiat in nobis Christus hoc pignus, quod ipse donauit, et depositum suum conmendatumque conseruet; nihil enim accepit a nobis, sed ipse [*](615 A ) nobis credidit quod nostrum non erat. et ideo detrimento honestatis adficitur qui depositum uiolarit alienum. si commendatum hominis nulla debemus fraude uiolare, quanto magis diuinum et spiritale depositum bona fide seruare nos congruit, ne et existimationis et utilitatis grauia damna subeamus!

hoc igitur pignus est, quod lex prohibet pignoraii et uiolenter auferri. sic enim habet scriptura: si debitum tibi fuerit a proximo tuo quodcumque, non [*]( B ) introibis in domum ipsius pignorare pignus, et homo apud quem est debitum tuum proferet tibi foras pignus. si autem homo ille pauper fuerit, non dormies in pignore ipsius, sed redditione reddes ei pignus ipsius ad occasum solis, et dormiet in uestimento suo et benedicet te et erit in te misericordia.

Dices itaque mihi: ecce lex auferri pignus prohibuit, non suscipi, pauperi autem iussit reddi, non omnibus. ac de [*]( 4 Luc. 8, 5 14 Dent. 24, 12-14 (10-13). ) [*]( 1 hauitat P habitauit DP\' 2 commendati (i eras.) P comendat DP argenti aurique PV auri argentique BT auri et argenti (deinde spatiurn 17 litt.) DP\', argenti om. C custos (0 ex u) P custus V qui custos est (deinde spatium 10 fere litt.) DP\' 3 custoditur... pignus om. PC spiritale ... spiritu om. DP\' spatio relicto 4 ab] a Ff 9 afficietur (e 8. u.) T commendatam (v s. a alt. m2) V 10 quanta P 11 nos seruare BT 12 et pr. om. VBTC existimationem DP\' 13 pignerari BDP1 15 quoctlque B 16 in domum om. B post pignus add. ad foras stabis T (in quo uerba non intra ibis ... tibi foras iJł ras. m3) 17 pignus foras B 19 pignere BDP1 reddis P 23 pignna auferri B auferri pignus fcuferri P4 24 suscepi P-)

561
corporalibus quidem pignoribus satis etiam Hesdra nos docuit quod iam, faeneratores, aduersus patrum uestrorum non [*]( C ) possitis uenire professionem. nam cum iuberentur qui faenerauerant et acceperant aliena pignora, ut restituerent ea, dixerunt: reddimus et ab ipsis nihil quaerimus. boni patres, qui statuerunt pignora debitorum esse reddenda, boni etiam faeneratores, qui responderunt quod et pignora redderent et pecuniam non requirerent, quam dedissent. et sententia uos paternae censitionis his adstringit et professio creditorum.

i est autem et aliud pignus, quod lex spiritalis prohibet [*](D ) auferri et si datum fuerit, reddi iubet ante solis occasum, quod homo debitor reddit et ipse protulit. debitor est autem omnis qui audit uerbum regni et non intellegit. uenit malus et rapuit quod seminatum est in corde ipsius. noli ergo introire in domum eius, ut illud pignus accipias. uae enim qui scandalizauerit unum de pusillis istis! si sua stultitia amiserit pignus suum, tu non habebis delictum. si autem pauper fuerit, redde pignus ante solis occasum; pignus autem [*]( E ) uestimentum est. si sibi diues uidetur, ipse se decipit, si pignus tradiderit suum: si autem pauper, qui non habeat diuitias spiritus, redde illi uestimentum suum ante solis occasum.

si de corporali ageretur pignore, utique magis per diem reddendum fuit, ne turpitudo nudi corporis diurno [*]( 5 Nehem. 5, 12 13 Matth. 13, 19 Luc. 8, 12 15 Matth. 18, 6 ) [*]( . 1 pigneribus BDV satis V sanctis P et ante carr. P T scvs D sanctus P\' et T corr. cet. hesdra PV eBdra TC hesdras BD ezdras P docuit nos VDP1 4 pignera DP\', om. BT 6 et 7 pignera BDP1 6 debitorum (u ex o) P bona P 8 requirerint P 9 censitionis P censetionis VT censionis cet. his om. V professio. creditorum autem est ut aliud B 11 iubet reddi C 12 debitor VC debito P (o ex um) BT debitQ DP\' reddit] dedit C debitores autem omnes P 14 rapit VDPO quod] quasi (om. est) DP\' ipsilK ehw V 16 illi qui V unum om. PC, 8. u. m2 V 17 non om. BT 19 si om. D, sibi om. P\' (in quo uidetur diues) 22 agerentur pignerc D pignore ageretur P\' pignere B 23 turpidudo P ) [*]( XXXII. Ambr. pars 2. ) [*]( 36 )

