De Fuga Saeculi
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Altera, (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.2). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1897.
Hae sunt tres ciuitates trans Iordanen perfectiori prudentiae ad refugium datae, ut primo culpam fugiamus inductione animi conformes ad imaginem dei. ita enim creati sumus dicente deo: faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram. haec ergo primae illius lex ciuitatis est. deinde si per fragilitatem carnis et mundi inlecebras ita [*]( 422 A ) mentem nostram formare non possumus, reuerentia paternae generationis et sedulitate prolis leuemus; caritas enim multitudinem peccatorum operit. qui ergo ad imaginem dei esse non potuerit sit ad plenitudinem caritatis. illa ciuitas culpam excludit. haec soluit. haec denique lex secundae ciuitatis: diliges dominum deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex tota uirtute tua. sed si rursus angusti animi et minuti sunt qui abundantiam caritatis et [*]( B ) gratiam recipere non possunt. habes tertiam ciuitatem, ut diuinae potestatis formido te sobrium faciat et inflectat metus. et haec lex tertia: dominum deum tuum adorabis et ipsi soli seruies. haec igitur praecipuae uirtutes et ideo paucorum, non plurium supra Iordanen positae, ut exprimas quasi imago archetypum, diligas quasi filius patrem, adores quasi subditus regem.
qui autem lordanen transierint — [*]( C ) [*]( 6 Gen. 1, 26 10 I Petr. 4, 8 14 Deut. 6, 5 19 Matth. 4, 10 ) [*](1 agnoscere ... pietas in mg. m2 A 3 haec UCxE iordanem WEP*T 4 inductioni A (s. m2 i ne) 5 conformes A («. m2 ix is) T (es ex is) conformis VN 6 dno M T* 7 primę A (a s. ę m2) prima T illius/. lex ciuitatis ^ est A (X m21 illius lex ciuitatia est PCC\' illius lex est ciuitatis V illius ciuitatis lex est N lex est illiue ciuitatis T lex primae illius ciuitatis est (est s. u.) Cx 12 potuerit 21x (u s. fl.) poterit COli 13 lex est (est 8. u. m2) C ciuitatis est (est s. u. m2) W 16/. angusti /: animi A (/. m2) animi angusti T 17 possint C 18 formido om. %xE 19 est lex C (est 8. u. m2) T 20 illi VCC\'P\' haec A (c exp. m2) ?(\' (bee vi2) hae cet. 21 iordanem W\'CxEP\'T post Iordanen add. autem s. ft. P (M. ant.) T )