Interfecto Didio Iuliano Severus Africa oriundus  imperium obtinuit, cui civitas Lepti, pater Geta, maiores equites Romani ante civitatem omnibus datam; mater Fulvia Pia, patrui magni [*]() Aper et Severus consulares, avus paternus Macer, maternus [*]()  Fulvius Pius fuere, ipse natus est Erucio Claro bis et  Severo consulibus, VI idus Apriles. in prima pueritia, priusquam Latinis Graecisque litteris imbueretur, quibus eruditissimus fuit, nullum alium inter pueros ludum nisi ad iudices exercuit, cum [*]() ipse praelatis fascibus ac securibus ordine puerorum circumstante [*]()  sederet ac iudicaret, octavo decimo anno publice declamavit. [*]() postea studiorum causa Romam venit, [*](magni Aper Madvig, Peter 2; magnaper P; Marcus Aper Peter 1.) [*](So Casaubon; maternus Macer paternus P, Peter. ) [*](eum P 1.) [*](circumstantes P 1.) [*](adclamauit P. ) 
p.372
 latum clavum a divo Marco petiit et accepit, favente sibi Septimio Severo adfini suo, bis iam consulari.  Cum Romam venisset, hospitem nanctus qui Hadriani vitam imperatoriam eadem hora legeret,  quod sibi omen futurae felicitatis arripuit, habuit et aliud omen imperii: cum rogatus ad cenam imperatoriam palliatus venisset, qui togatus venire debuerat, togam praesidiariam ipsius imperatoris accepit.  eadem nocte somniavit lupae se uberibus ut  Remum inhaerere vel Romulum, sedit et in sella imperatoria temere a ministro posita, ignarus quod  non liceret, dormienti etiam in stabulo serpens caput cinxit et sine noxa expergefactis et adclamantibus familiaribus, abiit. 
[*]()  Iuventam plenam furorum, nonnumquam et criminum  habuit, adulterii causam dixit absolutusque est a Iuliano proconsule, cui et in proconsulatu successit et in consulatu collega fuit et in imperio item  successit, quaesturam diligenter egit omisso tribunatu [*]() militari, post quaesturam sorte Baeticam accepit atque inde Africam petiit, ut mortuo patre rem  domesticam componeret, sed dum in Africa est, [*](habuit P.) [*](omisso tribunatu Hirschfeld, Golisch, Peter 2; omnis sortibus natu P. ) 
p.374
 pro Baetica Sardinia ei attributa est, quod Baeticam  Mauri populabantur. acta igitur quaestura Sardiniensi  legationem proconsulis Africae accepit, in qua legatione cum eum quidam municipum suorum Leptitanus 
[*]() praecedentibus fascibus ut antiquum contubernalem ipse plebeius amplexus esset, fustibus eum sub eiusmodi elogio 
[*]() praeconis cecidit: Legatum populi Romani homo plebeius temere amplecti noli.  ex quo factum ut in vehiculo etiam legati sederent,  qui ante pedibus ambulabant. tunc in quadam civitate Africana, cum sollicitus mathematicum consuluissem positaque hora ingentia vidisset astrologus, dixit ei: Tuam non alienam pone genituram.  cumque Severus iurasset suam esse, omnia ei dixit quae postea facta sunt. 
