De Fuga Saeculi
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Altera, (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.2). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1897.
pulchre eam effudit Susanna, ut euaporare in eam non possent corporis incendia, mortis formidines, uitae cupiditates. effusa super ipsam anima omne restincxit carnale desiderium, saeculare studium. quae etiam prodigiosorum senum et [*]( F ) inpudentium presbyterorum potuit flammas restinguere, nisi in his profluuium libidinis redundasset. a quibus cum intenderetur calumnia, si adsensus negaretur adulterio, ingemuit Susanna et dixit: angustiae mihi adsunt undique. si enim hoc fecero, morte aeterna peribo: sin autem, non effugiam manus uestras. melius tamen iudicauit crimen potius fugere quam periculum. plorauit itaque, cum crimen [*]( 439 A ) [*]( 3 Gen. 28, 2 4 Psalm. XXXXI 2 sq. 6 Psalm. XXXV 10 7 Psalm. XXXXI 3 18 Sus. (Dan. 13) 22 21 Sus. 85 ) [*]( 3 ergo postea add. T, om. CC\'CxN\' 5 anima nostra T (in quo quos... nostra 8. u.) Cx anima nostra D 7 te est VนxET et (est a. u.) m2 Aน\' m1 C dicat A (i s. a m2) dicit (a 8. i alt.) T 8 parebo P (e ex a) parabo น (m3 aparebo) 10 possessionê 9t passioni Clp\'; possessionis carni libri quidam Maurinorum ubique A (s. m2 k ubicumque) 11 susanna A (ex ansana) euaporare A (et m2 8. e alt.) uaporare C euaporaret et (et del.) T earn .4 (m del. m2) ea VN 12 incendiat A (t del.) incendia corporis นxE 18 restincxit d (s m2 i restrincrit) restinxit PCxD restrinxit QI (in m3 ex i) cet. 14 inpudentium Å (e ex i, n alt. s. u.) inpudentum P inprudentium นน\' 15 presbyterum น (-orum m3) presbiterorum eet. restringuere 2tC\' et (r eras.) C 16 profiuuium profluuium libidinis Å (" m2, sed his erae.) libidinis proSuumm YNT 18 adsunt d (ad del. m2) sunt C"\'T 19 sin A (n 8. v. m.9) si N )
fugit et Paulus ut euaderet per fenestram demissus in sporta - spartum enim triplex corrumpi non posse nouerat -, sed fugit, ut euangelium domini toto orbe praedicaret, et ideo in paradisum raptus est. et nos fugiamus per fenestram audientes praecepta [*]( c ) domini et uisu sobrio atque oculorum castitate seruantes.
Fugiamus sicut Loth Sodomitana crimina amplius quam supplicia formidans. magis enim pius certe scelerum fugit contagia qui Sodomitanis domum clausit nec cohabitans nouerat eos quorum flagitia nesciebat et obprobria auersabatur nec fugiens respexit eos quorum conuersationes non desiderabat. [*]( 11 II Cor. 11, 33 14 I Cor. 9, 18 II Cor. 12, 3 sq. 17 Gen. 19, 15 ) [*]( 1 adulterii (i alt. a. u.) A m2 นm3 2 uendicarent (ue ex ui) Pm1 น\'m2 5 dampnaretor PVCนxET 6 calumniantum A lk tiQ m2 s. tum) PVนน\' calumniantium cet. 7 accessiuit PCx arcessiuit P 8 pcepta Å (cep in Tas. m. ant., 8. m2 x percita) 9 seculum .\'. Å (supra ita mg. m2.\'.ali\' lit esse a deo credidit ut ad illa arcê ciuitatis eine fugientes q totn mundt Cplectit qih intra dlb oia fugiunt) et se (ez esse) a T credidit ut T 10 fugeret T 11 eunt omnia N\' (sunt 8. «. m2) นxE omne P omne euum C\'Cx omnem 0x c̣ụṃ fugit P (con a, cum) confugit C\'Cx fugiunt T 12 in sporta dimissuB นxE est dimisans C dimissus est P\'DT demissus Cx dimissus P (corr. m1) cet. spartum PนCxT et ml V sportum Å (t a m2 8. o) Vm2 cet. 14 paradysum A 16 uisu (t sum m2 8. su) sobrio (1\' um s, 0 alt. m2) A 17 sodomitana crimina A (8. m2 ł sodomita non crimina) 18 formidantes CxL\' formidans QIx (ns in Tas.) prius .APนT et (r exp.) Y, (pius m2) น\' 19 domum suam NMT domum suāụ̉ V )
bene fugis, si cor tuum non imitetur peccatorum consilia cogitationes<que> eorum. bene fugis, si oculus tuus fugiat calices et phialas, ne fiat liuidus, dum moratur in uino. bene[*]( 440 A ) fugis, si oculus tuus alienam declinet, ut lingua tua ueritatem custodiat. bene fugis, si non respondeas inprudenti ad inprudentiam illius. bene fugis, si auferas gressum pedum tuorum ex ore insipientium. cito enim malis ducibus erratur; sed si uis bene fugere, longe fac uias tuas ab eorum sermonibus.