Antoninus Heliogobalus

Scriptores Historiae Augustae

Scriptores Historiae Augustae, Volume 2. Magie, David, editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1924.

Vitam Heliogabali Antonini, qui Varius etiam dictus est, numquam in litteras misissem, ne quis fuisse Romanorum principem sciret, nisi ante Caligulas et Nerones et Vitellios hoc idem habuisset imperium. sed cum eadem terra et venena ferat et frumentum atque alia salutaria, eadem serpentes et cicures, compensationem sibi lector diligens faciet, cum legerit Augustum, Troianum, Vespasianum, Hadrianum, Pium, Titum, Marcum contra hos prodigiosos tyrannos. simul intelleget Romanorum iudicia, quod illi et diu imperarunt et exitu naturali functi sunt, hi vero interfecti, tracti, tyranni etiam appellati, quorum nec nomina libet dicere.

p.106
Igitur occiso Macrino eiusque filio Diadumeno, qui pari potestate imperii Antonini etiam nomen acceperat, in Varium Heliogabalum imperium conlatum est, idcirco quod Bassiani filius diceretur, fuit autem Heliogabali vel Iovis vel Solis sacerdos atque Antonini sibi nomen adsciverat vel in argumentum generis vel quod id nomen usque adeo carum esse cognoverat gentibus, ut etiam parricida Bassianus causa nominis amaretur. et hic quidem prius dictus est Varius, post Heliogabalus a sacerdotio dei Heliogabali, cui templum Romae in eo loco constituit in quo prius aedes Orci fuit, quem e Syria secum advexit. postremo cum accepit imperium, Antoninus appellatus est atque ipse in Romano imperio ultimus [*]() Antoninorum fuit.

Hic tantum Symiamirae matri deditus fuit,ut sine illius voluntate nihil in re publica faceret, cum ipsa meretricio more vivens in aula omnia turpia exerceret, Antonino autem Caracallo stupro cognita, ita ut hinc vel Varius vel Heliogabalus vulgo conceptus puta- [*](altissimus P. )

p.108
retur. et aiunt quidam Varii etiam nomen idcirco eodem inditum a condiscipulis quod vario semine, de meretrice utpote, conceptus videretur, hic fertur occiso Macrini factione patre, ut dicebatur, Antonino in templum dei Heliogabali confugisse, velut in asylum, ne interficeretur a Macrino, qui saevissime cum filio luxurioso et crudeli exercuit imperium. sed de nomine hactenus, quamvis sanctum illud Antoninorum nomen polluerit, quod tu, Constantine sacratissime, ita veneraris, ut Marcum et Pium inter Constantios Claudiosque, velut maiores tuos, aureos formaveris, adoptans virtutes veterum tuis moribus congruentes et tibi amicas caras.

Sed ut ad Antoninum Varium revertamur, nanctus imperium Romam nuntios misit, excitatisque omnibus ordinibus, omni etiam populo ad nomen Antoninum, quod non solum titulo, ut in Diadumeno fuerat, sed etiam in sanguine redditum videbatur, cum se Antonini Bassiani filium scripsisset, ingens eius desiderium factum est. erat praeterea etiam rumor, qui novis post tyrannos solet donari [*]() principibus, [*](damnari P. )

p.110
qui nisi ex summis virtutibus non permanet, et quem multi mediocres principes amiserunt. Denique ubi in senatu lectae sunt litterae Heliogabali, statim fausta [*]() in Antoninum et dira in Macrinum eiusque filium dicta sunt, appellatusque Antoninus princeps volentibus cunctis et studiose credentibus, ut sese habent vota hominum ad credulitatem festinantium, cum quod optant verum esse desiderant. Sed ubi primum ingressus est urbem, omissis quae in provincia gerebantur, Heliogabalum in Palatino monte iuxta aedes imperatoriae consecravit eique templum fecit, studens et Matris typum et Vestae ignem et Palladium et ancilia et omnia Romanis veneranda in illud transferre templum et id agens, ne quis Romae deus nisi Heliogabalus coleretur, dicebat praeterea Iudaeorum et Samaritanorum religiones et Christianam devotionem illuc transferendam, ut [*](infausta P. )
p.112
omnium culturarum secretum Heliogabali sacerdotium teneret.

