De Cain et Abel

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Prima (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.1). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.

Sed iam tempus est alio transire, quoniam de eo quod post [*]( 20-2 AJ ) dies optulit Cain plene diximus fastus esse indicium resupini, \' [*]( 1 Luc. 11, 13 2 Matth. 26, 41 5 Matth. 18, 33-35 7 I Tim. 2, 8 10 Matth. 6, 6 15 I Tim. 2, 1 eq. ) [*]( 2 pascas MM1 3 effunduntur Sm2 offenduntur BPV 5 inrepit M 12 intra te Monac. 14399 13 tuae om. V 14 ubique pr.] ubicumque M 17 est insigne B 19 pcatoris V Monacc. 2549 et 14399 Aurelianensis 33 peccatoris cet. 28 optulit SAA\'.PF obtuKt cet. fastus esse SMAA-\' factus est BPP\' facta est M\' facta est V indicium resupinata Vm.1 inde res opinata Vm2 )

373
cum ipsa postulatio uoti matura esse debeat, ne uideamur de humanis artibus, hoc est medendi peritia herbarumque sucis sperasse magis remedium quam de deo subsidium poposcisse. ad ipsum enim prius est confugiendum, qui nostrae curare [*]( C ) possit animae passiones. uerum homines praepostero ordine ante sibi opem ab hominibus arcessunt, ubi autem humana subsidia defecerint, tunc opinantur diuini postulandam fauoris gratiam.

concluso ergo illo et conuicto Cain crimine aliud oblationis uitium discutiamus. optulit a fructibus terrae. non a primis fructibus primitias deo: hoc est primitias sibi prius uindicare, deo autem sequentia deferre. itaque cum [*]( D ) anima corpori tamquam seruo domina sit praeferenda, utique primitias eius, hoc est animi prius quam corporis offerre debemus. primitiae animae primi motus sunt bonarum disciplinarum. quae licet tempore posteriores sint quam corporis primitiae, quae sunt esca, incrementum, uisus, auditus et tactus, odor, uox — mens autem et sensus pars animae, pars corporis est —, tamen priores sunt disciplinis. quarum primitiua est puro corde et simplici sermone oblata deo gratiarum [*]( E ) actio.

haec munera optulit Abel, et ideo respexit deus in munera eius, quoniam a primitiuis optulit. accedit ergo quia de primitiuis ouium et de adipibus earum. considera quia non de insensibilibus, sed de animantibus optulit. plus est enim animalis quam terrenus, siquidem animalis proximus spiritali est. non enim prius quod spiritale est, sed quod animale, [*](1 Philo de sacr. 19 (176, 22; I 231, 2 C.) 9 Philo de sacr. 20 (176, 46; I 232, 2 C.) 15 Philo de sacr. 20 (177, 11; I 232, 11 C.) 20 Gen. 4, 4 Philo de sacr. 27 (180, 41; I 238, 16 C.) ) [*]( 5 homines quidam B 6 sibi om. M arcescunt MPP1 accersunt B et m2 V 9 optulit SAA\'P\'V obtulit cet. a ml SP (m2 de) 10 a ml SP (m2 de) 11 post cum add. uero B 13 animae B 14 primi motus SMAA\'M\' primatus BPP\'V 15 qui M 20 optulit Spy et (p ex b) B obtulit cet. 21 a S mJ (m2 de) optulit SAA\'P\'V et (p ex b) B obtulit cet. 23 optulit .AA\'PV et fp ex b) B occurrit (in mg. obtulit) P obtulit eel. est om. M 25 est alt. otn. Jx )

374
deinde quod spiritale. quod animale spirat, habet uitalem. [*]( F ) spiritum, non item quod de terrarum est fructibus. deinde optulit non secunda, sed prima, non exigua, sed pinguia. qualia enim lex probauit et iussit offerri, sicut scriptum est: et erit inquit, cum inducet te deus in terram Chananaeorum, sicut iurauit patribus tuis, et dabit tibi. et tolles omne quod aperit uuluam masculinum domino. omne quod aperit uuluam de armentis et pecoribus tuis quaecumque nata fuerint tibi masculina sanctifica domino. omne quod aperit uuluam asinae mutabis illud oue; si autem non mutabis, [*]( 203 A ) redimes illud. quid tam profundi mysterii, tam altae secretaeque sapientiae quam < quod > in quibusdam uenis uerborum simplicium deprehendas licet atque haurias ubertatem gratiae spiritalis? Chananaei etenim mobiles, inquieti sunt. cum gitur in eorum terram fueris ingressus, quos aduertis propter euitatem et inquietudinem instabilitatemque morum possessione deiectos, tu teneto constantiam. non te uilis ratio, leuis sermo perturbet — hoc est enim Chananaeus. mobilis sermo, affectus instabilis et inquieta contentio —, sed magis [*](5 ) tranquillitatem cordis et animi serenitatem placidus seruato, ut tamquam in salo maris tutam nauibus stationem portu quodam tuae mentis exhibeas.

