De Fuga Saeculi
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Altera, (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.2). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1897.
Fugiamus hinc. potes animo fugere, etsi retineris corpore. [*]( E ) potes et hic esse et adesse ad dominum, si illi adhaereat anima tua, si post ipsum cogitationibus tuis ambules, si fide, non specie uias eius sequaris, si ad ipsum confugias. est enim refugium et uirtus, cui dicit Dauid: ad t e con fu g i et non sum deceptus. ergo quia deus refugium, deus autem in caelo et supra caelos, utique hinc illo fugiendum [*]( 436 A ) est, ubi pax, ubi requies ab operibus, ubi epulemur sabbatum magnum, sicut dixit Moyses : et erunt sabbata terrae uobis escae. epulatorium enim et plenum iocunditatis et tranquillitatis est requiescere in deo et eius delectationem uidere. qui ergo confugimus ad deum ad mundum reuertemur, qui peccato mortui sumus peccata repetemus, qui renuntiauimus saeculo et usui eius iterum in luto eius haerebimus? fugiamus hinc, quia tempus breue est.
audi quomodo fugias: [*]( B ) et qui habent uxores ita sint ac si non habeant et qui flent tamquam non flentes et qui gaudent tamquam non gaudentes et qui emunt tamquam. non possidentes et qui hoc mundo utuntur, tamquam non utantur; praeterit enim figura huius mundi. non ergo cum praetereunte figura mundi opera nostra praetereant, ne etiam ipsi praetereamus, sed maneamus in [*]( 8 Psalm. IJXXVI 8 11 Philo 1. c. 31 (572, 13) 12 Leuit. 25, 4-6 19 I Cor. 7, 29-81 ) [*]( 1 in ipso uiuamus A ml in ipso uiuimus. in ipso uiuamua A m2 T 2 terrenis N et (8. x terris) 7\' reperire APCน"T 5 ad.hereat A 7 sequaris A (i m2 ex a) 9 da est ref.น 10 confugiendum น" 11 post sabbatum add. eius f; (act T) xpi ê (et T) omnium uirtutum et sabbatum A 8. u. m2 T 12 magnu. A 13 aepulatorium AP iocunditatis (o ex u m2) NC\' in xpo T 15 reuertimur PC\'CII et (corr. m2) C 16 repetimas A (i ex e m2) PO\'Cx et (corr. m2) 0 17 baerebimus A (h 8. u.) 18 fugias A ml fugiamus A m2 2(T 19 habeant A (a alt. 8. u.) )