Divus Aurelianus

Scriptores Historiae Augustae

Scriptores Historiae Augustae, Volume 3. Magie, David, editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1932.

Hilaribus, quibus omnia festa et fieri debere scimus et dici, impletis sollemnibus vehiculo suo me et iudiciali carpento praefectus urbis, vir inlustris ac praefata reverentia nominandus, Iunius Tiberianus accepit, ibi cum animus a causis atque a negotiis publicis solutus ac liber vacaret, sermonem multum a Palatio usque ad Hortos Varianos instituit et in eo praecipue de vita principum, cumque ad Templum Solis venissemus ab Aureliano principe consecratum, quod ipse non nihilum ex eius origine sanguinem duceret, quaesivit a me quis vitam eius in litteras rettulisset, cui cum ego respondissem neminem a me Latinorum, Graecorum aliquos lectitatos, dolorem

p.194
gemitus sui vir sanctus per haec verba profudit: Ergo Thersitem, Sinonem ceteraque illa prodigia vetustatis et nos bene scimus et posteri frequentabunt; divum Aurelianum, clarissimum principem, severissimum imperatorem, per quem totus Romano nomini orbis est restitutus, posteri nescient? deus avertat hanc amentiam, et tamen, si bene novi, ephemeridas illius viri scriptas habemus, etiam bella charactere historico digesta, quae velim accipias et per ordinem scribas, additis quae ad vitam pertinent. quae omnia ex libris linteis, in quibus ipse cotidiana sua scribi praeceperat, pro tua sedulitate condisces. curabo autem ut tibi ex Ulpia Bibliotheca et libri lintei proferantur. tu velim Aurelianum ita ut est, quatenus potes, in litteras mittas. parui, mi Ulpiane, [*]() praeceptis, accepi libros Graecos et omnia mihi necessaria in manum sumpsi, ex quibus ea quae digna erant memoratu in unum libellum contuli, tu velim meo muneri boni consulas et, si hoc contentus non fueris, lectites Graecos, linteos etiam libros requiras, quos Uipia tibi Bibliotheca, cum volueris, ministrabit. [*](So Mommsen ; parrumipiane P; parui Tiberiani Peter. )
p.196

Et quoniam sermo nobis de Trebellio Pollione, qui a duobus Philippis usque ad divum Claudium et eius fratrem Quintilium imperatores tam claros quam obscuros memoriae prodidit, in eodem vehiculo fuit adserente Tiberiano quod Pollio multa incuriose, multa breviter prodidisset, me contra dicente neminem scriptorum, quantum ad historiam pertinet, non aliquid esse mentitum, prodente quin etiam in quo Livius, in quo Sallustius, in quo Cornelius Tacitus, in quo denique Trogus manifestis testibus convincerentur, pedibus in sententiam transitum faciens ac manum porrigens iocando praeterea, [*]() Scribe, " inquit, "ut libet, securus quod velis dices, habiturus mendaciorum comites, quos historicae eloquentiae miramur auctores.

Ac ne multa et frivola prooemiis odiosus intexam, divus Aurelianus ortus, ut plures loquuntur, Sirmii familia obscuriore, ut nonnulli, Dacia Ripensi. ego autem legisse me memini auctorem qui eum Moesia genitum praedicaret. et evenit quidem ut de eorum virorum genitali solo nesciatur qui humiliore loco et ipsi plerumque solum genitale contingunt, ut dent posteritati de locorum splendore fulgorem, nec tamen magnorum principum in rebus [*]() summa sciendi [*](praeterea P, Lessing, Hohl; propterea Cas., Peter. ) [*]( in rebus Peter; uiribus P, *s . )

p.198
est ubi quisque sit genitus, sed qualis in re publica fuerit, an Platonem magis commendat quod Atheniensis fuerit quam quod unicum sapientiae munus inluxerit? aut eo minores invenientur Aristoteles Stagirites Eleatesque Zenon aut Anacharsis Scytha quod in minimis nati sint viculis, cum illos ad caelum omnis philosophiae virtus extulerit?

Atque, ut ad ordinem redeam, Aurelianus modicis ortus parentibus, a prima aetate ingenio vivacissimus, viribus clarus, nullum umquam diem praetermisit, quamvis festum, quamvis vacantem, quo non se pilo et sagittis ceterisque armorum exerceret officiis. matrem quidem eius Callicrates Tyrius, Graecorum longe doctissimus scriptor, sacerdotem templi Solis sui [*]() in vico eo in quo habitabant parentes fuisse dicit; habuisse quin etiam non nihilum divinationis, adeo ut aliquando marito suo iurgans ingesserit, cum eius et stultitiam increparet et vilitatem, En imperatoris patrem. ex quo constat illam mulierem scisse fatalia. idem dicit auspicia imperii Aureliano haec fuisse: primum pueri eius pelvem serpentem plerumque cinxisse neque umquam occidi potuisse, postremo ipsam matrem, quae hoc viderat, serpentem quasi familiarem [*](sui Mommsen; aui P, *s ; lacuna after parentes assumed by Peter. )

