De Fuga Saeculi

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Altera, (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.2). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1897.

adde illud, quod ille ex persona saluatoris psalmus dicitur, iste ex persona Dauid, qui in potestate non habebat uictoriam, [*]( 430 A ) sed sperabat a Christo. et ipse tamen posteaquam expandit ad deum manus suas tamquam pennas animae suae et confugit ad dominum et spiritus sancti deductionem poposcit, quo cognosceret uiam, per quam posset ascendere, inclinari uidit caelos, ut Christus descenderet, et rogauit ut leuaret eum manu sua. aut forte ideo pennas suas iam non quaerebat, quia perfectior factus manum Christi desiderabat.

Qui unIt igitur manu Christi leuari ante ipse euolet, habeat [*]( B ) pennas suas — qui fugit saeculum pennas habet — et si suas non habet — ne forte ille solus habeat suas qui potestatem habet uolandi —, si suas inquam non habet, ab eo qui habet [*]( 3 Psalm. CXXXVIII 1 5 Psalm. CXXXVIII 1 sq. 8 Reg. I 22,1 11 et 13 Psalm. LIIII1 16 Psalm. LIIII 7 et 21 19 Psalm. CXXXXIIl\'5 ) [*]( 2 ancipiti (n ex m) A ubi 8. u. m2 A, om. PCCCx 3 est pr. om. P 12 positus A (i tum m2 8. tus) positam T (s 8. m) _con- cluderet A (i retur m2 s. ret) 13 cepit AVCCCWE 17 dum PC\' 19 poscit V (a 8. c) possit NT 22 post perfectior add. xpi 8. u. m2 A, xpi famulua ml T 23 manui A (i 8. u. m2) euolet A (e pr. exp. m2) T (e pr. 8. u.) uolet % 24 habet A (t eat m2 s. et) Pนน\'นC\'Cx habeat T (a alt. exp.) cet. 26 habet pr. A (t ent m2 s. et) ab eo qui habet 8. u. T, om. VN habet tert. A (s. et ras. 2 litt.) )

188
accipiat. qui fugit ergo saeculum uolat. ecce inquit el ongaui fugiens et mansi in solitudine. euolauit ergo Dauid sicut nycticorax in domicilio, sicut passer singularis in domo. si autem ad Christum referas, euolauit in corporis passione, ut sub umbra alarum suarum protegeret populos nationum[*](. C ) euolauit diuinitate, mansit corpore atque habitauit in deserto. ut plures fierent desertae filii quam eius quae habebat uirum. illud ergo corpus sequamur, ut et nos resurgamus; ubi enim corpus, ibi et aquilae.