 Tribunatum plebis Marco imperatore decernente promeruit eumque severissime exsertissimeque  egit. uxorem tunc Marciam duxit, de qua tacuit in historia vitae privatae, cui postea in imperio statuas  conlocavit, praetor designatus a Marco est non in [*](bracketed by Peter 2.) [*](eiusmodi elogio Hirschfeld; elogio eiusdem P, Peter. ) 
p.376
 candida sed in competitorum grege anno aetatis  XXXII. tunc ad Hispaniam missus somniavit primo sibi dici, ut templum Tarraconense Augusti, quod  iam labebatur, 
[*]() restitueret. dein ex altissimi montis vertice orbem terrarum Romamque despexit, concinentibus provinciis lyra voce vel tibia, ludos absens  edidit, legioni IIII Scythicae dein praepositus est  circa Massiliam. post hoc Athenas petiit studiorum sacrorumque causa et operum ac vetustatum. ubi cum iniurias quasdam ab Atheniensibus pertulisset, inimicus his factus minuendo eorum privilegia iam  imperator se ultus est. dein Lugdunensem provinciam  legatus accepit, cum amissa uxore aliam vellet ducere, genituras sponsarum requirebat, ipse quoque matheseos peritissimus, et cum audisset esse in Syria quandam quae id geniturae haberet ut regi iungeretur, eandem uxorem petiit, Iuliam scilicet, et accepit interventu amicorum, ex qua statim pater factus 
 est. a Gallis ob severitatem et honorificentiam et abstinentiam tantum quantum nemo dilectus est. [*](leuabatur P. ) 
p.378
  Dein Pannonias proconsulari imperio rexit, post hoc Siciliam proconsularem sorte meruit, suscepitque  Romae alterum filium, in Sicilia, quasi de imperio vel vates vel Chaldaeos consuluisset, reus factus, sed 
[*]() a praefectis praetorii, quibus audiendus datus fuerat, iam Commodo in odio veniente, absolutus est calumniatore  in crucem acto. consulatum cum Apuleio Rufino primum egit, Commodo se inter plurimos designante. post consulatum anno ferme fuit otiosus; dein Laeto suffragante exercitui Germanico 
[*]()  praeponitur. proficiscens ad Germanicos exercitus hortos spatiosos comparavit, cum antea aedes brevissimas Romae habuisset et unum fundum in Venetia.  et iam 
[*]() in his hortis cum humi iacens epularetur cum filiis parca cena, pomaque adposita maior filius, qui tunc quinquennis erat, conlusoribus puerulis manu largiore divideret, paterque illum reprehendens dixisset, Parcius divide, non enim regias opes possides, quinquennis puer respondit, "Sed possidebo " inquit.  in Germaniam profectus ita se in ea legatione egit, ut famam nobilitatem 
[*]() iam ante cumularet. 
[*](sed Peter; et P.) [*](Germanico Baehrens, Peter 2; Germano P, Peter1. ) [*](in Venetia Salmasius; et iam Editor; inuenit etiam P; in uicinia Peter.) [*](nobilitatem P. ) p.380
  Et hactenus rem militarem privatus egit. dehinc a Germanicis legionibus, ubi auditum est Commodum occisum, Iulianum autem cum odio cunctorum imperare, multis hortantibus repugnans imperator est  appellatus apud Carnuntum idibus Augustis, qui etiam sestertia, quot [*]() nemo umquam principum,  militibus dedit. dein firmatis quas post tergum relinquebat provinciis Romam iter [*]() contendit, cedentibus sibi cunctis, quacumque iter fecit, cum iam Illyriciani exercitus et Gallicani [*]() cogentibus ducibus  in eius verba iurassent, excipiebatur enim ab omnibus  quasi ultor Pertinacis. per idem tempus auctore Iuliano Septimius Severus a senatu hostis est appellatus, legatis ad exercitum senatus verbis missis, qui iuberent ut ab eo milites senatu praecipiente discederent,  et Severus quidem cum audisset senatus consentientis auctoritate missos legatos, primo pertimuit, postea id egit corruptis legatis, ut apud exercitum pro se loquerentur transirentque in eius  partes, his compertis Iulianus senatus consultum [*]()  fieri fecit de participando imperio cum Severo, incertum vere id an dolo fecerit, cum iam ante misisset [*]() notos ducum interfectores quosdam, qui Severum [*](quot Rühl; quod P, Peter. ) [*]( iter Peter; item P.) [*](gallicanis P.) [*](consulatum P 1.) [*](misissent P. ) 
p.382
 occiderent, ita ut ad Pescennium Nigrum interficiendum miserat, qui et ipse imperium contra eum  susceperat auctoribus Syriacis exercitibus, verum Severus evitatis eorum manibus quos ad se interficiendum Iulianus miserat, missis ad praetorianos litteris signum vel deserendi vel occidendi Iuliani dedit  statimque auditus est. nam et Iulianus occisus est  in Palatio, et Severus Romam invitatus, ita, quod nulli umquam contigit, nutu tantum Severus victor est factus armatusque Romam contendit. 
