De Nabuthae

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Altera, (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.2). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1897.

his auditis turbatus est auari spiritus regis. et dormiuit in lecto suo et uelauit faciem suam et non manducauit panem suum. lugent diuites, si non potuerint aliena diripere; si suis pauper non cesserit facultatibus, uim maeroris tegere non possunt. dormire desiderant, uelant faciem suam, ne quicquam in orbe terrarum alienum uideant, [*]( B ) ne quicquam in hoc mundo non esse suum nouerint, ne audiant uicinum iuxta se aliquid possidere. ne audiant pauperem sibi contradicentem: horum sunt animae quibus dicit propheta: mulieres diuites, exsurgite.