De Fuga Saeculi

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Altera, (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.2). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1897.

ergo cui deus portio est nihil debet curare nisi deum, ne alterius impediatur necessitatis munere. quod enim ad alia officia confertur, hoc religionis cultui atque [*]( B ) huic nostro officio decerpitur. haec enim uera est sacerdotis fuga, abdicatio domesticorum et quaedam alienatio carissimorum, ut suis se abneget qui seruire deo gestit. recte ergo fugaces fugacibus commendauit aeternae legis sanctio, ut qui hunc mundum obliti sunt eos recipiant qui peccata sua condemnantes atque opera obliuionem uitae superioris expetant et saecularia quae gesserint abolere desiderent. fugitans igitur [*]( C ) est suorum sacri altaris eius minister. unde dominus quasi [*]( 2 Luc. 18, 29 3 Gen. 12, 1 5 Hebr. 7, 10 7 Luc. 9, 23 10 I Petro 2, 9 11 Galat. 4, 4 Rom. 11, 5 17 Philo 1. c. 17 (559, 21) 24 Matth. 12, 48, cf. Philo 1. c. 17 (559, 17) ) [*]( 1 fort. <qui> ut 3 et PC om. cet. 5 leui PCx r leui. U\'C leuim VUx leuin cet. 8 se A ml PVCSH semet Am2 (met 8. u.) cet. 10 sit A (s. u. m2 i est) est (8. ait) T sit in ras. 91x 11 adoptione APVWCx adoptio U adoptionis (om. in) T 13 profectio pi et (i eras.) E profecto 91x perfectio cet. propositum est V et (est s. fl.) C 15 ne? AP 16 cultu C 19 se seruire A (se del. m2) C (se eras.) P 20 in (del. m2) hunc A 21 conderapnantes PC 22 expetant 31 expet.nt C (a eras., u 8. raN.) expetunt T (ex expectant) expectent 91\' (m2 ex expectant) expetent E exoptent 21x expectant cet. et A (s. m2 l ac) ac T )

168
princeps sacerdotum formam Leuitis in euangelio dans suo dixit: quae est mater mea aut qui sunt fratres mei? hoc est: non agnosco matrem, non recognosco fratres, ignoro proximos. mater mea et fratres mei hi sunt qui audiunt uerbum dei et faciunt. solum ergo uerbum dei nouit minister, cum eos nouit in quibus operatur dei uerbum. et ideo exul est mundi: fugitans corporis, fugitans passionum abdicat se omnibus, ut solus remaneat, sicut Helias [*]( D ) dixit: et ego relictus sum solus. sed non erat solus, cum quo erat Christus. et ipse dominus relictus est solus, sed non sum inquit solus, quoniam pater mecum est. est etiam illa causa quia Leuitae ministri sunt dei.

et ideo ipsorum ciuitates fugientibus homicidis per legem deputantur, quia ipsis ius est diuina mandata exsequi circa eos qui crimen mortale admiserint. nescit ecclesia publicare leges suas: nouit,[*]( E ) ut dominico sacerdos oboediat imperatu. audi Leuitam dicentem tradidi huiusmodi Satanae in interitum carnis, ut spiritus saluus sit in die domini nostri Iesu Christi. percussus igitur Leuitico gladio moriatur sensus carnis in nobis, ut uiuat anima nostra. nisi enim sensus carnis occiderit, nullus esse potest uitae fructus aeternae.