 Occiso Iuliano cum Severus in castris et tentoriis quasi per hosticum veniens adhuc maneret, centum senatores legatos ad eum senatus misit ad gratulandum  rogandumque. qui ei occurrerunt Interamnae armatumque circumstantibus armatis salutarunt, excussi  ne quid ferri haberent, et postera die occurrente  omni famulicio aulico, septingenos [*]() vicenos aureos legatis dedit eosdemque praemisit, facta potestate si qui vellent remanere ac secum Romam  redire. fecit etiam statim praefectum praetorii Flavium Iuvenalem, quem etiam Iulianus tertium praefectum sibi adsumpserat. [*](septingenos Hirschfeld; septuagenos P, Peter. ) 
p.384
  Interim Romae ingens trepidatio militum civiumque, quod armatus contra eos Severus veniret, qui  se hostem iudicassent. his accessit quod comperit Pescennium Nigrum a Syriacis legionibus imperatorem  appellatum, cuius edicta et litteras ad populum vel senatum intercepit per eos qui missi fuerant, ne vel  proponerentur populo vel legerentur in curia, eodem tempore etiam de Clodio Albino sibi substituendo cogitavit, cui Caesareanum decretum auctore Commodo  iam 
[*]() videbatur imperium, sed eos ipsos pertimescens de 
[*]() quibus recte iudicabat, 
[*]() Heraclitum ad obtinendas Britannias, Plautianum ad occupandos  Nigri liberos misit, cum Romam Severus venisset, praetorianos cum subarmalibus inermes sibi iussit occurrere, eosdem sic ad tribunal vocavit armatis undique circumdatis. 
 Ingressus deinde Romam armatus cum armatis militibus Capitolium ascendit, inde in [*]() Palatium eodem habitu perrexit, praelatis signis quae praetorianis  ademerat supinis non erectis, tota deinde urbe [*](auctore Commodo iam nomen Oberdick; nomen om. by Editor; aut Commodianum P.) [*](so Peter 1; pertimescende P; pertimescendo P corr., Peter 2.) [*](iudicabat P, Peter 1; inuidebat Peter 2.) [*](om. in P. ) 
p.386
 milites in templis, in porticibus, in aedibus Palatinis,  quasi in stabulis manserunt, fuitque ingressus Severi odiosus atque terribilis, cum milites inempta diriperent,  vastationem urbi minantes, alia die armatis stipatus non solum militibus sed etiam amicis in senatum venit, in curia reddidit rationem suscepti imperii causatusque est, quod ad se occidendum  Iulianus notos ducum caedibus misisset, fieri etiam senatus consultum coegit, ne liceret imperatori inconsulto  senatu occidere senatorem, sed cum in senatu esset, milites per seditionem dena milia poposcerunt a senatu, exemplo eorum qui Augustum Octavianum Romam deduxerant tantumque acceperant,  et cum eos voluisset comprimere Severus nec potuisset, tamen mitigatos addita liberalitate dimisit.  funus deinde censorium Pertinacis imagini duxit eumque inter divos sacravit, addito flamine et sodalibus  Helvianis, qui Marciani fuerant, se quoque 
p.388
 Pertinacem vocari iussit, quamvis postea id nomen aboleri voluerit quasi 
[*]() omen. 