562
lumine proderetur; tenebrae etenim nudum non produnt. ac si hoc moueret, quod non haberet pauper quo dormiens tegi [*]( F ) posset, utique aut stragulum aut amictum diceret esse reddendum. nunc autem dicendo uestimentum tunicam magis significat, quam induimur atque uestimur. redde ergo pauperi tunicam suam, ut dormiat in ea noctu.

Nonne tibi uidetur illum pauperem significare, qui cum una tunica iubetur pergere, alteram non requirere, missus a Christo ad euangelium praedicandum? ipse enim est pauper spiritu, qui dormire possit; nam satiato diuitiis, non est qui sinat eum dormire. dormit enim pauper somnum resurrectionis, quem diues dormire non potest, quia a diuitiis et [*]( 616 A ) uoluptatibus suffocatur. dormit Christi quietem dicentis: ego dormiui et quieui et surrexi. haec est tunica illa desuper texta, qua erat Christus indutus, quam scindere non potuerunt illi milites, quos agnoscis. nullus enim eorum uestimentum Christi scindit, sed diuidit,. sicut scriptum est: diuiserunt uestimenta mea sibi et super uestem meam miserunt sortem. diuiserunt sibi euangelistae uestimenta eius et super uestem eius, hoc est super praedicationem euangelii, qua uestitur hodieque dominus Iesus, [*]( B ) miserunt sortem, illam utique sortem, quae cecidit super Matthiam, ut apostolorum numero duodecimus excluso nomine proditoris adiungeretur. bene autem de euangelistis dictum [*]( 8 Matth. 10, 10 13 Psalm. HI 6 15 Ioh. 19, 23 et 24 18 Psalm. XXI 19 22 Act. 1, 25 sq. ) [*]( 1 etenim] enim DP\'C nudant (m2 ex nudum) V 2 moneret (n in rru. m3) T 5 quit P quo V qua cet., fort. recte 8 tunica («nica, tu s. ras., u eras. D) una DP\' missus V remissius B remissus cet. emissus a 9 ad del. m2 T, om. B praedicare BT est enim P 10 posset P 11 dormet P 12 a om. C 13 dicentes P 14 est enim C 15 supertexta R T erat indutus ips D indutus erat xps P 16 miletis P 18 diuiserunt... sortem om. V sibi ueatimenta mea B 21 euangelii (i alt. ex tl) B qua (a ex ae) B qua (a in ras.) T uestitus (r s. s alt.) V 23 mathiam libri numero om. V, nomero P 24 proditores P )

563
est quia miserunt sortem; sors enim ueluti diuino pendet examine. et ideo quia non potestate propria sunt locuti neque omnes eadem omnia, sed plerique diuersa dixerunt, quae alius non dixerat, sancti spiritus gratiam uelut sortito illis ea tribuisse cognoscimus, quae loquerentur singuli de [*]( C ) operibus domini Iesu, ut eius sibi describenda pro eius nutu gesta diuiderent.

est et illa tunica, quam demonstrat apostolus dicens: induite dominum Iesum. haec est tunica, quae inhonesta operit nostra et in his honestatem abundantiorem circumdat in Christo. induimus uiscera misericordiae in Christo, induimus crucis gloriam, quae Iudaeis scandalum, Graecis stultitia. illi erubescunt qui eam erubescendam [*]( D ) putant, nobis autem absit gloriari nisi in cruce domini Iesu. haec ignobilia nostra honorem abundantiorem habent, quia per passionem domini regnum nobis paratur aeternum; quo enim quis plus peccauerit eo plus diligit. consepeliamur igitur domino Iesu, ut participes resurrectionis eius esse mereamur, expoliemus ueterem hominem cum actibus eius, induamus nouum, in quo remissio peccatorum. Bonus ergo amictus atque uestitus uerbum dei.

