Tyranni Triginta

Scriptores Historiae Augustae

Scriptores Historiae Augustae, Volume 3. Magie, David, editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1932.

Hic a Macriano ad interficiendum Valentem missus, ubi eum providum futurorum imperare cognovit, Thessaliam concessit atque illic paucis sibi consentientibus sumpsit imperium Thessalicusque appellatus vi [*]() interemptus est, vir summae sanctitatis [*](forma P. ) [*]( cum om. in P ; ins. by Hohl; before ille in *s . ) [*]( ui P ; om. by Peter and Hohl. )

p.116
et temporibus suis Frugi dictus et qui ex illa Pisonum familia ducere originem diceretur cui se Cicero nobilitandi causa sociaverat. hic omnibus principibus acceptissimus fuit. ipse denique Valens, qui ad eum percussores misisse perhibetur, dixisse dicitur non sibi apud deos inferos constare rationem, quod, quamvis hostem suum, Pisonem tamen iussisset occidi, virum cuius similem Romana res publica non haberet, Senatus consultum de Pisone factum ad noscendam eius maiestatem libenter inserui: Die septimo kal. Iuliarum cum esset nuntiatum Pisonem a Valente interemptum, ipsum Valentem a suis occisum, Arellius Fuscus, consularis primae sententiae, qui in locum Valeriani successerat, ait: Consul, consule. cumque consultus esset, " Divinos " inquit, honores Pisoni decerno, patres conscripti, Gallienum et Valerianum et Saloninum imperatores nostros esse id probaturos [*]() confido, neque enim melior vir quisquam fuit neque constantior. post quem ceteri consulti [*]() statuam inter triumphales et currus quadriiugos Pisoni decreverunt. sed statua eius videtur, quadrigae autem, quae decretae fuerant, quasi transferendae ad alium locum [*]() positae sunt nec adhuc redditae, nam in his locis fuerunt in quibus Thermae Diocletianae sunt exaedificatae, tam aeterni nominis quam sacrati. [*](id probaturos Salm.; imperaturos P. ) [*]( citer consultum P. ) [*]( locum ins, by Richter and Hohl; om. in P and *s ; alibi Peter. )
p.118

Est 1 hoc familiare populi Aegyptiorum ut velut [*]() furiosi ac dementes de levissimis quibusque [*]() ad summa rei publicae pericula perducantur ; saepe illi ob neglectas salutationes, locum in balneis non concessum, carnem et olera sequestrata, calceamenta servilia et cetera talia usque ad summum rei publicae periculum in [*]() seditiones, ita ut armarentur contra eas exercitus, pervenerunt. familiari ergo sibi furore, cum quadam die cuiusdam servus curatoris, qui Alexandriam tunc regebat, militari ob hoc caesus esset quod crepidas suas meliores esse quam militis diceret, collecta multitudo ad domum Aemiliani ducis venit atque eum omni seditionum instrumento et furore persecuta est; ictus est lapidibus, petitus est ferro, nec defuit [*]() ullum seditionis telum, qua re coactus Aemilianus sumpsit imperium, cum sciret sibi undecumque pereundum. consenserunt ei Aegyptiacus exercitus, maxime in Gallieni odium, nec eius ad regendam rem publicam vigor defuit, nam Thebaidem [*](est Peter; et P. ) [*]( uelut Baehrens, Peter 2 ; uel P, *s . ) [*](quibusque Editio Princ.; quibus usque P; quibusque usque Peter. ) [*]( in ins. by Petschenig and Hohl; om. in P. ) [*](defuit Cod. Laurent, foll, by Peter; de P. )