 Amicorum dehinc aes alienum2 dissolvit, filias suas dotatas maritis Probo et Aetio dedit, et cum Probo genero suo praefecturam urbi obtulisset, ille recusavit dixitque minus sibi videri praefectum  esse quam principis generum, utrumque autem generum  statim consulem fecit, utrumque ditavit. alia die ad senatum venit et amicos Iuliani incusatos proscriptioni  ac neci dedit, causas plurimas audivit. accusatos a provincialibus iudices probatis rebus  graviter punivit. rei frumentariae, quam minimam reppererat, ita consuluit, ut excedens vita septem annorum canonem populo Romano relinqueret.  Ad orientis statum confirmandum profectus est,  nihil adhuc de Nigro palam dicens, ad Africam tamen legiones misit, ne per Libyam atque Aegyptum Niger Africam occuparet ac populo Romano penuria  rei frumentariae perurgueret. Domitium Dextrum in locum Bassi praefectum [*]() urbi reliquit atque intra triginta dies quam Romam venerat est profectus.  egressus ab urbe ad Saxa Rubra seditionem ingentem ob locum castrorum metandorum ab exercitu passus  est. occurrit ei et statim Geta frater suus, quem [*](quae P.) [*](alienos P.) [*](praefectum Mommsen; praefecti P. ) 
p.390
 provinciam sibi creditam regere praecepit 
[*]() aliud  sperantem. Nigri liberos ad se adductos in eo habuit  honore quo suos. miserat sane legionem, quae Graeciam Thraciamque praeciperet, ne eas Pescennius  occuparet. sed iam Byzantium Niger tenebat. Perinthum etiam Niger volens occupare plurimos de exercitu interfecit atque ideo hostis eum Aemiliano  est appellatus, cumque Severum ad participatum  vocaret, contemptus est. promisit sane Nigro tutum exsilium, si vellet, Aemiliano autem non ignovit.  Aemilianus dehinc victus in Hellesponto a Severi ducibus Cyzicum primum confugit atque inde in aliam civitatem, in qua eorum iussu occisus est.  fusae sunt item copiae ab iisdem ducibus etiam Nigri. 
 his auditis ad senatum Severus quasi confectis rebus litteras misit, dein conflixit eum Nigro eumque apud Cyzicum interemit caputque eius pilo circumtulit.  filios Nigri post hoc, quos suorum liberorum cultu habuerat, in exsilium cum matre misit.  Litteras ad senatum de victoria dedit, neque [*](accepit P. ) 
p.392
 quemquam senatorum qui Nigri partium fuerant  praeter unum supplicio adfecit. Antiochensibus iratior fuit, quod et administrantem se in oriente 
[*]()  riserant et Nigrum etiam victu 
[*]() iuverant. denique multa his ademit. Neapolitanis etiam Palaestinensibus ius civitatis tulit, quod pro Nigro diu in armis  fuerunt, in multos saeve 
[*]() animadvertit, praeter ordinem  senatorium, qui Nigrum fuerant secuti, multas etiam civitates eiusdem partis iniuriis adfecit et  damnis, eos senatores occidit qui cum Nigro militaverant ducum vel tribunorum nomine.  Deinde circa Arabiam plura gessit, Parthis etiam in dicionem redactis nec non etiam Adiabenis, qui  quidem omnes cum Pescennio senserant, atque ob hoc reversus triumpho delato appellatus est Arabicus  Adiabenicus Parthicus. sed triumphum respuit, ne videretur de civili triumphare victoria, excusavit et Parthicum nomen, ne Parthos lacesseret. 
 Redeunti sane Romam post bellum civile Nigri [*](orientem P, Peter. ) [*]( uictum Peter 2 with P.) [*](saeue Peter; se P. ) 
p.394
 aliud bellum civile Clodii Albini nuntiatum est, qui rebellavit in Gallia, quare postea occisi sunt filii  Nigri 
[*]() cum matre. Albinum igitur statim hostem iudicavit et eos qui ad illum mollius vel scripserunt  vel rescripserunt, et cum iret contra Albinum, in itinere apud Viminacium filium suum maiorem Bassianum adposito Aurelii Antonini nomine Caesarem appellavit, ut fratrem suum Getam ab spe imperii,  quam ille conceperat, summoveret. et nomen quidem Antonini idcirco filio adposuit, quod somniaverat  Antoninum sibi successurum. unde Getam etiam quidam Antoninum putant dictum, ut et ipse succederet  in imperio, aliqui putant idcirco illum Antoninum appellatum, quod Severus ipse in Marci familiam transire voluerit.  Et primo quidem ab Albinianis Severi duces victi sunt. tunc sollicitus cum consuleret, a Pannoniacis auguribus comperit se victorem futurum, adversarium 
[*](filii Nigri om. in P. ) p.396
 vero nec in potestatem venturum neque evasurum sed  iuxta aquam esse periturum. 