hoc uestitu [*]( E ) filii Noe pudenda patris operuerunt accipientes super umeros uestimentum et retrorsum pergentes, ne uiderent uirilia [*]( 4 Act. 2, 6 8 Eom. 13, 14 11 I Cor. 1, 23 12 Rom. 1, 16 13 Galat. 6, 14 16 Luc. 7, 47 17 Rom. 6, 4 18 Coloss. 3, 9 et 10 21 Gen. 9, 23 ) [*]( 1 uelut VBT pendet... non in ras. m3 T 2 propria potestate BT 3 plerique P pleraque V (i a. a m2) cet. diuersa om. BT 4 sorti tollis ea PDP1 sortito illi seu V 5 tribuesse P 6 sibi om. DP\' 9 in om. VBT 12 stulticia P (a ex Ii) TC stultitia est h stultitiam cet. erubiscunt P erubescant DP\', recte puto erubiscendam potant V 13 gloriari absit V crucem PV 14 dni nri ihu P1 15 regnum om. V 16 plus quis D plus quis P\', quis om. C 18 ho- \'1.I. minem ueterem V 19 eius PVC suis DP\' suis et BT est remissio VBC remissio est T 20 igitur P\' hoc ęşţ V 21 umeros P humeros V (h s. t4. m2) cet. 22 uiderint P uiderentur C ) [*]( 36* )

564
patris, hoc est corporea, quae habent pudorem quendam generationis humanae. et ideo qui uidere uoluit angustioris animi dignam mercedem recepit, ut seruos fieret — omnis enim qui facit peccatum seruus est peccati —, unde ille in terrenis remansit. hoc pauperi nemo tollat uestimentum aut si tulerit, sol non occidat super despoliatum, cum ante restituat, ne [*]( F ) peccatum pauperis faeneratori possit adscribi et non solum suo, sed etiam alieno incipiat laborare peccato.

hoc pignus in hac saeculi nocte reddatur, hoc uestimento in his mundi tenebris induatur. hoc pignus illius dominicae sortis est, non illius contrariae. legimus enim duas sortes in Leuitico, de quibus dictum est: unam domino facies, alteram transmissori. transmissor sortem suam ad faeneratores transmisit, serui domini in sorte sunt Christi. in hac sorte constitutus Aaron contrariae sortis exclusit aerumnam, cum inter duas partes populi constitutus mortem a defunctis serpere in [*]( 617 A ) sortem uiuorum sui corporis non permisit obiectu. huius sortis bonum pignus est uerbi amictus. hanc uobis tunicam nemo auferat, debitores, hanc tunicam nulli oppigneretis, si uultis numquam turpitudinem sustinere, ut dormiatis inter cleros sicut Aaron, dormiatis inter duo testamenta, ut dormiatis somnum resurrectionis et uos reparare possitis. hoc est uestimentum. quod etiamsi oppigneraueris, recipiendum san-_ ctus Solomon in Prouerbiis suadet dicens: aufer [*]( B ) [*]( 4 Eom. 6, 20 11 Leuit. 16, 8 15 Num. 16, 48 20 Psahn. LXVn 14 24 Prouerb. 27, 13 ) [*]( 1 pudorem om. B regenerationis B 3 mercidem recipit P 4 seruos P seruus cet. terrenus (om. in) DP\' 6 dispoliatum D ante] antequam BT autem DP\' 7 adscriui (d 8. u.) P asscribi D (e pr. s. u.) PT 9 tenebris mundi BT 10 reddatur B 11 contrariae om. BT 12 altera P 15 aron P 17 uiuorum om. DP\' obiectio DP1 18 tunicam uobis BT nobis DP\' 19 debitorum BT oppignoretis C oppigneratis V 20 numquam] numquam aliquam V nullam B turpidudinem P (dor)miatis... 565, 2 indumentis in ras. m3 T inter medios cleros BT 21 Aaron] cleron V 21 ut om. V 23 obpignoraueris V oppignaueris DP 0 24 solomon P salomon cet. dicens suadet V praecipit dicens D (suadet 8. dicens) P\' )

