De Nabuthae

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Altera, (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.2). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1897.

uidi ego pauperem duci, dum cogeretur soluere quod non habebat, [*](E ) trahi ad carcerem, quia uinum deeset ad mensam potentis, deducere in auctionem filios suos, ut ad tempus poenam differre posset. inuentum forte aliquem, qui in illa necessitate subueniret. redit ad hospitium cum suis pauper direpta spectans omnia, nihil sibi ad cibum relictum, ingemiscens filiorum famem, dolens quod eos non potius ei qui posset pascere uendidisset. redit ad consilium, uendendi sumit arbitrium. conpugnabant tamen inopiae iniuria et paternae [*](F ) pietatis gratiae, fames urgebat ad pretium, natura ad officium. commori filiis paratus quam a filiis separari saepe gradum protulit, saepe reuocauit. uicit tamen necessitas, non uoluntas et ipsa concessit pietas necessitati.