[*]() multi statim amici Albini deserentes venere, multi duces capti sunt, in 
 quos Severus animadvertit, multis interim varie gestis in Gallia primo apud Tinurtium contra Albinum  felicissirne pugnavit Severus. cum quidem ingens periculum equi casu adiit, [*]() ita ut mortuus ictuplumbeae crederetur, ita ut alius iam paene imperator ab exercitu  deligeretur. eo tempore lectis actis quae de Clodio Celsino laudando, qui Hadrumetinus et adfinis Albini erat, facta sunt, iratus senatui Severus, quasi hoc Albino senatus praestitisset, Commodum inter divos referendum esse censuit, quasi hoc genere se de  senatu posset ulcisci, primusque inter milites divum Commodum pronuntiavit idque ad senatum scripsit  addita oratione victoriae, senatorum deinde qui in bello erant interempti cadavera dissipari iussit.  deinde Albini corpore adlato paene seminecis caput abscidi iussit Romamque deferri idque litteris prosecutus  est. victus est Albinus die XI kal. Martias. [*](sed  periturum rejected by Peter 2 as repetition from Pesc. Nig., ix. 5. 2.) [*](cadit P. ) 
p.398
 Reliquum autem cadaver eius ante domum propriam  exponi ac diu videri iussit, equum praeterea ipse residens supra cadaver Albini egit expavescentemque admonuit et effrenatum ut audacter protereret.  addunt alii quod idem cadaver in Rhodanum abici praecepit, simul etiam uxoris liberorumque eius. 
 Interfectis innumeris Albini partium viris, inter quos multi principes civitatis, multae feminae inlustres fuerunt, omnium bona publicata sunt aerariumque auxerunt; tum et Hispanorum et Gallorum proceres  multi occisi sunt. denique militibus tantum stipendiorum  quantum nemo principum dedit, filiis etiam suis ex hac proscriptione tantum reliquit quantum nullus imperatorum, cum magnam partem auri per Gallias, per Hispanias, per Italiam, imperatoriam [*]()  fecisset, tuncque primum privatarum rerum procuratio  constituta est. multi sane post Albinum fidem  ei servantes bello a Severo superati sunt. eodem tempore etiam legio Arabica defecisse ad Albinum nuntiata est.  Ultus igitur graviter Albinianam defectionem interfectis plurimis, genere quoque eius exstincto, iratus  Romam et populo et senatoribus venit. Commodum in senatu et contione laudavit, deum appellavit, infamibus displicuisse dixit, ut appareret eum aper- [*](diu uideri Salmasius; diuidere P.) [*](imperatoriam von Domaszewski; imperator iam P, Peter. ) 
p.400
  tissime furere, post hoc de sua clementia disseruit, cum crudelissimus fuerit et senatores infra scriptos 
 occiderit, occidit autem sine causae dictione hos nobiles: Mummium Secundinum, Asellium Claudianum,  Claudium Rufum, Vitalium Victorem, Papium Faustum, Aelium Celsum, Iulium Rufum, Lollium Professum, Aurunculeium Cornelianum, Antonium [*]() Balbum, Postumium Severum, Sergium Lustralem,  Fabium Paulinum, Nonium Gracchum, Masticium Fabianum, Casperium Agrippinum, Ceionium Albinum,  Claudium Sulpicianum, Memmium Rufinum, Casperium Aemilianum, Cocceium Verum, Erucium Clarum,  Aelium [*]() Stilonem, Clodium Rufinum, Egnatuleium  Honoratum, Petronium Iuniorem, Pescennios Festum et Veratianum et Aurelianum et Materianum et Iulianum et Albinum, Cerellios Macrinum et Faustinianum  et Iulianum, Herennium Nepotem, Sulpicium Canum, Valerium Catullinum, Novium Rufum, Claudiurn  Arabianum, Marcium [*]() Asellionem. horum igitur tantorum ac tam inlustrium virorum, nam multi in his consulares, multi praetorii, omnes certe summi viri  fuere, interfector ab Afris ut deus habetur. Cincium Severum calumniatus est quod se veneno adpetisset, 
