Hic, ut diximus, Macriani filius fuit. cum patre et fratre Ballistae iudicio imperator est factus, sed ubi comperit Odaenathus, qui olim iam orientem tenebat, ab Aureolo Macrianum, patrem Quieti, cum [*](dignos *s ; dignus P, Peter, Hohl. ) [*]( quid ins. by Helm, foll, by Hohl; om. in P and *s ; ad fata aut in bellis quantum Peter following Salm. and Obrecht. )
p.102
eius fratre Macriano victos, milites in eius potestatem concessisse, quasi Gallieni partes vindicaret, adulescentem cum Ballista praefecto dudum interemit. idem quoque adulescens dignissimus Romano imperio fuit, ut vere Macriani filius, Macriani etiam frater, qui duo adflictis rebus potuerunt rem publicam gerere, videretur. Non mihi praetereundum videtur de Macrianorum familia, quae hodieque floret, id dicere quod speciale semper habuerunt. Alexandrum Magnum Macedonem viri in anulis et argento, mulieres et in reticulis et dextrocheriis et in anulis et in omni ornamentorum genere exsculptum semper habuerunt, eo usque ut tunicae et limbi et paenulae matronales in familia eius hodieque sint, quae Alexandri effigiem de liciis variantibus monstrent. vidimus proxime Cornelium Macrum ex eadem familia virum, cum cenam in Templo Herculis daret, pateram electrinam, quae in medio vultum Alexandri haberet et in circuitu omnem historiam contineret signis brevibus et minutulis, pontifici propinare, quam quidem circumferri ad omnes tanti illius viri cupidissimos iussit, quod idcirco posui quia dicuntur iuvari in omni actu suo qui Alexandrum expressum vel auro gestitant vel argento.
[*](These writers have a liking for representing descendants of emperors or pretenders as alive in their own day ; see c. xxxiii. ) [*](; Gord., xx. 6; Max.-Balb., xvi. 1; Aur., i. 3 ; xiii. 1; Prob., xxi v. 1; Firm., xiii. 5. Most of these persons are probably fictitious. ) p.104
Nisi Odaenathus, princeps Palmyrenorum, capto Valeriano, fessis Romanae rei publicae viribus, sumpsisset imperium, in oriente perditae res essent. quare adsumpto nomine primum regali cum uxore Zenobia et filio maiore, cui erat nomen Herodes, minoribus Herenniano et Timolao collecto exercitu contra Persas profectus est. Nisibin primum et orientis pleraque cum omni Mesopotamia in potestatem recepit, deinde ipsum regem victum fugere coegit. postremo Ctesiphonta usque Saporem et eius liberos persecutus captis concubinis, capta etiam magna praeda ad orientem vertit, sperans quod Macrianum, qui imperare contra Gallienum coeperat, posset opprimere, sed illo iam profecto contra Aureolum et contra Gallienum. eo interempto filium eius Quietum interfecit, Ballista, ut plerique adserunt, regnum usurpante, ne et ipse posset occidi, composito igitur magna ex parte orientis statu a consobrino suo
p.106
Maeonio, qui et ipse imperium sumpserat, interemptus est cum filio suo Herode, qui et ipse post reditum de Perside cum patre imperator est appellatus, iratum fuisse rei publicae deum credo, qui interfecto Valeriano noluit Odaenathum reservare. ille plane cum uxore Zenobia non solum orientem, quem iam in pristinum reformaverat statum, sed et omnes omnino totius orbis partes reformasset, vir acer in bellis et, quantum plerique scriptores loquuntur, venatu memorabili semper inclitus, qui a prima aetate capiendis leonibus et pardis, ursis ceterisque silvestribus animalibus sudorem officii virilis impendit quique semper in silvis ac montibus vixit, perferens calorem, pluvias et omnia mala quae in se continent venatoriae voluptates. quibus duratus solem ac pulverem in bellis Persicis tulit, non aliter etiam coniuge adsueta, quae multorum sententia fortior marito fuisse perhibetur, mulier omnium nobilissima orientalium feminarum et, ut Cornelius Capitolinus adserit, speciosissima.