hanc possessionem tibi dominus pollicetur et quodam sacramenti promittit uinculo, ut constantiam tuam firmet. neque enim deus ideo iurat, quod fide credentis indigeat aut testimoniorum adstipulationibus destitutus suffragium sacramenti requirat sicut homines, qui fidem nobis [*](c ) [*](4 Philo de sacr. 27 (180, 46; I 239, 3 C.) 5 Exod. 13, 11—13 15 Philo de sacr. 27 (181, 10; I 239, 13 C.) ) [*]( 2 idem V ita B 3 optulit BAA\'P\'V et (p ex b) B obtulit eet. 9 fuerint nata B 10 sanctificata (ta eras.) B 13 quod addidi, ut add. ed. ROtll. in quibusdam inueuis libri quibusdam in nenis u 15 et inquieti B et (et m4) V atque inquieti Monac. 14399 Uindob. 758 19 conturbet M cananeus M 21 placidus fi placitus libri 25 ideo ds A 26 aut stipulationibus M )

375
adsciscimus sacramento et ideo iuramus, ut credamur uera dixisse. deus autem et cum loquitur fidelis est, cuius sermo sacramentum est; non enim propter sacramentum fidelis deus, sed propter deum etiam sacramentum fidele est. qua ratione igitur Moyses iurantem deum inducit? quia nos usu quodam mortalium claudimur et uelut echini cortice quodam nos uulgaris opinionis inuoluimus aut uelut cocleae, quae nisi [*]( D ) intra testae operimentum sint spirare non possunt nec aerem liberum carpere aut sustinere, sic nos <non> nisi intra quaedam humanae consuetudinis latibula terrena uersamur. unde quia illud uerius solemus credere quod iure iurando firmatur, ne nostra claudicet fides, iurare scribitur deus, qui ipse non iurat, sed iurantium iudex et ultor est perierantium. denique scriptum est: iurauit dominus, et non paenitebit eum: tu es sacerdos in aeternum. seruauit utique quod iurauit, [*]( E ) dedit nobis aeternum principem sacerdotum, ut et tu quod iuraueris ita noueris esse seruandum, ut quia per eum iuras qui non mentitur scias futurum si mentiaris ultorem.

expulsis igitur inquietis et mobilibus cogitationibus dabit tibi deus uacuam possessionem cordis et mentis, ut eam cultu quodam tranquillitatis exerceas et fructum ex ea capias nec sustineas in eam Chananaeos, hoc est turbidos sensus recurrere, eradices [*]( F ) gentilicium uitiorum omne consaeptum, lucos eorum diruas, quibus obumbratur ueritas et quidam liber caelestis uisus cognitionis horrore tenebrosae disceptationis absconditur. [*]( 2 Philo de sacr. 28 (181, 85; I 240, 14 C.) 3 Philo de sacr. 28 (181, 39; I 241, 3 C.) 4 Philo de sacr. 29 (181, 40; I 241, 4 C.) 14 Psalm. CVllII 4 16 Hebr. 5, 6; 7, 17 ) [*]( 3 fidelis omnipotens da est B 4 etiam om. Y fidelis M 7 uulgaribua P* mH uulgaribus populi Y opinionibus V m2 M\'V inuoluimur MY 9 carpere M\' (r pr. a. u.) capere Y autj ac B non add. Costerius 10 uersamur P\' (e «.$ml) uersemur tete 12 ipse qui M quia ipse A\'R 13 perierantium A pe.ierantium 8 peierantium M\'PV peiurantium B periurantium eet. 22 ea V 23 gentilicium SM gentili«#um V gentilium cet. conceptum M consepultum B 25 cogitationis B V )