 atque ita interfecit. Narcissum dein, Commodi strangulatorem, leonibus obiecit, multos praeterea [*](Antonium Hirschfeld, acc. by Peter, 2 Praef., p. xiii.; Antoninum P, Peter.) [*](Aelium Hirschfeld, acc. by Peter, 2 praef., p. xiii.; L. P, Peter.) [*](Marcium Hirschfeld, acc. by Peter 2, Praef., p. xiii.; Marcum P, Peter. ) 
p.402
 obscuri loci homines interemit praeter eos quos vis proelii absumpsit.  Post haec, cum se vellet commendare hominibus, vehicularium munus a privatis ad fiscum traduxit.  Caesarem dein Bassianum Antoninum a senatu appellari  fecit, decretis imperatoriis insignibus. rumore deinde belli Parthici excitus patri matri avo et  uxori priori per se statuas conlocavit. Plautianum ex amicissimo cognita eius vita ita odio habuit, ut et hostem publicum appellaret et depositis statuis eius per orbem terrae gravi eum insigniret iniuria, iratus praecipue, quod inter propinquorum et adfinium Severi simulacra suam statuam ille posuisset.  Palaestinis poenam remisit quam ob causam Nigri  meruerant, postea iterum cum Plautiano in gratiam rediit et veluti ovans urbem ingressus Capitolium 
[*]() petiit, quamvis et ipsum procedenti tempore occiderit. 
[*](excitus Editor; exciti Petschenig; extitit P; extincti Peter 1; rumor  extitit Peter. 2) [*](cum eo Capitolium Peter; cum eo om. in P. ) p.404
  Getae minori filio togam virilem dedit, maiori Plautiani  filiam uxorem iunxit, ii qui hostem publicum Plautianum dixerant deportati sunt. ita omnium  rerum semper quasi naturali lege mutatio est. filios dein consules designavit. Getam fratrem extulit.  profectus dehinc ad bellum Parthicum est, edito  gladiatorio munere et congiario populo dato. multos inter haec causis vel veris vel simulatis occidit,  damnabantur autem plerique, cur iocati essent, alii, cur tacuissent, alii, cur pleraque figurata dixissent, ut ecce imperator vere nominis sui, vere Pertinax, vere Severus . 
 Erat sane in sermone vulgari Parthicum bellum adfectare Septimium Severum, gloriae cupiditate  non aliqua necessitate deductum, traiecto denique exercitu a Brundisio continuato itinere venit in  Syriam Parthosque summovit. sed postea in Syriam rediit, ita ut se pararet ac bellum Parthis inferret.  inter haec Pescennianas reliquias Plautiano auctore persequebatur, ita ut nonnullos etiam ex amicis suis  quasi vitae suae insidiatores appeteret. multos etiam, quasi Chaldaeos aut vates de sua salute consuluissent, [*](figurata P; figurate Peter. ) 
p.406
 interemit, praecipue suspectans unumquemque idoneum imperio, cum ipse parvulos adhuc filios haberet idque dici ab his vel crederet vel audiret,  qui sibi augurabantur imperium, denique cum occisi essent nonnulli. Severus se excusabat et post eorum mortem negabat fieri iussisse quod factum est. quod  de Laeto praecipue Marius Maximus dicit, cum soror sua Leptitana ad eum venisset vix Latine loquens, ac de illa multum imperator erubesceret, dato filio eius lato clavo atque ipsi multis muneribus redire mulierem in patriam praecepit, et quidem cum filio, qui brevi vita defunctus est. 