[*]() Non Zenobia matre sed priore uxore genitus Herodes cum patre accepit imperium, homo omnium delicatissimus et prorsus orientalis et Graecae luxuriae, [*](spetiosissimam ) [*]( ; saepedissimam P1. )
p.108
cui erant sigillata tentoria et aureati papiliones et omnia Persica. denique ingenio eius usus Odaenathus quicquid concubinarum regalium, quicquid divitiarum gemmarumque cepit, eidem tradidit paternae indulgentiae adfectione permotus. et erat circa illum Zenobia novercali animo, qua re commendabiliorem patri eum fecerat, neque plura sunt quae de Herode dicantur.
Hic consobrinus Odaenathi fuit nec ulla re alia ductus nisi damnabili invidia imperatorem optimum interemit, cum ei nihil aliud obiceret praeter filium Herodem. [*]() dicitur autem primum cum Zenobia consensisse, quae ferre non poterat ut privignus eius Herodes priore loco quam filii eius, Herennianus et Timolaus, principes dicerentur, sed hic quoque spurcissimus fuit. quare imperator appellatus per errorem brevi a militibus pro suae luxuriae meritis interemptus est.
De hoc, utrum imperaverit, scriptores inter se ambigunt. multi enim dicunt Quieto per Odae- [*](So Salm. foll, by Peter; filii herodes P; filii Herodis luxuriem Helm foll, by Hohl. )
p.110
nathum occiso Ballistae veniam datam et tamen eum imperasse, quod nec Gallieno nec Aureolo nec Odaenatho se crederet, alii adserunt privatum eum in agro suo, quem apud Daphnidem sibi compararat, interemptum. multi et sumpsisse illum purpuram, ut more Romano imperaret, et exercitum duxisse et de se plura promisisse dixerunt, occisum autem per eos quos Aureolus miserat ad comprehendendum Quietum, Macriani filium, quem praedam suam esse dicebat. fuit vir insignis, eruditus ad gerendam rem publicam, in consiliis vehemens, in expeditionibus clarus, in provisione annonaria singularis, Valeriano sic acceptus ut eum quibusdam litteris hoc testimonio prosecutus sit : Valerianus Ragonio Claro praefecto Illyrici et Galliarum, si quid in te bonae frugis est, quam esse scio, parens Clare, dispositiones tu Ballistae persequere. his rem publicam informa. videsne ut ille provinciales non gravet, ut illic equos contineat ubi sunt pabula, illic annonas militum mandet ubi sunt frumenta, non provincialem, non possessorem cogat illic frumenta ubi non habet dare, illic equum ubi non potest pascere? nec est ulla alia provisio melior quam ut in locis suis erogentur quae nascuntur, ne aut vehiculis aut sumptibus rem publicam gravent. Galatia frumentis abundat, referta est Thracia, plenum est Illyricum; illic pedites conlocentur, quamquam in
[*](Presumably Daphne near Antioch. ) [*](Otherwise unknown and probably, like the letter, fictitious. ) p.112
Thracia etiam equites sine noxa provincialium hiemare possint, multum enim ex campis faeni colligitur. iam vinum,
[*]() laridum, iam ceterae species in iis dandae sunt locis, in quibus adfatim redundant, quae omnia sunt Ballistae consilia, qui ex quadam provincia unam tantum speciem praeberi iussit, quod ea redundaret, atque ab ea milites submoveri. id quod publicitus est decretum. Est et alia eius epistula qua gratias Ballistae agit,
[*]() in qua docet sibi praecepta gubernandae rei publicae ab eodem data, gaudens quod eius consilio nullum adscripticium (id est vacantem) haberet tribunum,
[*]() nullum stipatorem, qui non vere aliquid ageret, nullum militem, qui non vere pugnaret. Hic igitur vir in tentorio suo cubans a quodam gregario milite in Odaenathi et Gallieni gratiam dicitur interemptus. de quo ipse vera non satis comperi, idcirco quod scriptores temporum de huius praefectura multa, de imperio pauca dixerunt.