p.120
totamque Aegyptum peragravit et, quatenus potuit, barbarorum gentes forti auctoritate summovit. Alexander denique vel Alexandrinus (nam incertum id quoque habetur) virtutum merito vocatus est. et cum contra Indos pararet expeditionem, misso Theodoto duce Gallieno iubente dedit poenas, et [*]() quidem strangulatus in carcere captivorum veterum more perhibetur. Tacendum esse non credo quod, cum de [*]() Aegypto loquor, vetus suggessit historia, simul etiam Gallieni factum, qui cum Theodoto vellet imperium proconsulare decernere, a sacerdotibus est prohibitus, qui dixerunt fasces consulares ingredi Alexandriam non licere, cuius rei etiam Ciceronem, cum contra Gabinium loquitur, meminisse satis novimus, denique nunc [*]() exstat memoria rei frequentatae. quare scire oportet Herennium Celsum, vestrum parentem, cum [*]() consulatum cupit, hoc quod desiderat non licere. fertur enim apud Memphim in aurea columna Aegyptiis esse litteris scriptum tunc demum Aegyptum liberam fore cum in eam venissent Romani fasces et praetexta Romanorum, quod apud Proculum grammaticum, doctissimum sui temporis virum, cum de peregrinis regionibus loquitur, invenitur. [*](et Baehrens, Peter 2 ; sed P. ) [*]( de E, Peter; om. in. P. ) [*](nunc Petschenig, Peter ; non P. ) [*]( cum ins. by Peter and Hohl; om. in P. )
p.122

Optimus ducum Gallieni temporis, sed Valeriano delectus, Saturninus fuit. hic quoque, cum dissolutionem Gallieni, pernoctantis in publico, ferre non posset et milites non exemplo imperatoris sui sed suo regeret, ab exercitibus sumpsit imperium, vir prudentiae singularis, gravitatis insignis, vitae amabilis, victoriarum barbaris etiam ubique notarum. hic ea die, qua est amictus a militibus peplo imperatorio, contione adhibita dixisse fertur: Commilitones, bonum ducem perdidistis et malum principem fecistis. denique cum multa strenue in imperio fecisset, quod esset severior et gravior militibus ab iisdem ipsis a quibus factus fuerat interemptus est. huius insigne est quod convivio discumbere milites, ne inferiora denudarentur, [*]() cum sagis iussit, hieme gravibus, aestate perlucidis.

Interfecto Victorino et eius filio mater eius Victoria sive Vitruvia Tetricum senatorem populi Romani praesidatum in Gallia regentem ad imperium [*](denudarentur *s , Peter, Hohl; nudarentur P. )

p.124
hortata, quod eius erat, ut plerique loquuntur, adfinis, Augustum appellari fecit filiumque eius Caesarem nuncupavit. et cum multa Tetricus feliciterque gessisset diuque imperasset, ab Aureliano victus, cum militum suorum impudentiam et procacitatem ferre non posset, volens se gravissimo principi et severissimo dedit. versus denique illius fertur, quem furtim [*]() ad Aurelianum scripserat: Eripe me his, invicte, malis. Quare cum Aurelianus nihil simplex neque mite aut tranquillum facile cogitaret, senatorem populi Romani eundemque consularem, qui iure praesidali omnes Gallias rexerat, per triumphum duxit, eodem tempore quo et Zenobiam Odaenathi uxorem cum filiis minoribus Odaenathi, Herenniano et Timolao. pudore tamen victus vir nimium severus eum quem triumphaverat correctorem totius Italiae fecit, id est Campaniae, Samnii, Lucaniae, Bruttiorum, Apuliae, Calabriae, Etruriae atque Umbriae, Piceni et Flaminiae omnisque annonariae regionis, ac Tetricum non solum vivere, sed etiam in summa dignitate manere [*](furtim Peter; statim P, Hohl. )
p.126
passus est, cum illum saepe collegam, nonnumquam commilitonem, aliquando etiam imperatorem appellaret.

Hic puerulus a Victoria Caesar est appellatus, cum illa mater castrorum ab exercitu nuncupata esset, qui et ipse cum patre per triumphum ductus postea omnibus senatoriis honoribus functus est inlibato patrimonio, quod quidem ad suos posteros misit, ut Arellius [*]() Fuscus dicit, semper insignis, narrabat avus meus sibi familiarem fuisse neque quemquam illi ab Aureliano aut postea ab aliis principibus esse praelatum. Tetricorum domus hodieque exstat in Monte Caelio inter duos lucos contra Iseum Metellinum, pulcherrima, in qua Aurelianus pictus est utrique praetextam tribuens et senatoriam dignitatem, accipiens ab his sceptrum, coronam, cycladem. pictura est [*]() de musivo, [*]() quam cum dedicassent, Aurelianum ipsum dicuntur duo Tetrici adhibuisse convivio. [*](Arellius Salm., Hohl; Dagellius P, susp. by Peter. ) [*](So Peter foll, by Hohl; cycli picturiae P. ) [*]( museo P, Peter, Hohl. )