565
uestimentum tuum; praeterit enim iniuriosus.

sapientiae uestimentum est ex illis indumentis, quae ex bysso et purpura sapientia sibi fecit, hoc est: indumentum fidei constat ex praedicatione caelestium et dominicae sanguine passionis: bysso aetheria figurantur, purpurae specie mysterium sacri sanguinis declaratur, quo regnum caeleste confertur. denique uestimentum sapientiae significari superiora indicant; praemisit enim dicens: sapiens esto, fili, ut laetetur cor tuum et infra duos uersus ait: inprudentes autem [*]( C ) superuenientes damnum pendent. aufer uestimentum tuum. aufer igitur, ne damnum excipias inprudentiae, ne exutum te proprio uestimento nequissimus ille communis faenerator agnoscens confusionem tui detegere conetur opprobrii et persuadeat tibi, ut te foliis tegas et nudum te esse conspiciens in dei uerearis uenire conspectum.

Redde inquit proximo in tempore, coangusta [*]( D ) uerbum et fideliter age cum illo, et in omni tempore inuenies quod tibi necessarium sit. non amat multis innocentia se defendere. Susanna uocis adsertione non eguit: uerbum coangustauit ad dominum et statim adipisci meruit castitatis propriae testimonium. plurima presbyteri loquebantur, qui laborabant uerborum fuco obducere ueritatem, sed non filia Iuda. tacuit aput homines, locuta est deo. erubescenda erat in plebe ipsa defensio muliebris et,- dum pudor [*]( 2 Prouerb. 29, 40 (31, 22) 8 Prouerb. 27, 11 9 Prouerb. 27, 12 14 Geu. 3, 7 16 Sir. 29, 2 sq. 19 Sus. 35 (Dan. 13, 42 sq.) ) [*](7. \'i. 1 iniuriosius PC iuriosius B iuriosus T 3 fecit sibi V 4 passionis sanguine P\', passionis om. C 5 bjsso (y 8. j) V aetheria V aetherie P etheria D etherie PC aethereae B aethera (a alt. ex ie m3) T; fort. efflgurantur seribendum misterium PVT sagri P, om. RT 7 indicat PDPO 8 laetaijtur (e s. a alt.) V 9 autem om. BT 10 penditur DP\' aufers PDP\'; fort. auferas 11 et ne D (in rtw. maio spatii) P4 18 opproprii P opprobii C obprobii cet. 14 et pr.] te V tegfas V 16 proximo tuo P\' 17 fidiliter P 18 sit] cst B 19 se innocentia B 21 presuiteri P 22 fugo P suco B 28 erubiscenda P 24 plene P\' )

566
defenditur, inpudentia praetendebatur. coangustauit uerbum dicens [*](E ) ad dominum: tu scis quia falsa dixerunt de me. et dominus spiritum Danielis pueri castitatis excitauit ultorem.

coangusta ergo uerbum, ut redhibitio creditori, non lingua respondeat, siue mystice: coangusta uerbum, hoc est consumma; uerbum enim consummans et breuians faciet dominus super terram, hoc est ei multis ratiociniis adbreuiata tibi summa conueniat. deducito quod expensis diuersis est [*]( F ) erogatum, ut saluum habeas quod supersit, quomodo dominus de multis dispensationibus Iudaeorum ex multo illo ratiocinio peccatorum consummauit tandem atque breuiauit, ut reliquiae saluae fierent per electionem gratiae et seruarentur ad semen, per quos intermortuam spem synagogae resuscitaret.

Quam deforme est, ut pro beneficio ei qui te adiuuit [*]( 618 AB ) rependas molestiam! cum istum fraudaueris cui debes, postea in tempore necessitatis tuae non inuenies creditorem. quam indignum, ut cum uictum tuum sustentare non queas, cum adhuc nihil debeas, putes quod et uictum tuum possis et debitum sustinere. ante cogita unde dissoluas et sic mutuum sume. (fructus) inquit \'agrorum capio.\' sed qui non abundant usui quomodo abundabunt contracti faenoris incremento? sed possessionem meam uendo. et unde fructus, quibus utaris ad [*]( C ) sumptum? faenus non pecunia sua soluitur, sed augetur: numerando coaceruatur et crescit.