De Fuga Saeculi
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Altera, (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.2). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1897.
Fugiamus sicut Loth Sodomitana crimina amplius quam supplicia formidans. magis enim pius certe scelerum fugit contagia qui Sodomitanis domum clausit nec cohabitans nouerat eos quorum flagitia nesciebat et obprobria auersabatur nec fugiens respexit eos quorum conuersationes non desiderabat. [*]( 11 II Cor. 11, 33 14 I Cor. 9, 18 II Cor. 12, 3 sq. 17 Gen. 19, 15 ) [*]( 1 adulterii (i alt. a. u.) A m2 นm3 2 uendicarent (ue ex ui) Pm1 น\'m2 5 dampnaretor PVCนxET 6 calumniantum A lk tiQ m2 s. tum) PVนน\' calumniantium cet. 7 accessiuit PCx arcessiuit P 8 pcepta Å (cep in Tas. m. ant., 8. m2 x percita) 9 seculum .\'. Å (supra ita mg. m2.\'.ali\' lit esse a deo credidit ut ad illa arcê ciuitatis eine fugientes q totn mundt Cplectit qih intra dlb oia fugiunt) et se (ez esse) a T credidit ut T 10 fugeret T 11 eunt omnia N\' (sunt 8. «. m2) นxE omne P omne euum C\'Cx omnem 0x c̣ụṃ fugit P (con a, cum) confugit C\'Cx fugiunt T 12 in sporta dimissuB นxE est dimisans C dimissus est P\'DT demissus Cx dimissus P (corr. m1) cet. spartum PนCxT et ml V sportum Å (t a m2 8. o) Vm2 cet. 14 paradysum A 16 uisu (t sum m2 8. su) sobrio (1\' um s, 0 alt. m2) A 17 sodomitana crimina A (8. m2 ł sodomita non crimina) 18 formidantes CxL\' formidans QIx (ns in Tas.) prius .APนT et (r exp.) Y, (pius m2) น\' 19 domum suam NMT domum suāụ̉ V )
bene fugis, si cor tuum non imitetur peccatorum consilia cogitationes<que> eorum. bene fugis, si oculus tuus fugiat calices et phialas, ne fiat liuidus, dum moratur in uino. bene[*]( 440 A ) fugis, si oculus tuus alienam declinet, ut lingua tua ueritatem custodiat. bene fugis, si non respondeas inprudenti ad inprudentiam illius. bene fugis, si auferas gressum pedum tuorum ex ore insipientium. cito enim malis ducibus erratur; sed si uis bene fugere, longe fac uias tuas ab eorum sermonibus.