376

Sed hoc nisi diuino donatus munere efficere non potes. et ideo ait: dabit tibi deus, hoc est cogitationes optimas, [*]( 204 A ) placida consilia, tranquillas inuentiones. cum dederit haec, tolles omne quod aperit uuluam masculinum et sanctificabis domino. non totum exigit a te deus, qui totum donauit. multa enim ad usum substantiae largitur humanae, et hoc non potest esse diuinum sacrificium, ubi est usus naturae. edere bibere dormire aliaque ministeria corporis dono sunt tibi conlata, non a te relata deo munera. quicquid autem sanctum cogitaueris, hoc dei munus est, dei inspiratio, dei gratia, sicut e[*]( B ) contrario illa quae [cum] in usu naturae humanae sunt non coinquinant hominem, sed quod exit de ore, furta, falsa testimonia, sacrilegia, haec sunt quae coinquinant hominem.

iotenora ergo nostra mundemus, ut possit oblatio non displicere. ibi quaeramus omne quod aperit uuluam masculinum, hoc est iustum et principale, quod sanctificare domino debeamus. neque enim hi nos corporei coetus atque conceptus partusque [*]( C ) sanctificant, quibus uulua feminae deflorato pudore uirginitatis aperitur. nam etsi mulier sanctificet uirum et uir mulierem, tamen plerumque contingit uirginis uuluam etiam sine coniugii sanctitate reserari. neque rursum sola uirilis est gratia, mulier autem sanctificationis aliena est, aut utriusque sexus confusa natura est, ut uterque corporeos fundatur in partus. habent sua munia uiri, habent mulieres sexus sui officia discreta. generatio ista successionis humanae mulierem decet, [*]( D ) inpossibilis eadem uiro.

ergo si carnis usui non quadrat hic sensus, officia animae discutiamus. istam sane inuenio, quae [*]( 2 Exod. 13, 11 5 Philo de sacr. 30 (182, 27; I 242, 8 C.) 11 Matth. 15, 11 et 18 sq. 19 I Cor. 7, 14 21 Philo de sacr. 30 (183, 4; I 243, 8 C.) ) [*]( 8 aliaque etiam misteria B 9 non a te relata om. M 11 curo inclusi, - aut quaecumque scribendum 17 liii SMAA\' coetus SMF coitus A cogitus A\' cetus P cetus M\' et ml V fetus B fetus Y rn2 19 etsi S (et m ras. ex s) sanctificet SMAA\' sanctificat eet. 21 reseruari BAA\' resecari P rursus .Â.Â\' 27 ieta PV )

377
nullo discreta sit sexu. et cum sexum non habeat, utriusque sexus munera repraesentat, nubit concipit parit. et sicut feminis dedit uuluam natura, in qua uniuscuiusque animantis generatio per menstruas formatur aetates, ita est quaedam uirtus animae, quae uelut quodam uuluae genitalis secreto cogitationum [*]( E ) nostrarum suscipere semina, conceptus fouere partusque solet edere. neque enim aliter diceret Esaias: in utero accepimus et parturiuimus spiritum salutis, nisi uuluam animae nouisset. harum generationum quaedam femineae sunt: malitia petulantia luxuries intemperantia inpudicitia aliaque huiusmodi uitia, quibus animi nostri quaedam eneruatur uirilitas. masculinae sunt castitas patientia prudentia temperantia fortitudo iustitia, quibus mens nostra et caro [*]( F ) ipsa firmatur et ad obeunda inpigre munia uirtutis erigitur. hos partus aluus ille propheticus parturiuit. et ideo ait: in utero accepimus et parturiuimus spiritum salutis. masculinum igitur et parturiuit et peperit qui spiritum salutis effudit.

[LIBER SECVNDVSJ.

Hos partus anima nostra parturiat, nec solum parturiat, 205 AB sed etiam pariat et diebus pariat inpletis, ne inmaturos partus [*]( 2 Philo de sacr. 31 (183, 23; I 244, 1 C) 7 Esai. 28, 18 9 Philo de sacr. 31 (183, 27; I 243, 4 C.) ) [*]( 1 sit « sint libri sexum... nubit om. BPM\'1* V 13 nostra mens A\' 14 obteuuda 8 obedienda P inpigriae S ml inpigritiae S m2 AA\' 18 effodit om. B EXPLICIT. LIBER. I . DE CAIN ET ABEL. INCIPIT UNDE SUPRA SCI AMBROSII LIB. II. S LIBER SECVN- DVS EIUSDEM M EXPLICIT LIBER PRIM\' DE CAIN ET ABEL. INCIP UNDE SUPRA SANCTI AMBROSII. LIBER SECUNDUS A EXPLIC DE CAIN ET ABEL. INCIPIT UNDE SUPHA BEATI AM- BROSII EPI LIB. H\'. A\' EXPLICIT DE CAIN ET ABEL LIBER PRIMUS. INCIPIT UNDE SUPRA LIBER SCDS I_EXPLICIT DE CAIN ET ABEL. INCIPIT ALIUS LIBER P EXPLIC. DE CAIN ET ABEL LIBER . I. INCIP . II. VNDE SUPRA V. in B non est subscriptio 20 post alt. parturiat add. secundum quod legitur B )

