De hoc prope nihil est quod dicatur, nisi quod a patre appellatus Caesar ac deinceps in eius honore Augustus cum patre dicitur interemptus, cum Lollianus in locum Postumi subrogatus delatum sibi a Gallis sumpsisset imperium, fuit autem (quod solum memoratu dignum est) ita in declamationibus disertus ut eius controversiae Quintiliano dicantur insertae, quem declamatorem Romani generis acutissimum vel unius capitis lectio prima statim fronte demonstrat.
Huius rebellione in Gallia Postumus, vir omnium fortissimus, interemptus est, cum iam nutante Gallia [*]() Gallieni luxuria in veterem statum Romanum formasset imperium, fuit quidem etiam iste fortissimus, sed rebellionis intuitu minorem apud Gallos auctoritatem de suis viribus tenuit, interemptus autem est a Victorino, Vitruviae filio vel Victoriae, quae postea mater castrorum appellata est et Augustae nomine affecta, cum ipsa per se fugiens tanti ponderis molem primum in Marium, deinde in Tetricum atque eius [*](Gallia ins. by Paucker, Peter, ) [*]( Hohl; om. in P and *s . )
p.74
filium contulisset imperia, et Lollianus quidem non nihilum rei publicae profuit, nam plerasque Galliae civitates, nonnulla etiam castra, quae
[*]() Postumus per septem annos in solo barbarico aedificaverat, quaeque interfecto Postumo subita inruptione Germanorum et direpta fuerant et incensa, in
[*]() statum veterem reformavit. deinde a suis militibus, quod in labore nimius esset, occisus est. Ita Gallieno perdente rem publicam in Gallia primum Postumus, deinde Lollianus, Victorinus deinceps, postremo Tetricus, (nam de Mario nihil dicimus) adsertores Romani nominis exstiterunt. quos omnes datos divinitus credo, ne, cum illa pestis inauditae luxuriae impediretur malis, possidendi Romanum solum Germanis daretur facultas, qui si eo genere tunc evasissent quo Gothi et Persae, consentientibus in Romano solo gentibus venerabile hoc Romani nominis finitum esset imperium. Lolliam autem vita in multis obscura est, ut et ipsius Postumi, sed privata; virtute enim clari, non nobilitatis pondere vixerunt.
Postumus senior cum videret multis se Gallieni viribus peti atque auxilium non solum militum verum etiam alterius principis necessarium, Victo- [*](quae *s ; om. in P. ) [*]( in *s ; om. in P. )
p.76
rinum, militaris industriae virum, in participatum vocavit imperii et cum eodem contra Gallienum conflixit. cumque adhibitis ingentibus Germanorum auxiliis diu bella traxissent, victi sunt. tunc interfecto etiam Lolliano solus Victorinus in imperio remansit, qui et ipse, quod matrimoniis militum et militarium corrumpendis operam daret, a quodam actuario, cuius uxorem stupraverat, composita factione Agrippinae percussus, Victorino filio Caesare a matre Vitruvia sive Victoria, quae mater castrorum dicta est, appellato, qui et ipse puerulus statim est interemptus, cum apud Agrippinam pater eius esset occisus. De hoc, quod fortissimus fuerit et praeter libidinem optimus imperator, a multis multa sunt dicta, sed satis credimus Iulii Atheriani partem libri cuiusdam ponere, in quo de Victorino sic loquitur : Victorino, qui Gallias post Iulium Postumum rexit, neminem aestimo praeferendum, non in virtute Traianum, non Antoninum in clementia, non in gravitate Nervam, non in gubernando aerario Vespasianum, non in censura totius vitae ac severitate militari Pertinacem vel Severum, sed omnia haec libido et cupiditas mulierariae voluptatis sic perdidit ut nemo audeat virtutes eius in litteras mittere, quem constat omnium iudicio meruisse puniri. ergo cum id iudicii de Victorino scriptores habuerint, satis mihi videor eius dixisse de moribus.
[*](i, e., Cologne. ) [*]( See c. xxxi. ) [*](Not otherwise known and probably an invention of the biographer's. ) [*](See note to c. iii. 1. ) p.78
De hoc nihil amplius in litteras est relatum, quam quod nepos Victoriae Victorini filius fuit et a patre vel ab avia sub eadem hora qua Victorinus interemptus Caesar est nuncupatus ac statim a militibus ira occisus, exstant denique sepulchra circa Agrippinam, brevi marmore impressa humilia, in quibus titulus [*]() est inscriptus ; Hic duo Victorini tyranni siti sunt.
Victorino, Lolliano et Postumo interemptis Marius ex fabro, ut dicitur, ferrario triduo tantum imperavit, de hoc quid amplius requiratur ignoro, nisi quod eum insigniorem brevissimum fecit imperium, nam ut ille consul, qui sex meridianis horis consulatum suffectum tenuit, a Marco Tullio tali aspersus est ioco : Consulem habuimus tam severum tamque censorium ut in eius magistratu nemo pranderit, nemo cenaverit, nemo dormiverit, de hoc etiam dici posse videatur, qui una die factus est imperator, alia die visus est imperare, tertia interemptus est. Et vir quidem strenuus ac militaribus usque ad imperium gradibus evectus, quem plerique Mamurium, [*](titulus Cas.; imus P, *s . )
p.80
nonrmlli Veturium, opificem utpote ferrarium, nuncuparunt. sed de hoc nimis multa, de quo illud addidisse satis est, nullius manus vel ad feriendum vel ad impellendum
[*]() fortiores fuisse, cum in digitis nervos videretur habuisse non venas, nam et carra venientia digito salutari reppulisse dicitur et fortissimos quosque uno digito sic adflixisse, ut quasi ligni vel ferri obtunsioris ictu percussi dolerent. multa duorum digitorum allisione contrivit, occisus est a quodam milite, qui, cum eius quondam in fabrili officina fuisset, contemptus est ab eodem, vel cum dux esset
[*]() vel cum imperium cepisset, addidisse verba
[*]() dicitur interemptor: Hic est gladius quem ipse fecisti. Huius contio prima talis fuisse dicitur : Scio, conmilitones, posse mihi obici artem pristinam, cuius mihi omnes testes estis, sed dicat quisque quod vult. utinam ferrum semper exerceam, non vino, non floribus, non mulierculis, non popinis, ut facit Gallienus, indignus patre suo et sui generis nobilitate, depeream. ars mihi obiciatur ferraria, dum me et exterae gentes ferrum tractasse suis cladibus recognoscant, enitar
[*]() denique, ut omnis Alamannia omnisque Germania cum ceteris quae adiacent gentibus Romanum populum ferratam putent gentem, ut
[*](impellendum *s ; implendum P. ) [*]( dux esset Cas., Eyssenhardt, Hohl; duxisset P corr., Peter. ) [*]( uerba Editor; uerbo P, *s ; uero Salm., Peter. ) [*]( enitar Petschenig, Hohl; in Italia P, *s , foll, by lacuna Peter. ) p.82
specialiter in nobis ferrum timeant, vos tamen cogitetis velim fecisse vos principem, qui numquam quicquam scierit tractare nisi ferrum, quod idcirco dico, quia scio mihi a luxuriosissima illa peste nihil opponi posse nisi hoc, quod gladiorum atque armorum artifex fuerim.