p.128

Pudet iam persequi quanti sub Gallieno fuerint tyranni vitio pestis illius, si quidem erat in eo ea luxuria ut rebelles plurimos mereretur et ea crudelitas ut iure timeretur. qua erat [*]() et in Trebellianum factum in Isauria principem, ipsis Isauris sibi ducem quaerentibus, quem cum alii archipiratam vocassent, ipse se imperatorem appellavit, monetam etiam cudi iussit. palatium in arce Isauriae constituit. qui quidem cum se in intima et tuta Isaurorum loca munitus difficultatibus locorum et montibus contulisset, aliquamdiu apud Cilicas imperavit, sed per Gallieni ducem Camsisoleum, natione Aegyptium, fratrem Theodoti qui Aemilianum ceperat, ad campum deductus victus est et occisus, neque tamen postea Isauri timore ne in eos Gallienus saeviret, ad aequalitatem perduci quavis principum humanitate potuerunt, denique post Trebellianum pro barbaris habentur ; etenim [*]() in medio Romani nominis solo regio eorum novo genere custodiarum quasi limes includitur, locis defensa non hominibus, nam sunt non statura decori, non virtute graves, non instructi [*](qua erat Eyssenhardt foll, by Hohl; quare P, *s , Peter. ) [*](etenim Petschenig foll, by Hohl; et cum P, *s , Peter. )

p.130
armis, non consiliis prudentes, sed hoc solo securi quod in editis positi adiri nequeunt, quos quidem divus Claudius paene ad hoc perduxerat ut a suis semotos locis in Cilicia conlocaret, daturus uni ex amicissimis omnem Isaurorum possessionem, ne quid ex ea postea rebellionis oreretur.

Odaenathus moriens duos parvulos reliquit, Herennianum et fratrem eius Timolaum, quorum nomine Zenobia usurpato sibi imperio diutius quam feminam decuit rem publicam obtinuit, parvulos Romani imperatoris habitu praeferens purpuratos eosdemque adhibens contionibus, quas illa viriliter frequentavit, Didonem et Semiramidem et Cleopatram sui generis principem inter cetera praedicans, sed de horum exitu incertum est; multi enim dicunt eos ab Aureliano interemptos, multi morte sua esse consumptos, si quidem Zenobiae posteri etiam nunc Romae inter nobiles manent. [*]()

De hoc ea putamus digna notione quae de fratre sunt dicta, unum tamen est quod eum a [*](manent *s , Hohl; maneat P. )

p.132
fratre separat, quod tanti fuit ardoris ad studia Romana ut brevi consecutus quae insinuaverat grammaticus esse dicatur, potuisse quin etiam summum Latinorum rhetorem facere.

Occupatis partibus Gallicanis, orientalibus, quin etiam Ponti, Thraciarum et Illyrici, dum Gallienus popinatur et balneis ac lenonibus deputat vitam, Afri quoque auctore Vibio Passieno, proconsule Africae, et Fabio Pomponiano, duce limitis Libyci, Celsum imperatorem appellaverunt peplo deae Caelestis ornatum. hic privatus ex tribunis in Africa positus in agris suis vivebat, sed ea iustitia et corporis magnitudine ut dignus videretur imperio, quare creatus per quandam mulierem, Gallienam nomine, consobrinam Gallieni, septimo imperii die interemptus est atque adeo etiam inter obscuros principes vix relatus est. corpus eius a canibus consumptum est Siccensibus, qui Gallieno fidem servaverant, perurgentibus, et novo iniuriae genere imago in crucem sublata persultante vulgo, quasi patibulo ipse Celsus videretur adfixus. [*](Mentioned nowhere else except in the spurious letter in Claud., vii. 4, and probably an invention of the biographer's. Nothing is known of either Passienus or Pomponianus, or the alleged murderess, whose existence Hubert Goltzius attempted to prove by forging coins bearing the legend Licin. Galliena Aug.; see Eckhel, D.N., vii. p. 412 f. ) [*](See note to Pert., iv. 2.) [*](Mod. el-Kef in western Tunisia. )