Deinde ubi primum diem senatus habuit, matrem suam in senatum rogari iussit, quae cum venisset, vocata ad consulum subsellia scribendo adfuit, id est senatus consulti conficiendi testis, solusque omnium imperatorum fuit, sub quo mulier quasi clarissima loco viri senatum ingressa est. Fecit et in colle Quirinali senaculum, id est mulierum senatum, in quo ante fuerat conventus matronalis, sollemnibus dumtaxat diebus et si umquam aliqua matrona consularis coniugii ornamentis esset donata, quod veteres imperatores adfinibus detulerunt et iis maxime quae nobilitatos maritos non habuerant, ne innobilitatae remanerent, sed Symiamira facta sunt senatus consulta ridicula de legibus matronalibus: quae quo vestitu incederet, quae cui cederet, quae ad cuius osculum veniret, quae pilento, quae equo,

p.114
quae sagmario, [*]() quae asino veheretur, quae carpento mulari, quae boum, quae sella veheretur, et utrum pellicia an ossea an eborata an argentata, et quae aurum vel gemmas in calciamentis haberent.

Ergo cum hibernasset Nicomediae atque omnia sordide ageret inireturque a viris et subigeret, statim milites facti sui paenituit, quod in Macrinum conspiraverant ut hunc principem facerent, atque in consobrinum eiusdem Heliogabali Alexandrum, quem Caesarem senatus Macrino interempto appellaverat, inclina ver e animos, quis enim ferre posset principem per [*]() cuncta cava corporis libidinem recipientem, cum ne beluam quidem talem quisquam ferat? Romae denique nihil egit aliud nisi ut emissarios haberet, qui ei bene vasatos perquirerent eosque ad aulam perducerent, ut eorum conditionibus frui posset, agebat praeterea domi fabulam Paridis ipse Veneris personam subiens, ita ut subito vestes ad pedes defluerent, nudusque una manu ad mammam altera pudendis adhibita ingenicularet, posterioribus eminentibus in subactorem reiectis et oppositis, vultum praeterea eodem quo Venus pingitur schemate figurabat, corpore toto expolitus, eum fructum vitae praecipuum existimans, si dignus atque aptus libidini plurimorum videretur. [*](quae equo, quae sagmario Mommsen, Peter; quae quoque sagmario P,) [*](qui per P. )

p.116

Vendidit et honores et dignitates et potestates tam per se quam per omnes servos ac libidinum ministros. in senatum legit sine discrimine aetatis, census, generis pecuniae merito, militaribus etiam praepositum et tribunatibus et legationibus et ducatibus venditis, etiam procurationibus et Palatinis officiis. aurigas Protogenen et Cordium primo in certamine curuli socios, post in omni vita et actu participes habuit. multos, quorum corpora placuerant, de scaena et Circo et arena in aulam traduxit. Hieroclem vero sic amavit ut eidem inguina oscularetur, quod dictum etiam inverecundum est, Floralia sacra se adserens celebrare. In virginem Vestalem incestum admisit. sacra populi Romani sublatis penetralibus profanavit. ignem perpetuum exstinguere voluit, nec Romanas tantum exstinguere voluit religiones, sed per orbem terrae, unum studens, ut Heliogabalus deus ubique coleretur, et in penum Vestae, quod solae virgines solique pontifices adeunt, inrupit, pollutus ipse omni contagione

p.118
morum cum iis qui se polluerant. et penetrale sacrum est auferre conatus cumque seriam quasi veram rapuisset, quam ei virgo [*]() maxima falsam monstraverat, atque in ea nihil repperisset, adplosam fregit, nec tamen quicquam religioni dempsit, quia plures similes factae dicuntur esse, ne quis veram umquam possit auferre, haec cum ita essent, signum tamen quod Palladium esse credebat abstulit et auro tinctum [*]() in sui dei templo locavit.