378
dies iudicii deprehendat. de his enim partubus dixit dominus Iesus: uae praegnantibus et nutrientibus in illis diebus. maturius igitur absoluatur hic partus et cogitationes nostrae bonorum operum processibus explicentur, ut nihil inperfectum finis noster inueniat, nihil inexplicatum terminus uitae nostrae offendat, nihil tamquam in incude positum usus nostri operis derelinquat. festina igitur, anima, formare partus [*]( C ) tuos, properatius absoluere, celerius quos genueris enutrire.

quae tanti forma sit partus demonstrat apostolus dicens: filioli mei, quos iterum parturio, donec formetur Christus in uobis. in hanc formam tota mentis nostrae coalescant uiscera et in illo genitali aluo animae nostrae Christus refulgeat. partus noster fides sit, nutrimenta nostra praecepta doctrinae sint. his quaedam cordis nostri inbuatur [*]( D ) infantia, instituatur pueritia, iuuenculescat adulescentia, senecta canescat; aetas enim senectutis uita inmaculata. itaque ea demum bona est animae senectus. quam nulla perfidiae inquinamenta maculauerint. et ideo partus suos ab hac macula Paulus defendit — ego uos inquit genui in euangelio —, ne cuius saeua insusurratio rudis fidei temptaret infantiam. masculina igitur generabat, qui in uirum perfectum populos quos docebat fidei gestiebat unitate concurrere et in [*]( E ) agnitione fili dei perfectam plenitudinis Christi tenere mensuram. hoc enim sacrificium acceptabile deo nouerat, de quo scriptum est: omne quod aperit uuluam masculinum [*]( 2 Lnc. 21, 23 10 Galat. 4, 19 16 Sap. 4, 9 19 I Cor. 4, 15 21 Ephes. 4, 13 25 Exod. 13, 12 Philo de sacr. 32 (183, 35; I 244, 10 C.) ) [*]( 1 partibus M 6 positum om. Y 7 derelinquat b\'afdA\' relinquat cet. par«tus S (a eras.) 8 properantius a 9 demonstrans M 11 in nobis ..... Christus om. V (refulgeat exp. 13; in uobis add. in mg. m4) Monac. 2549 (in quo et fulgeat krptur); in hanc..... refulgeat om. Monac. 14399 et Uindob. 758 toti M 12 illa B genitalia M (a alt. eras.) 15 iuuenculascat S 20 ne cuius .A.A\' ne huius P1 nec huius M\' (c exp.) cet. 23 fili M et ml SAV filii S m2 A m2 Vm3 cet. 25 omne ... addidit om. Y (in quo, post uuluam inserenda in mg. m3 haec adiecta sunt masculinQ dno et quia addidit aperit uuluam) )

379
domino. et quia addidit: omne quod aperit uuluam de armentis et de pecoribus quae sunt tibi masculinum domino, ne quid obscuritatis habeat consideremus.

Dixerat de principalibus generationibus, hoc est plenis capacibusque rationis, addidit et de gregalibus, hoc est reliquis [*]( F ) uelut plebeis sensibus, qui inrationalibus conparantur iumentis. quae tamen cum a rectore aliquo gubernantur, facile mansuescunt et inperata exequi et iugum subire et ad uocem magistri aut celerare gradum aut sistere aut deflectere aut aliqua munia sui operis quae iubentur humano quodam famulatu obire consuerunt. tantum ualet institutio, ut uincat naturam. itaque illa quae consortium nostrae substantiae non [*]( 206 A ) habent agnoscunt tamen nostrae uocis imperium et, cum suae naturae rationem nullam habeant, nostrae rationem naturae capessunt et quodammodo transfusam adquirunt. equos uidemus popularibus incitari studiis, gaudere plausibus, blanditiis delectari magistri. toruos leones cernimus naturalem feritatem imperata mutare mansuetudine, suam rabiem deponere, nostros mores sumere, et cum sint ipsi terribiles, discunt timere. caeditur canis, ut pauescat leo, et qui sua iniuria exasperatur [*]( B ) coercetur aliena alteriusque exemplo frangitur. quotiens parata praeda et cibo obuio famem perpeti malunt, dum offensam magistri uerentur, quotiens repentino inpulsi motu aperta ad morsus ora iussi resoluunt! ita dum nostrae uoluntati obsecuntur, suae obliuiscuntur. non item illae ferae uel illa armenta equorum uel genus omne pecudum, quae sine rectore uagantur ullo et omni domitoris gubernaculo destituta exasperantur. et [*]( C ) [*]( 1 Exod. 13, 12 4 Philo de sacr. 32 (183, 39; I 244, 13 C.) 7 Philo de sacr. 32 (183, 43; I 245, 3 C.) 9 Uerg. Aen. IllI 641 16 Uerg. Georg. III 185 sq. ) [*]( 2 de 8. u. Pom. V tibi om. B 5 de om. AA\' gregibus B 6 inralionabilibus MAA\'M\'P 11 constitutio B 15 capacesBunt PP* capcscunt (e ex i) B transfusam P4 transfusa cet. 17 uidemus Monac. 14399 18 mansuetudinS M 19 illi B 21 coercitur S (corr. m3) MAA\' cohercetur P alteriusque S (iu ex u) )