p.134

Omnis iam consumptus est pudor, si quidem fatigata re publica eo usque perventum est ut Gallieno nequissime agente optime etiam mulieres imperarent. et quidem peregrina enim, [*]() nomine Zenobia, de qua multa iam dicta sunt, quae se de Cleopatrarum Ptolemaeorumque gente iactaret, post Odaenathum maritum imperiali sagulo perfuso per umeros, habitu Didonis [*]() ornata, diademate etiam accepto, nomine filiorum Herenniani et Timolai diutius quam femineus sexus patiebatur imperavit, si quidem Gallieno adhuc regente rem publicam regale mulier superba munus obtinuit et Claudio bellis Gothicis occupato vix denique ab Aureliano victa et triumphata concessit in iura Romana. Exstat epistula Aureliani, quae captivae mulieri testimonium fert. nam cum a quibusdam reprehenderetur, quod mulierem veluti ducem aliquem vir fortissimus triumphasset, missis ad senatum populumque Romanum litteris hac se adtestatione defendit: Audio, patres [*](enim P, def. by Tidner; etiayn Peter; peregrina enim, Petschenig, Hohl. ) [*]( Didonis Salm.; doniis P. )

p.136
conscripti, mihi obici, quod non virile munus impleverim Zenobiam triumphando. ne illi, qui me reprehendunt, satis laudarent, si scirent quae illa sit [*]() mulier, quam prudens in consiliis, quam constans in dispositionibus, quam erga milites gravis, quam larga, cum necessitas postulet, quam tristis, cum severitas poscat, possum dicere illius esse quod Odaenathus Persas vicit ac fugato Sapore Ctesiphonta usque pervenit. possum adserere tanto apud orientales et Aegyptiorum populos timori mulierem fuisse ut se non Arabes, non Saraceni, non Armenii commoverent. nec ego illi vitam conservassem, nisi eam scissem multum Romanae rei publicae profuisse, cum sibi vel liberis suis orientis servaret imperium. sibi ergo habeant propriarum venena linguarum ii quibus nihil placet, nam si vicisse ac triumphasse feminam non est decorum, quid de Gallieno loquuntur, in cuius contemptu haec bene rexit imperium? quid de divo Claudio, sancto ac venerabili duce, qui eam, quod ipse Gothicis esset expeditionibus occupatus, passus esse dicitur imperare? idque consulte [*]() ac prudenter, ut illa servante orientalis fines imperii ipse securius quae instituerat perpetraret. haec oratio indicat quid iudicii Aurelianus habuerit de Zenobia. Cuius ea castitas fuisse dicitur ut ne virum suum quidem scierit nisi temptandis [*]() conceptionibus. nam [*](illa sit Peter, Hohl; illas P. ) [*]( consulte Paucker, Cornelissen, Peter 2; occulte P, Peter 1. ) [*]( temptandis Cornelissen, Hohl; temptatis P, Peter. )
p.138
cum semel concubuisset, exspectatis menstruis continebat se, si praegnans esset, sin minus, iterum potestatem quaerendis liberis dabat. vixit regali pompa. more magis Persico adorata est, regum more Persarum convivata est. imperatorum more Romanorum ad contiones galeata processit cum limbo purpureo gemmis dependentibus per ultimam fimbriam, media etiam cochlide veluti fibula muliebri adstricta, bracchio saepe nudo. fuit vultu subaquilo, fusci coloris, oculis supra modum vigentibus [*]() nigris, spiritus divini, venustatis incredibilis. tantus candor in dentibus ut margaritas eam plerique putarent habere, non dentes. vox clara et virilis. severitas, ubi necessitas postulabat, tyrannorum, bonorum principum clementia, ubi pietas requirebat. larga prudenter, conservatrix thesaurorum ultra femineum modum, usa vehiculo carpentario, raro pilento, equo saepius, fertur autem vel tria vel quattuor milia frequenter cum peditibus ambulasse. venata [*]() est Hispanorum cupiditate, bibit saepe cum ducibus, cum esset alias sobria; bibit et cum Persis atque Armeniis, ut eos vinceret. usa est vasis aureis gemmatis ad convivia, iam usa [*]() Cleopatranis. in ministerio eunuchos gravioris aetatis habuit, puellas [*](uigentibus *s , Peter; ingentibus P. ) [*]( uenata Kiessling, Peter; nata P. ) [*]( So Editor ; conuiuicimusa Pb ; conuiuia non nisi Peter; conuiuia, usa Hohl. )
p.140
nimis raras, filios Latine loqui iusserat, ita [*]() ut Graece vel difficile vel raro loquerentur. ipsa Latini sermonis non usque quaque gnara, sed ut loqueretur pudore cohibito [*]() ; loquebatur et Aegyptiace ad perfectum modum, historiae Alexandrinae atque orientalis ita perita ut eam epitomasse dicatur; Latinam autem Graece legerat. Cum illam Aurelianus cepisset atque in conspectum suum adductam sic appellasset, Quid est, [*]() Zenobia? ausa es insultare Romanis imperatoribus? illa dixisse fertur: Imperatorem te esse cognosco, qui vineis, Gallienum et Aureolum et ceteros principes non putavi. Victoriam mei similem credens in consortium regni venire, si facultas locorum pateretur, optavit. ducta est igitur per triumphum ea specie ut nihil pompabilius populo Romano videretur, iam primum ornata gemmis ingentibus, ita ut ornamentorum onere laboraret. fertur enim mulier fortissima saepissime restitisse, cum diceret se gemmarum onera ferre non posse, vincti erant praeterea pedes auro, manus etiam catenis aureis, nec collo aureum vinculum deerat, quod scurra Persicus praeferebat. huic vita [*]() ab Aureliano concessa est, ferturque vixisse cum liberis matronae iam more Romanae data sibi posses- [*](ita Peter; id P. ) [*]( cohibito Peter; cohibita P, Hohl. ) [*](est *s , Mommsen, Hohl; es P corr.; O Peter. ) [*]( uita ins. by Walter and Hohl; om. in P. )
p.142
sione in Tiburti, quae hodieque Zenobia dicitur, non longe ab Hadriani palatio atque ab eo loco cui nomen est Conchae.