Matris etiam deum sacra accepit et tauroboliatus est, ut typum eriperet et alia sacra quae penitus habentur condita, iactavit autem caput inter praecisos fanaticos et genitalia sibi devinxit et omnia fecit quae Galli facere solent, ablatumque sanctum in penetrale dei sui transtulit. Salambonem etiam [*](quam ei uirgo Jordan, Novák; quamquisgo P1; quamque uirgo Petschenig, Peter2.) [*](tinctum Hirschfeld, Peter2; uinctum P, Peter1. )

p.120
omni planctu et iactation e Syriaci cultus exhibuit, omen sibi faciens inminentis exitii, omnes sane deos sui dei ministros esse aiebat, cum alios eius cubicularios appellaret, alios servos, alios diversarum rerum ministros. lapides qui divi dicuntur ex proprio templo, simulacrum [*]() Dianae Laodiceae ex adyto suo, in quo id Orestes posuerat, adferre voluit. Et Orestem quidem ferunt non unum simulacrum Dianae nec uno in loco posuisse sed multa in multis. posteaquam se apud Tria Flumina circa Hebrum ex responso purificavit, etiam Orestam condidit civitatem, quam saepe cruentari hominum sanguine necesse est. et Orestam quidem urbem Hadrianus suo nomini vindicari iussit eo tempore, quo furore coeperat laborare, ex responso, cum ei dictum esset ut in furiosi alicuius domum vel nomen inreperet. nam ex eo emollitam insaniam ferunt, per quam multos senatores occidi iusserat, quibus servatis Antoninus Pii nomen meruit, quod eos post ad senatum adduxit quos omnes iussu principis interfectos credebant.

Cecidit et humanas hostias, lectis ad hoc [*](simulacrum ins. by Obrecht and Peter; om. in P. )

p.122
pueris nobilibus et decoris per omnem Italiam patrimis et matrimis, credo ut maior esset utrique parenti dolor, omne denique magorum genus aderat illi operabaturque cottidie, hortante illo et gratias dis agente, quod amicos eorum invenisset, cum inspiceret exta puer ilia et excruciaret hostias ad ritum gentilem suum. Cum consulatum inisset, in populum non nummos vel argenteos vel aureos vel [*]() bellaria vel minuta animalia, sed boves opimos [*]() et camelos et asinos et servos populo diripiendos abiecit, imperatorium id esse dictitans. Insecutus est famam Macrini crudeliter, sed multo magis Diadumeni, quod Antoninus dictus est, Pseudo- Antoninum [*]() eum appellans, simul quod ex luxurio- sissimo exstitisse vir fortissimus, optimus, gravissimus, severissimus diceretur. coegit denique scriptores nonnullos nefanda, immo potius impatibilia [*]() de eiusdem luxuria dictu [*]() disputare, ut in vita [*]() eius. Lavacrum publicum in aedibus aulicis fecit, simul et Plautini populo exhibuit, ut ex eo condiciones bene vasatorum hominum colligeret. idque diligenter [*](uel om. in P.) [*](optimos P.) [*](Pseudoantoninum et Pseudophilippum P1; et Ps. dei. by Salm. and Peter. ) [*](impatibilia Editor; mipace P; impia Egnatius, Peter1; inepta Peter2.) [*](luxuria dictu Editor; dictum luxuria P; Diadumeni luxuria Peter.) [*](disputare ut in uita P; disputarent in uita Salm., Peter1; disputare, ut in uita eius Peter2. )
p.124
curatum est, ut ex tota penitus urbe atque ex nauticis onobeli [*]() quaererentur. sic eos appellabant qui virili- ores videbantur.

Cum Marcomannis bellum inferre vellet, quod Antoninus pulcherrime profligarat, dictum est a quibusdam per Chaldaeos et magos Antoninum Marcum id egisse, ut Marcomanni populo Romano semper de- voti essent atque amici, idque factum [*]() carminibus et consecratione. [*]() et cum quaereret quae illa esset vel ubi esset, suppressum est. constabat enim illum ob hoc consecrationem quaerere, ut eam dissiparet spe belli concitandi, et idcirco maxime quod audierat responsum fuisse ab Antonino bellum Marcomannicum finiendum, cum hic Varius et Heliogabalus et ludibrium publicum diceretur, nomen autem Antonini pollueret, in quod invaserat, prodebatur autem per eos maxime, qui dolebant sibi homines ad exercendas libidines bene vasatos et maioris peculii opponi. unde etiam de nece eius cogitari coepit, et haec quidem domi.