p.200
occidere noluisse. his accedit quod ex palliolo purpureo, quod Soli sui temporis imperator obtulerat, sacerdos mulier crepundia filio fecisse perhibetur. addit etiam illud, quod vinctum fasciola Aurelianum aquila innoxie de cunis levaverit et in aram posuerit, quae iuxta sacellum forte sine ignibus erat. idem auctor est vitulum matri eius natum mirae magnitudinis, candidum sed purpurantibus maculis, ita ut haberet

in latere uno "ave " et 1 in alio coronam, multa superflua in eodem legisse me [*]() memini; quippe qui adseveret etiam rosas in eiusdem mulieris chorte nato Aureliano exisse purpureas, odoris rosei, floris aurei. fuerunt et postea multa omina iam militanti futuri, ut res monstravit, imperii, nam ingrediente eo Antiochiam in vehiculo, quod prae vulnere tunc equo sedere non posset, ita pallium purpureum, quod in honore eius pansum fuerat, decidit, ut umeros eius tegeret, et cum in equum transire vellet, quia invidiosum tunc erat vehiculis in civitate uti, equus est ei imperatoris adplicitus, cui per festinationem insedit, sed ubi comperit, semet ad suum transtulit, data est ei praeterea, cum legatus ad Persas isset, patera, qualis solet imperatori dari a rege Persarum, in qua insculptus erat Sol eo habitu quo colebatur ab eo templo in quo mater eius 1"aue" et in alio Hohl; auetrinalio P1; "aue imperator" Peter 2. 2 me ins. by Lessing, v. Winterfeld, Hohl; om. in P and by Peter. [*](Pliny (Nat. Hist., xxix. 72) tells of snakes kept as pets in Rome. The snake was, in fact, regarded as the symbol of the genius of the owner of a house, and is often found at Pompeii painted on the wall of the shrine of the household-gods along with the figures of the Lares and Penates. ) [*](For a similar " omen" see CI. Alb., v. 9. ) [*](It had been forbidden by M. Aurelius; see Mare., xxiii. 8. )

p.202
fuerat sacerdos, donatus eidem etiam elephantus praecipuus, quem ille imperatori obtulit, solusque omnium privatus Aurelianus elephanti dominus fuit.

Sed ut haec et talia omittamus, fuit decorus ac gratia viriliter speciosus, statura procerior, nervis validissimis, vini et cibi paulo cupidior, libidinis rarae, severitatis inmensae, disciplinae singularis, gladii exserendi cupidus, nam cum essent in exercitu duo Aureliani tribuni, hic et alius, qui cum Valeriano captus est, huic signum exercitus adposuerat " manu ad ferrum, " ut si forte quaereretur quis Aurelianus aliquid vel fecisset vel gessisset, suggereretur " Aurelianus manu ad ferrum " atque cognosceretur. Privati huius multa exstant egregia facinora, nam erumpentes Sarmatas in Illyrico cum trecentis praesidiariis solus adtrivit, refert Theoclius, Caesareanorum temporum scriptor, Aurelianum manu sua bello Sarmatico una die quadraginta et octo interfecisse, plurimis autem et diversis diebus ultra nongentos quinquaginta, adeo ut etiam ballistia pueri et saltatiunculas in [*]() Aurelianum tales componerent, [*]() quibus diebus festis militariter saltitarent: Mille mille mille decollavimus. unus homo mille decollavimus. mille bibat [*]() quisquis [*]() mille occidit, tantum vini nemo habet quantum fudit sanguinis. [*](in om. in P. ) [*]( componerent *s , editors; om. in P. ) [*](bibat Bücheler, Hohl; uiuat P, *s , Peter. ) [*]( quisquis Basore; qui P, *s , Peter. )

p.204
haec video esse perfrivola, sed quia supra scriptus auctor ita eadem ut sunt Latina suis scriptis inseruit,

tacenda esse non credidi, idem apud Mogontiacum tribunus legionis sextae Gallicanae Francos inruentes, cum vagarentur per totam Galliam, sic adflixit ut trecentos ex his captos septingentis interemptis sub corona vendiderit. unde iterum de eo facta est cantilena ; Mille Sarmatas, mille Francos semel et semel occidimus, mille Persas quaerimus. Hic autem, ut supra diximus, [*]() militibus ita timori fuit ut sub eo, posteaquam semel cum ingenti severitate castrensia peccata correxit, nemo peccaverit. solus denique omnium militem, qui adulterium cum hospitis uxore commiserat, ita punivit ut duarum arborum capita inflecteret, ad pedes militis deligaret easdemque subito dimitteret, ut scissus ille utrimque penderet. quae res ingentem timorem omnibus fecit. Huius epistula militaris est ad vicarium suum data huius modi: Si vis tribunus esse, immo si vis vivere, manus militum contine, nemo pullum alienum rapiat, ovem nemo contingat, uvam nullus auferat, segetem nemo deferat, oleum, salem, lignum nemo exigat, annona sua contentus sit. de praeda hostis, non de [*](diximus om. in P. )

p.206
lacrimis provincialium victum [*]() habeant, arma tersa sint, ferramenta samiata, calciamenta fortia, vestis nova vestem veterem excludat. stipendium in balteo, non in popina habeat, torquem, brachialem, anulum adponat. equum et sagmarium suum defricet, capitum animalis non vendat, mulum centuriatum communiter curent. alter alteri quasi miles, [*]() nemo quasi servus obsequatur, a medicis gratis curentur, haruspicibus nihil dent, in hospitiis caste se agant, qui litem fecerit vapulet.