Non tam digna res erat ut etiam Vitruvia sive Victoria in litteras mitteretur, nisi Gallieni mores hoc facerent ut memoria dignae etiam mulieres censerentur. Victoria enim, ubi filium ac nepotem a militibus vidit occisos, Postumum, deinde Lollianum, Marium etiam, quem principem milites nuncupaverant, interemptos, Tetricum, de quo superius dictum est, ad imperium hortata est, ut virile semper facinus auderet, insignita est praeterea hoc titulo, ut castrorum se diceret matrem, cusi sunt eius nummi aerei, aurei et argentei, quorum hodieque forma exstat apud Treviros, quae quidem non diutius vixit, nam Tetrico imperante, ut plerique loquuntur, occisa, ut alii adserunt, fatali necessitate consumpta. Haec sunt quae de triginta tyrannis dicenda videbantur, quos ego in unum volumen idcirco contuli, ne, de singulis si [*]() singula quaeque narrarem, nascerentur indigna fastidia et ea quae ferre lector non [*](si ins. by Peter; om. in P. )

p.144
posset. nunc ad Claudium principem redeo. de quo speciale mihi volumen quamvis breve merito vitae illius videtur edendum addito fratre singulari viro, ita ut de familia tam sancta et tam nobili saltem [*]() pauca referantur. Studiose in medio feminas posui ad ludibrium Gallieni, quo nihil prodigiosius passa est Romana res publica, duos etiam nunc tyrannos quasi extra numerum, quod alieni essent temporis, additurus, unum qui fuit Maximini temporibus, alterum qui Claudii, ut tyrannorum triginta vitae [*]() hoc volumine tenerentur. quaeso, qui expletum iam librum acceperas, boni consulas atque hos volumini tuo volens addas, quos ego, quem ad modum Valentem superiorem huic volumini, sic post Claudium et Aurelianum iis qui inter Tacitum et Diocletianum fuerunt addere destinaveram. sed errorem meum memor historiae diligentia tuae eruditionis avertit. habeo igitur gratiam, quod titulum meum prudentiae tuae benignitas implevit, nemo in Templo Pacis dicturus est me feminas inter tyrannos, tyrannas videlicet vel tyrannides, ut ipsi de me solent cum risu et ioco [*]() iactitare, posuisse. habent integrum numerum ex arcanis historiae in meas litteras datum. Titus enim et Censorinus addentur, [*]() quorum unus, ut dixi, sub [*](saltim *s ; saluti P. ) [*]( uitae Peter; uiri P, Hohl. ) [*](cum risu et ioco transp. by Peter; after tyrannos in P. ) [*](addentur sugg. by Peter 2 ; om. in P. )
p.146
Maximino, alter sub Claudio fuit, qui ambo ab iisdem militibus a quibus purpura velati fuerant interempti sunt.