Sed milites pestem illam imperatoris velari nomine pati nequierunt ac primum inter sese deinde per coronas iecere sermones, in Alexandrum omnes inclinantes, qui iam Caesar erat a senatu eo tempore [*](onobeli Lipsius, Peter2; monobiles P.) [*](factum Peter1; factus P; sacris Petschenig, Peter2.) [*](carminibus et consecratione. cumque Jordan, Peter2; carminibus, et consecrationem cum P, Peter1, Lenze. )

p.126
quo Macrinus interemptus est appellatus, consobrinus [*]() huius Antonini, nam Varia una iis erat avia, unde Heliogabalus Varius dicebatur. Zoticus sub eo tantum valuit ut ab omnibus officiorum principibus sic haberetur quasi domini maritus. erat praeterea idem Zoticus qui hoc familiaritatis genere abutens omnia Heliogabali dicta et facta venderet fumis, quam maxime divitias enormes parans, [*]() cum aliis minaretur, aliis polliceretur. omnes falleret egrediensque ab illo singulos adiret dicens, de te hoc locutus sum, de te hoc audivi, de te hoc futurum est. ut sunt homines huiusmodi, qui, si admissi fuerint ad nimiam familiaritatem principum, famam non solum malorum sed et bonorum principum vendunt et qui stultitia vel innocentia imperatorum, qui hoc non perspiciunt, infami rumigeratione pascuntur, nupsit et coit, ita ut [*]() et pronubam haberet clamaretque Concide Magire, et eo quidem tempore quo Zoticus aegrotabat, quaerebat deinde a philosophis et gravissimis viris, an et ipsi in adulescentia perpessi essent quae ipse pateretur, et [*]() quidem im- [*](so Petschenig; eo tempore quo Macrinus huius Ant. P; eo tempore consobrinus huius Salm., Peter.) [*](so Gemoll, Peter2; enorme sperans P.) [*](ita ut Kellerbauer, Peter2; aut P.) [*](et om. in P. )
p.128
pudentissime; neque enim umquam verbis pepercit infamibus, cum et digitis impudicitiam ostentaret, nec ullus in conventu et audiente populo esset pudor.

Fecit libertos praesides, legatos, consules, duces, omnesque dignitates polluit ignobilitate hominum perditorum, cum ad vindemias vocasset amicos nobiles et ad corbes sedisset, gravissimum quemque percontari coepit, an promptus esset in Venerem, erubescentibusque senibus exclamabat Erubuit, salva res est, silentium ac ruborem pro consensu ducens. addidit praeterea ipse quae faceret, sine ullius pudoris velamento. postquam senes vidit erubescere ac tacere, vel quia aetas vel quia dignitas talia refutabat, contulit se ad iuvenes et ab his coepit omnia ex- quirere, a quibus cum audiret aetati congrua, gaudere coepit, dicens [*]() vere liberam vindemiam esse quam sic celebraret, ferunt multi ab ipso primum repertum, ut in vindemiarum festivo multa in dominos iocularia et audientibus dominis dicerentur, quae ipse composuerat, et Graeca maxime, horum pleraque Marius Maximus dicit in vita ipsius Heliogabali. erant [*](dicens Peter; dicere P. )

p.130
amici improbi et senes quidam et specie philosophi qui caput reticulo componerent. qui improba quaedam pati se dicerent, qui maritos se habere iactarent. quos quidam finxisse dicunt, ut illi fierent vitiorum imitatione cariores.

