Tyranni Triginta
Scriptores Historiae Augustae
Scriptores Historiae Augustae, Volume 3. Magie, David, editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1932.
Interfecto Victorino et eius filio mater eius Victoria sive Vitruvia Tetricum senatorem populi Romani praesidatum in Gallia regentem ad imperium [*](denudarentur *s , Peter, Hohl; nudarentur P. )
Hic puerulus a Victoria Caesar est appellatus, cum illa mater castrorum ab exercitu nuncupata esset, qui et ipse cum patre per triumphum ductus postea omnibus senatoriis honoribus functus est inlibato patrimonio, quod quidem ad suos posteros misit, ut Arellius [*]() Fuscus dicit, semper insignis, narrabat avus meus sibi familiarem fuisse neque quemquam illi ab Aureliano aut postea ab aliis principibus esse praelatum. Tetricorum domus hodieque exstat in Monte Caelio inter duos lucos contra Iseum Metellinum, pulcherrima, in qua Aurelianus pictus est utrique praetextam tribuens et senatoriam dignitatem, accipiens ab his sceptrum, coronam, cycladem. pictura est [*]() de musivo, [*]() quam cum dedicassent, Aurelianum ipsum dicuntur duo Tetrici adhibuisse convivio. [*](Arellius Salm., Hohl; Dagellius P, susp. by Peter. ) [*](So Peter foll, by Hohl; cycli picturiae P. ) [*]( museo P, Peter, Hohl. )
Pudet iam persequi quanti sub Gallieno fuerint tyranni vitio pestis illius, si quidem erat in eo ea luxuria ut rebelles plurimos mereretur et ea crudelitas ut iure timeretur. qua erat [*]() et in Trebellianum factum in Isauria principem, ipsis Isauris sibi ducem quaerentibus, quem cum alii archipiratam vocassent, ipse se imperatorem appellavit, monetam etiam cudi iussit. palatium in arce Isauriae constituit. qui quidem cum se in intima et tuta Isaurorum loca munitus difficultatibus locorum et montibus contulisset, aliquamdiu apud Cilicas imperavit, sed per Gallieni ducem Camsisoleum, natione Aegyptium, fratrem Theodoti qui Aemilianum ceperat, ad campum deductus victus est et occisus, neque tamen postea Isauri timore ne in eos Gallienus saeviret, ad aequalitatem perduci quavis principum humanitate potuerunt, denique post Trebellianum pro barbaris habentur ; etenim [*]() in medio Romani nominis solo regio eorum novo genere custodiarum quasi limes includitur, locis defensa non hominibus, nam sunt non statura decori, non virtute graves, non instructi [*](qua erat Eyssenhardt foll, by Hohl; quare P, *s , Peter. ) [*](etenim Petschenig foll, by Hohl; et cum P, *s , Peter. )
Odaenathus moriens duos parvulos reliquit, Herennianum et fratrem eius Timolaum, quorum nomine Zenobia usurpato sibi imperio diutius quam feminam decuit rem publicam obtinuit, parvulos Romani imperatoris habitu praeferens purpuratos eosdemque adhibens contionibus, quas illa viriliter frequentavit, Didonem et Semiramidem et Cleopatram sui generis principem inter cetera praedicans, sed de horum exitu incertum est; multi enim dicunt eos ab Aureliano interemptos, multi morte sua esse consumptos, si quidem Zenobiae posteri etiam nunc Romae inter nobiles manent. [*]()
De hoc ea putamus digna notione quae de fratre sunt dicta, unum tamen est quod eum a [*](manent *s , Hohl; maneat P. )