Docet Dexippus, nec Herodianus tacet omnesque qui talia legenda posteris tradiderunt, Titum, tribunum Maurorum, qui a Maximino inter privatos relictus fuerat, timore violentae mortis, ut illi [*]() dicunt, invitum vero et a militibus coactum, ut plerique adserunt, imperasse, atque hunc intra paucos dies post vindicatam defectionem, quam consularis vir Magnus Maximino paraverat, a suis militibus interemptum. imperasse autem mensibus sex. fuit hic vir de primis erga rem publicam domi forisque laudabilis, sed in imperio parum felix. alii dicunt ab Armeniis sagittariis, quos Maximinus ut Alexandrinos et oderat et offenderat, principem factum, nec mireris tantam esse varietatem de homine, cuius vix nomen agnoscitur, huius uxor Calpurnia fuit, sancta et venerabilis femina de genere Caesoninorum, id est Pisonum, quam maiores nostri univiriam sacerdotem inter sacratissimas feminas [*](alii P, def. by Lenze. )

p.148
adorarunt, cuius statuam in Templo Veneris adhuc vidimus acrolitham sed auratam. haec uniones Cleopatranos habuisse perhibetur, haec lancem centum librarum argenti, cuius plerique poetae meminerunt, in qua maiorum eius expressa ostenderetur historia. Longius mihi videor processisse quam res postulabat, sed quid faciam? scientia naturae facilitate verbosa est. quare ad Censorinum revertar, hominem nobilem sed qui non tam bono quam malo rei publicae septem diebus dicitur imperasse.

Vir plane militaris et antiquae in curia dignitatis, bis consul, bis praefectus praetorii, ter praefectus urbi, quarto pro consule, tertio consularis, legatus praetorius secundo, quarto aedilicius, tertio quaestorius, extra ordinem quoque legatione Persica functus, etiam Sarmatica. Post omnes tamen honores cum in agro suo degeret senex atque uno pede claudicans vulnere, quod bello Persico Valeriani temporibus acceperat, factus est imperator et scurrarum ioco Claudius appellatus est. cumque se gravissime gereret neque a militibus ob disciplinam censoriam ferri posset, ab iis ipsis a quibus factus fuerat interemptus est. exstat eius sepulchrum

p.150
circa Bononiam, [*]() in quo grandibus litteris incisi sunt omnes eius honores ; ultimo tamen versu adscriptum est 2: Felix omnia, infelicissimus imperator. exstat eius familia, Censorinorum nomine frequentata, cuius pars Thracias odio rerum Romanarum, pars Bithyniam petiit. exstat etiam domus pulcherrima, adiuncta Gentibus Flaviis, quae quondam Titi principis fuisse perhibentur. Habes integrum triginta numerum tyrannorum, qui cum malevolis quidem sed bono animo causabaris. da nunc cuivis libellum, non tam diserte quam fideliter [*]() scriptum, neque ego eloquentiam mihi videor pollicitus esse, sed rem, qui hos libellos, quos de vita principum edidi, non scribo sed dicto, et dicto cum ea festinatione, quam, si quid vel ipse promisero vel tu petieris, sic perurges ut respirandi non habeam facultatem. [*](circa Bononiam transp. by Eyssenhardt, foll, by Peter; after litteris in P. ) [*]( adscriptum est Hohl; asscriptus est *s ; adseripest P1; adseri potest P corr., Peter.) [*]( fideliter *s , Peter; feliciter P. )