 Aestate igitur iam exeunte Parthiam ingressus Ctesiphontem pulso rege pervenit et cepit hiemali prope tempore, quod in illis regionibus melius per hiemem bella tractantur, cum herbarum [*]() radicibus milites viverent atque inde morbos aegritudinesque  contraherent. quare cum obsistentibus Parthis, fluente quoque per insuetudinem cibi alvo militum, longius ire non posset, tamen perstitit et oppidum cepit et regem fugavit et plurimos interemit et  Parthicum nomen meruit, ob hoc [*]() etiam filium eius [*](suspectans Casaubon, Peter 2; suspectos P; suspectus Salmasius, Peter 1.) [*](quibus seui P.) [*](herbarum Egnatius, Peter 1; culparum P; † culparum Peter 2; caeparum Kellerbauer.) [*](ob hoc Ed. princeps, Peter 1; ob P; ideo Peter 2. ) 
p.408
 Bassianum Antoninum, qui Caesar appellatus iam fuerat, annum XIII agentem participem imperii  dixerunt milites. Getam quoque, minorem filium. Caesarem dixerunt, eundem Antoninum, ut plerique  in litteras tradunt, appellantes. harum appellationum causa donativum militibus largissimum dedit, concessa omni praeda oppidi Parthici, quod milites  quaerebant, inde in Syriam rediit victor, et Parthicum deferentibus sibi patribus triumphum idcirco recusavit, quod consistere in curru adfectus articulari morbo  non posset, filio sane concessit, ut triumpharet; cui senatus Iudaicum triumphum decreverat, idciro quod et in Syria res bene gestae fuerant a Severo.  Dein cum Antiochiam transisset, data virili toga filio maiori secum eum consulem designavit, et statim  in Syria consulatum inierunt, post hoc dato stipendio 
 cumulatiore militibus Alexandriam petiit, in itinere Palaestinis plurima iura fundavit. Iudaeos fieri sub gravi poena vetuit, idem etiam de Christianis sanxit.  deinde Alexandrinis ius buleutarum dedit, qui sine publico consilio ita ut sub regibus ante vivebant, uno [*](parthicus P. ) 
p.410
  iudice contenti, quem Caesar dedisset, multa praeterea  his iura mutavit, iucundam sibi peregrinationem hanc propter religionem dei Serapidis et propter rerum antiquarum cognitionem et propter novitatem animalium vel locorum fuisse Severus ipse postea semper ostendit, nam et Memphim et Memnonen et pyramides et labyrinthum diligenter inspexit.  Et quoniam longum est minora persequi, huius magnifica illa: quod victo et occiso Iuliano praetorianas cohortes exauctoravit, Pertinacem contra voluntatem militum in deos rettulit, Salvii 
[*]() Iuliam  decreta iussit aboleri; quod non obtinuit, denique cognomentum Pertinacis non tam ex sua voluntate  quam ex morum parsimonia videtur habuisse, nam et infinita multorum caede crudelior habitus et, cum quidam ex hostibus eidem se suppliciter obtulisset atque dixisset illi quid facturus esses? , non 
[*](om. in P 1, added in P corr. bello eorum P.) [*](saluti P.) [*](quam ex P; atque Peter.) [*](obtulisset atque dixisset Peter 2; obtulissetque dixisset P; obtulisset dixissetque Peter. 1 ) [*](illi quid facturus esses Mommsen; ille quod facturus esset P; ille  quod facturus esset Peter. ) p.412
 emollitus 
[*]() tam prudente dicto interfici eum iussit.  fuit praeterea delendarum cupidus factionum. prope 
 a nullo congressu digressus nisi victor. Persarum regem Abgarum subegit. Arabas in dicionem accepit.  Adiabenos in tributarios coegit. Britanniam, quod maximum eius imperii decus est, muro per transversam insulam ducto utrimque ad finem Oceani munivit. unde etiam Britannici nomen accepit.  Tripolim, unde oriundus erat, contusis bellicosissimis gentibus securissimam reddidit, ac populo Romano diurnum oleum gratuitum et fecundissimum in aeternum donavit.  Idem cum implacabilis delictis fuit, tum ad erigendos industrios quosque iudicii singularis.  philosophiae ac dicendi studiis satis deditus, doctrinae  quoque nimis cupidus, latronum ubique hostis, vitam suam privatam publicamque ipse composuit ad  fidem, solum tamen vitium crudelitatis excusans. de hoc senatus ita iudicavit, illum aut nasci non debuisse [*](so Peter 2; est emollitus P, Peter. 1) [*](inserted by Casaubon. ) [*](utrumque P.) [*](diurnum Casaubon; diuturnam P. ) 
p.414
 aut mori, quod et nimis crudelis et nimis utilis rei  publicae videretur, domi tamen minus cautus, qui uxorem Iuliam famosam adulteriis tenuit, ream etiam  coniurationis. idem, cum pedibus aeger bellum moraretur, idque milites anxie ferrent eiusque filium Bassianum, qui una erat, Augustum fecissent, tolli se atque in tribunal ferri iussit, adesse deinde omnes  tribunos centuriones duces et cohortes quibus auctoribus id acciderat, sisti deinde filium, qui Augusti nomen acceperat, cumque animadverti in omnes auctores facti praeter filium iuberet rogareturque 
[*]() omnibus ante tribunal prostratis, caput manu contingens ait:  Tandem sentitis caput imperare, non pedes . huius dictum est, cum eum ex humili per litterarum et militiae officia ad imperium plurimis gradibus fortuna duxisset: Omnia, inquit, fui et nihil expedit. 