Ad praefecturam praetorii saltatorem, qui histrionicam Romae fecerat, adscivit, praefectum vigilum Cordium aurigam fecit, praefectum annonae Claudium tonsorem. [*]() ad honores reliquos promovit commendatos sibi pudibilium enormitate membrorum, ad vicensimam hereditatium mulionem curare iussit, iussit et cursorem, iussit et cocum et claustrarium artificem, cum ingressus est vel Castra vel Curiam, aviam suam, Variam nomine, de qua superius dictum est, secum induxit, ut eius auctoritate honestior fieret, quia per se non poterat; nec ante eum, quod iam diximus, senatum mulier ingressa est ita, ut ad scribendum rogaretur et sententiam diceret, in conviviis exsoletos maxime iuxta se ponebat eorumque adtrectatione et tactu praecipue gaudebat, nec quisquam ei magis poculum cum bibisset dabat.

Inter haec mala vitae impudicissimae Alexandrum, quem sibi adoptaverat, a se amoveri iussit, dicens [*](tonsorem Salm., Peter; censorem P. )

p.132
se paenitere adoptionis, mandavitque ad senatum ut Caesaris ei nomen abrogaretur. sed in senatu hoc prodito ingens silentium fuit; si quidem erat optimus iuvenis Alexander, ut postea [*]() comprobatum genere imperii eius, cum ideo displiceret patri, quod impudicus non esset. erat autem, eidem consobrinus, ut quidam dicunt, a militibus etiam amabatur et senatui acceptus erat et equestri ordini, nec defuit tamen furor usque ad exitum voti pessimi, nam ei percussores inmisit, et hoc quidem modo: ipse secessit ad hortos Spei Veteris, quasi contra novum iuvenem vota concipiens, relicta in Palatio matre et avia et consobrino suo, iussitque ut trucidaretur iuvenis optimus et rei publicae necessarius, misit et ad milites litteras, quibus iussit ut abrogaretur nomen Caesaris Alexandro, misit qui et in Castris statuarum eius titulos luto tegeret, ut fieri solet de tyrannis, misit et ad nutritores eius, quibus imperavit sub praemiorum spe atque honorum, ut eum occiderent quo vellent

modo, vel in balneis vel veneno vel ferro, sed nihil agunt improbi contra innocentes, nam nulla vi quis [*](Alexander, ut postea Salm., Peter; Alexandrum postea P. )

p.134
adduci potuit, ut tantum facinus impleret, cum in ipsum magis conversa sint tela quae parabat aliis, ab iisque sit [*]() interfectus quibus alios adpetebat. Sed ubi primum lutati sunt tituli statuarum, milites omnes exarserunt, et pars in Palatium, pars in hortos, in quibus erat Varius, ire tendunt, ut Alexandrum vindicarent hominemque impurum eundemque parricidalis animi tandem a re publica depellerent. et cum in Palatium venissent, Alexandrum cum matre atque avia custoditum diligentissime postea in Castra duxerunt, secuta autem erat illos Symiamira mater Heliogabali pedibus, sollicita filio, inde itum est in hortos, ubi Varius invenitur certamen aurigandi [*]() parans, exspectans tamen intentissime, quando eidem nuntiaretur consobrinus occisus, qui subito militum strepitu exterritus in angulum se condit obiectuque veli cubicularis, quod in introitu erat cubiculi, se texit, missis [*]() praefectis alio ad compescendos milites in Castra, alio vero ad eos placandos qui iam in hortos venissent. Antiochianus igitur e praefectis unus milites qui in hortos venerant sacramenti [*]() admonitione exoravit ne illum occiderent, quia nec multi venerant et plerique cum vexillo, quod Aristomachus tribunus

retinuerat, remanserant, haec in hortis, in Castris vero milites precanti praefecto dixerunt se parsuros esse Heliogabalo, si et impuros homines et aurigas et histri- [*](sit om. in P.) [*](augurandi P.) [*](so Lenze; misit praefectis alio alio P; misit praefectos alios alios Peter.) [*](et sacramenti Peter; et not in P acc. to S.H. Ballou (Cl. Philol. iii, p. 273). )