380
ideo adpositi sunt armentarii, opiliones ceterique pastores quidam magistri gregum, officia sua singuli pro animantium commissorum sibi condicione formantes.

uidetur ergo et sensuum nostrorum quoddam genus aliud domitum mansuetum, aliud indomitum, quod armentario quodam motu mentis uelut deside atque resoluto proruat ad inrationabiles corporis delectationes, mansuetum autem, quod uelut duci cuidam [*]( D ) moderationi mentis se subiciat et subdat. quaecumque ergo eius naturae reguntur, ea sunt masculina atque perfecta, quaecumque autem sine duce ullo plebeia quadam praesumptione dominantur. uelut ciuitatis alicuius, quae regis optimatiumque consilio priuata sit, ita corporis sui omnem statum et uirilem uigorem muliebri quadam dissolutione effeminant. ex his illa lex carnis est, quae legem apostolicae mentis inpugnans captiuam trahebat [*]( E ) quadam lege peccati. et ideo ut de illo mortis corpore liberaretur, spem suam Paulus omnem non in sua uirtute, sed in Christi gratia reponebat. unde liquet quod hae conmotiones quae secundum legem mentis sunt <ex> diuino fauore procedunt, alii autem sensus ex uoluntate corporea.

illa igitur quae sancta sunt primitiua sunt nostrorum sensuum, ista uelut de quodam grege sunt et uilitate plebeia, quod uarie uidetur Moyses nominibus significasse Iudaeis. hoc enim [*]( F ) declarat etiam illa area legis mystica, de qua ait: initia areae tuae et lacus tui non nouissima facies; primitiua filiorum tuorum dabis mihi. sanctae conmotiones sensuum nostrorum, quae secundum uirtutem sunt, ipsae [*]( 3 Philo de sacr. 32 (183, 48; I 245, 6 C.) 8 Philo de sacr. 32 <184, 7; I 245, 9 C.) 14 Rom. 7, 23 15 Rom. 7, 24 16 Rora. 7, 25 23 Exod. 22, 29 25 Philo de sacr. 33 (184, 33: I 246, 10 C.) ) [*]( 2 singuli pro SMA singulis cet. -6 delectationes corporis BMTFV 9 masculina S (in s. u.) 11 optimatiumque S (i alt. eras.) BM\' optimatumque cet. 17 respondebat BAA.\' haec A (c eras.) MT1 18 <ex) tac te Maurini 19 uoluptate ed. JRom. 21 quodj que P ie in ras. m2) uane n Monac. 2549 uanaM uaria cet. iudaeis £ .4.4\' diuersis MBMTPV 26 uirtutes .A A\' B et (es ex 6) M\' )

381
sunt primitiae areae spiritalis; propterea etiam rurali areae conparantur, in qua uentilantur frumenta. sicut enim in hac rurali area excutitur triticum atque hordeum et, dum [*]( 207 A ) saepius uentilatur, separatur a paleis, quia paleae ceteraque purgamenta messis in diuersum leuis aurae spiramine dissipantur, illa uero quae solidiora sunt in locum eundem excusso puluere relabuntur, ita cogitationum nostrarum quae sunt solidae atque optimae puram atque sinceram exhibent uirtutis alimoniam, sicut scriptum est: quia non in pane solo uiuit homo, sed in omni uerbo dei, quae autem inutiles ac uacuae disperguntur ut fumus ac nebulae, quia [*]( B ) sicut fumus oculis sic iniquitas utentibus ea. et recte fumo iniquitas conparatur, quae uelut quadam saeculari caligine aciem mentis obducit.