Inveni nuper in Ulpia Bibliotheca inter linteos libros epistulam divi Valeriani de Aureliano principe scriptam, quam ad verbum, ut decebat, inserui. Valerianus Augustus Antonino Gallo consuli, culpas me familiaribus litteris, quod Postumo filium meum Gallienum magis quam Aureliano commiserim, cum utique severiori et puer credendus fuerit et exercitus, ne tu [*]() id diutius iudicabis, si bene scieris quantae sit Aurelianus severitatis ; nimius est, multus est, gravis est et ad nostra iam non facit tempora. testor autem omnes me etiam timuisse, ne quid etiam erga filium meum severius, si quid ille fecisset, cumâ— ut est natura pronus ad ludicraâ—levius cogitaret. [*](uictum ins. by Novák; om. in P and by Hohl; habeant replaced by uiuant by Peter.) [*]( miles Obrecht, Peter 1; in P. ) [*]( ne tu P, *s , def. by Baehrens and Hohl; nec tamen Peter. )

p.208
haec epistula indicat quantae fuerit severitatis, ut illum Valerianus etiam timuisse se dicat.

Eiusdem Valeriani alia est epistula, quae laudes illius continet, quam ego ex scriniis praefecturae urbanae protuli. nam illi Romam venienti salaria sui ordinis sunt decreta, exemplum epistulae : Valerianus Augustus Ceionio Albino praefecto urbi. vellemus quidem singulis quibusque devotissimis rei publicae viris multo maiora deferre compendia quam eorum dignitas postulat, maxime ubi honorem vita commendatâ—debet enim quid praeter dignitatem pretium esse meritorum, â—sed facit rigor publicus ut accipere de provinciarum inlationibus ultra ordinis sui gradum nemo plus possit. Aurelianum, fortissimum virum, ad inspicienda et ordinanda castra omnia destinavimus, cui tantum a nobis atque ab omni re publica communi totius exercitus confessione debetur, ut digna illo vix aliqua vel nimis magna sint munera, quid enim in illo non clarum? quid non Corvinis et Scipionibus conferendum? ille liberator Illyrici, ille Galliarum restitutor, ille dux magni totius exempli, et tamen nihil praeter ea possum addere tanto viro ad muneris gratiam ; non [*]() patitur sobrie et bene gerenda res publica, quare Sinceritas [*](non ins. by Peter ; om. in P. )

p.210
tua, mi parens carissime, supra dicto viro adiciet, [*]() quamdiu Romae fuerit, panes militares mundos sedecim, panes militares castrenses quadraginta, vini mensalis sextarios quadraginta, porcellum dimidium, gallinaceos duos, porcinae pondo triginta, bubulae pondo quadraginta, olei sextarium unum et item liquaminis sextarium unum, salis sextarium unum, herbarum [*]() holerum quantum sat est. sane quoniam ei aliquid praecipue decernendum est, quamdiu Romae fuerit, pabula extra ordinem decernes, ipsi autem ad sumptus aureos Antoninianos diurnos binos, argenteos Philippeos minutulos quinquagenos, aeris denarios centum. reliqua per praefectos aerarii praebebuntur.

Frivola haec fortassis cuipiam et nimis levia esse videantur, sed curiositas nihil recusat, habuit ergo multos ducatus, plurimos tribunatus, vicarias [*]() ducum et tribunorum diversis temporibus prope quadraginta, [*](adiciet Gruter, Madvig, Peter 2; adficiet P, Peter 1. ) [*](herbas P. ) [*]( uacarios P. )

p.212
usque adeo ut etiam Ulpii Criniti, qui se de Traiani genere referebat, et fortissimi re vera viri et Traiani simillimi, qui pictus est cum eodem Aureliano in Templo Solis, quem Valerianus Caesaris loco habere instituerat, vicem sumeret, exercitum duceret, limites restitueret, praedam militibus daret, Thracias bubus, equis, mancipiis captivis locupletaret, manubias in Palatio conlocaret, quingentos servos, duo milia vaccarum, equas mille, ovium decem milia, caprearum quindecim in privatam villam Valeriani congereret. tunc enim [*]() Ulpius Crinitus publice apud Byzantium sedenti Valeriano in thermis egit gratias, dicens magnum de se iudicium habitum, quod eidem vicarium Aurelianum dedisset, quare eum statuit ad rogare.