p.136
ones a se dimoveret atque ad bonam frugem rediret, iis maxime summotis qui cum omnium dolore apud eum plurimum poterant et qui omnia eius vendebant vel veritate vel fumis. remoti sunt denique ab eo Hierocles, Cordius, et Mirissimus et duo improbi familiares, qui eum ex stulto stultiorem faciebant, mandatum praeterea a militibus praefectis, ne paterentur illum ita diutius vivere, et ut Alexander custodiretur, neve [*]() illi aliqua vis adferretur, simul ne Caesar quempiam amicum Augusti videret ne ulla fieret imitatio turpitudinis. sed Heliogabalus et ingenti prece Hieroclem reposcebat impudicissimum hominem et insidias in dies Caesaris propagabat. denique kalendis Ianuariis, cum simul tum designati essent consules, noluit cum consobrino procedere, ad extremum cum ei avia et mater dicerent inminere milites ad eius exitium, nisi concordiam viderent inter se consobrinorum, sumpta praetexta hora diei sexta processit ad senatum, avia sua ad senatum vocata et ad sellam perducta. deinde in Capitolium ad vota concipienda et perficienda sollemnia ire noluit, omniaque [*]() per praetorem [*]() urbanum facta sunt, quasi consules illic non essent.

Nec distulit caedem consobrini, sed timens ne senatus ad alium quem [*]() se inclinaret, si ille consobrinum occidisset, iussit subito senatum urbe [*](neue Baehrens, Peter2; ne uel P, Peter1.) [*](omnia P.) [*](praetorem Mommsen; p~r P; praefectum Peter.) [*](alium quem Peter2; aliquam P. )

p.138
decedere, omnesque quibus aut vehicula aut servi deerant subito proficisci iussi sunt, cum alii per baiulos, alii per fortuita animalia et mercede conducta veherentur. Sabinum consularem virum, ad quem libros Ulpianus scripsit, quod in urbe remansisset, vocato centurione mollioribus verbis iussit occidi, sed centurio aure surdiori imperari sibi credidit ut urbe pelleretur, itaque fecit, sic vitium centurionis Sabino saluti fuit. removit et Ulpianum iuris consultum ut bonum virum et Silvinum rhetorem, quem magistrum Caesaris fecerat, et Silvinus quidem occisus est, Ulpianus vero reservatus. Sed milites et maxime praetorianus, vel scientes quae mala in Heliogabalum pararentur, [*]() vel quod sibi viderent invidiam, facta [*]() conspiratione ad liberandam rem publicam primum conscios --- genere mortis, [*]() cum alios vitalibus exemptis necarent, alios ab ima parte perfoderent, ut mors esset vitae consentiens.

post hoc in eum impetus factus est atque in latrina ad quam confugerat occisus. tractus deinde per publicum; addita iniuria cadaveri est, ut id in cloacam milites mitterent. sed cum non cepisset cloaca fortuito, per pontem Aemilium, adnexo pondere ne [*](quae pararentur Editor; qui pararant P, Peter.) [*](facta Jordan; factaque P; † factaque Peter2. ) [*](conscii genere mortis P; consciuere mortem his Salm., Peter1; † conscii genere mortis Peter2. )

p.140
fluitaret, in Tiberim abiectum est, ne umquam sepeliri posset, tractum est cadaver eius etiam per Circi spatia, priusquam in Tiberim praecipitaretur. Nomen eius, id est Antonini, erasum est senatu iubente remansitque Varii Heliogabali, si quidem illud adfectato retinuerat, cum vult videri filius Antonini. appellatus est post mortem Tiberinus et Tractaticius et Impurus et multa, si quando ea erant designanda quae sub eo facta videbantur, solusque omnium principum et tractus est et in cloacam missus et in Tiberim praecipitatus. quod odio communi omnium contigit, a quo speciatim cavere debent imperatores, si quidem nec sepulchra mereantur qui amorem senatus populi ac militum non merentur. Opera publica ipsius praeter aedem Heliogabali dei, quem Solem alii, alii Iovem dicunt, et Amphitheatri instaurationem post exustionem et lavacrum in vico Sulpicio, quod Antoninus Severi filius coeperat, nulla exstant, et lavacrum quidem Antoninus Caracallus dedicaverat et lavando et populum admittendo, sed porticus defuerant, quae postea ab hoc subditicio [*]() Antonino exstructae sunt, ab Alexandro perfectae. [*](subditicio Salm., Peter1; subdecio P; subditiuo Opitz, Peter2. )
p.142

