Epitaphium Ennodii

Anonymous

Anonymous. Magni Felicis Ennodii Opera Omnia (Corpus Scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 6). Hartel, Wilhelm, editor. Vienna: Gerold, 1882.

  1. Ennodius uates lucis rediturus in ortum,
  2. Hoc posuit tumulo corporis exuuias,
  3. Clarus prole quidem, generosior ipse propinquis,
  4. Quos functus laudum iussit habere diem.
  5. Reddidit hos caelo uiuacibus ille figuris,
  6. Cum fecit famae uiuere conloquiis.
  7. Quid mirum si morte caret post busta superstes,
  8. Qui consanguineos restituit superis ?
  9. Quantus iste foret, mundi celebratur in Qui
  10. Nec silet occidui cardinis oceanus:
  11. Scismata coniunxit dudum discordia legi
  12. Atque fidem Petri reddidit ecclesiis.
  13. Pollens eloquio, doctrinae nobilis arte,
  14. Restituit Christo innumeros populos.
  15. Largus uel sapiens dispensatorque benignus,
  16. Diuitias credens quas dedit esse suas.
  17. Templa deo faciens hymnis decorauit et auro
  18. Et paries functi dogmata nunc loquitur.
  19. Depositus sub d. XVI. kal. augustas
  20. Valerio V. C. consul.