 Periit Eboraci in Britannia, subactis gentibus quae Britanniae videbantur infestae, anno imperii  XVIII, morbo gravissimo exstinctum iam senex, [*](ream Salmasius; eam P.) [*](rogareturque Peter 1; rogareturquem P; rogareturque uenia m Klein, Peter 2, but see use of rogatus in Pesc. Nig., x. 5. ) 
p.416
 reliquit filios duos, Antoninum Bassianum et Getam, cui et ipsi in honorem Marci Antonini nomen imposuit.  inlatus sepulchro Marci Antonini, quem ex omnibus imperatoribus tantum coluit, ut et Commodum in divos referret et Antonini nomen omnibus deinceps  quasi Augusti adscribendum putaret, ipse a senatu agentibus liberis, qui ei funus amplissimum exhibuerant, inter divos est relatus.  Opera publica praecipua eius exstant Septizonium et Thermae Severianae. eiusdemque etiam Septimianae 
[*]() in Transtiberina regione ad portam nominis sui, quarum forma intercidens statim usum publicum invidit.  Iudicium de eo post mortem magnum omnium fuit, maxime quod diu nec a filiis eius boni aliquid rei publicae venit, et postea invadentibus multis rem publicam res Romana praedonibus direptui fuit. 
[*](inlegatus P.) [*](liberisque P.) [*](Septimianae Zangemeister; eius denique etiam ianae P; eiusdemque etiam ianuae Peter; aliae Hirschfeld, acc. by Peter 2, Praef., p. xiii. ) p.418
  Hic tam exiguis vestibus usus est ut vix et tunica eius aliquid purpurae haberet, cum hirta chlamyde  umeros velaret. cibi parcissimus, leguminis patrii avidus, vini aliquando cupidus, carnis frequenter  ignarus, ipse decorus, ingens, promissa barba, cano capite et crispo, vultu reverend us, canorus voce, sed  Atrum quiddam usque ad senectutem sonans, ac multum post mortem amatus vel invidia deposita vel crudelitatis metu. 
 Legisse me apud Aelium 3 Maurum Phlegontis Hadriani libertum memini Septimium Severum inmoderatissime, cum moreretur, laetatum, quod duos Antoninos pari imperio rei publicae relinqueret, exemplo Pii, qui Verum et Marcum Antoninos per  adoptionem filios rei publicae reliquit, hoc melius quod ille filios per adoptionem, hic per se genitos rectores Romanae rei publicae daret; Antoninum scilicet Bassianum quidem ex priore matrimonio  susceperat et Getam de Iulia genuerat, sed illum multum spes fefellit; nam unum parricidium, alterum sui mores rei publicae inviderunt. sanctumque  illud nomen in nullo fere diu bene mansit, et reputanti mihi, Diocletiane Auguste, neminem prope [*]() [*](uix et Salmasius; uixit P.) [*](ualeret P.) [*](Helius P, Peter. 2. ) [*](neminem prope Edit. princeps, Peter 1; neminem facere prope P, Peter 2; neminem fere prope Salmasius. ) 
p.420
 magnorum virorum optimum et utilem filium reliquisse  satis daret, denique aut sine liberis veris interierunt aut tales habuerunt plerique, ut melius fuerit de