De Fuga Saeculi

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Altera, (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.2). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1897.

Fugiamus ergo hinc, ubi nihil est, ubi inane est omne [*]( c ) quod esse magnificum putatur, ubi et qui se putat aliquid esse nihil est et omnino non est. uidi inquit impium superexaltatum et eleuatum ultra caedros Libani et transiui, et ecce non erat. et tu transi sicut Dauid, transi sicut bonus seruus, ut dicatur tibi: transi, recumbe. transi sicut Moyses, ut uideas deum Abraham, Isaac et Iacob et uideas uisum magnum. hoc est uisum magnum. sed si uidere uis, solue calciamentum pedum tuorum, solue omne uinculum iniquitatis, solue uincula saeculi, relinque calciamentum, quod [*]( D ) terrenum est. ideo Iesus sine calciamento, auro et argento, pecunia apostolos destinauit, ne secum terrena portarent. qui enim bonum quaerit non in calciamento, sed in pedum uelocitate et decore laudatur dicente scriptura: quam speciosi pedes euangelizantium pacem, euangelizantium bona! solue ergo calciamentum pedum tuorum, ut speciosi sint ad euangelizandum. solue dixit, non liga. solue, ut transeas et illum quem mirabaris in terra impium nihil esse, nihil posse [*]( E ) repperias. transi igitur, hoc est fuge de terris, ubi malitia est, ubi auaritia. ideo dicit tibi Dauid: declina a malo et fac bonum. declinare fugere est utique; malum autem in terris, bonum in caelo est. unde et addidit: inquire pacem et [*]( 3 Psalm. XXXVI 35 sq. 6 Luc. 17, 7 7 Exod. 3, 6 Matth. 22, 82 9 Exod. 3, 5 11 Marc. 6, 8 Matth. 10, 9 Luc. 9, 3 14 Rom. 10, 15 Esai. 52, 7 17 Exod. 3, 5 20 Psalm. XXXIII 15 ) [*]( 1 ubi inane ... 3 nihil est supra in mg. m2 A, om. PCCCx 2 magnificum putatur esse W esse aliquid Vนน\' 3 uidi m2 ex ubi A 4 ultra (s. m2 i ut) A cedros T cedros cet. 7 et (s. m2 i ut) A ut T; fort. et uideas uisum magnum ex dittographia ortum 8 hoc est uisum magnum exp. 9T, om. VนCxE, hoc est enim uisum magnum in mg. T 10 uinculum VNT cingula plCx 11 auri et argenti PCx et (i bis m2 ex 0) CT peccunia A (del. m2) pecunia P et (8. u.) T, om. cet. 12 apostolos post Iesus, quod s. w. additum est, transponit V, om. CCx 13 uelocitate ...p. 185, 19 deseritur om. C, qui post pedum 8. u. m2 add. nuditate destinatur 18 minabaris A (t ra m2 s. na) P (r s. n m2) post nihil pr. add. illic A (s. u. m2) VNT 20 dauit A X X 21 tst utique A (< m2) utique est T )

185
sequere eam; pax in caelo est. denique de caelo ueniens dixit: pacem do uobis, pacem meam relinquo uobis. ergo quia fugienda et declinanda sunt mala, mala autem in terris, in terris iniquitates. fugiamus terrena, ne nos [*]( F ) conprehendant iniquitates. quae etiam sanctum Dauid conprehenderunt, sicut ipse testatur dicens: conprehenderunt me iniquitates meae, et non potui ut uiderem, eo quod fumo iniquitatis oculus animae caecatur, ne uideat quae sunt lucida. sic ergo et Laban bona Iacob uidere non potuit et princeps mundi gloriam Christi.

Sed forte dicas: cur igitur Iacob ad Laban missus est, si Laban reprehensibilis ? si nomen consideremus, candidus dicitur latine. ergo ad splendidiora lacob iubetur egredi. sed quia carnalis erat, melius intellegimus splendidiora uitae huius. [*]( 429 A ) quasi nondum perfectus primo ad eum uadit, apud quem ad horam exultaret in luce eius. filios autem deteriores habebat, id est tolerabilius nomen quam opera. et ideo et matris consilio et diuino oraculo et ipsius Iacob amatoris disciplinae uoluntate deseritur ac derelinquitur.