Hic ultimus Antoninorum fuit (quamvis cognomine postea Gordianos multi Antoninos putent, qui Antonii dicti sunt, non Antonini) vita, moribus, improbitate ita odibilis, ut eius senatus et nomen eraserit. quem nec ego Antoninum vocassem nisi causa cognitionis, quae cogit plerumque dici ea etiam nomina quae sunt abolita. Occisa est cum eo et mater Symiamira probrosissima mulier et digna filio, cautumque ante omnia post Antoninum Heliogabalum ne umquam mulier senatum ingrederetur, utique inferis eius caput dicaretur de- vovereturque per quem id esset factum. De huius vita multa in litteras missa sunt obscena, quae quia digna memoratu non sunt, ea prodenda censui quae ad luxuriam pertinebant, quorum aliqua privatus, aliqua iam imperator fecisse perhibetur, cum ipse e privatis diceret se Apicium, imperatorum vero [*]()

Othonem et Vitellium imitari, nam primus omnium privatorum toros aureis toralibus texit, quia tunc ex Antonini Marci auctoritate id fieri licebat, qui omnem apparatum imperatorium publice vendiderat, deinde aestiva convivia coloribus exhibuit, ut hodie prasinum, vitreum alia die, venetum deinceps [*]() exhiberet, semper [*](e priuatis imperatorum uero Petschenig, Peter2; priuatus imperatorem uero P.) [*](et deinceps P. )

p.144
varie per dies omnes aestivos. primus deinde authepsas argenteas habuit, primus etiam caccabos. vasa deinde centenaria argentea scalpta et nonnulla schematibus libidinosissimis inquinata. et mastichatum et puleiatum et omnia haec quae nunc luxuria retinet primus invenit. nam rosatum ab aliis acceptum pinearum etiam adtritione odoratius reddidit, denique haec genera poculorum ante Heliogabalum non leguntur. nec erat ei ulla vita nisi exquirere voluptates, primus fecit de piscibus insicia, primus de ostreis et leiostreis et aliis huiusmodi marinis conchis et locustis et cammaris et scillis. stravit et triclinia de rosa et lectos et porticus ac sic deambulavit, idque omni Horum genere, liliis, violis, hyacinthis, et narcissis. hic non nisi unguento nobili aut croco piscinis infectis natavit. nec cubuit in accubitis facile nisi iis quae pilum leporinum haberent aut plumas perdicum subalares, saepe culcitas mutans.

Senatum nonnumquam ita contempsit, ut mancipia togata appellaret, populum Romanum unius fundi cultorem, equestrem ordinem in nullo loco habens, praefectum urbicum saepe post cenam ad potandum vocabat adhibitis et praefectis praetorio, ita ut, si recusarent, magistri officiorum [*]() eos cogerent. [*](officiorum Salm., Peter2; horum P. )

p.146
voluit et per singulas urbis regiones [*]() praefectos urbi facere, ut [*]() essent in urbe quattuordecim, et fecisset, si vixisset, promoturus omnes turpissimos et ultimae professionis homines. Hic solido argento factos habuit lectos et tricliniares et cubiculares. comedit saepius ad imitationem Apicii calcanea camelorum et cristas vivis gallinaceis demptas, linguas pavonum et lusciniarum, quod qui ederet a pestilentia tutus diceretur, exhibuit et Palatinis lances [*]() ingentes extis mullorum refertas et cerebellis phoenicopterum et perdicum ovis et cerebellis turdorum et capitibus psittacorum et phasianorum et pavonum. barbas sane mullorum tantas iubebat exhiberi, ut pro nasturtiis, [*]() apiasteris, et phaselaribus et faeno Graeco exhiberet plenis fabatariis et discis. quod praecipue stupendum est.