Commodus Antoninus

Scriptores Historiae Augustae

Scriptores Historiae Augustae, Volume 1. Magie, David, editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1922.

De Commodi Antonini parentibus in vita Marci Antonini satis est disputatum. ipse autem natus est apud Lanuvium eum fratre Antonino gemino pridie kal. Sept. patre patruoque consulibus, ubi et avus maternus dicitur natus. Faustina cum esset Commodo cum fratre praegnans, visa est in somnis serpentes parere, sed ex his unum ferociorem. cum autem peperisset Commodum atque Antoninum, Antoninus quadrimus elatus est, quem parem astrorum cursu Commodo mathematici promittebant. mortuo igitur fratre Commodum Marcus et suis praeceptis et magnorum atque optimorum virorum erudire conatus est. habuit litteratorem Graecum Onesicratem, Latinum Capellam Antistium; orator ei Ateius Sanctus fuit. Sed tot disciplinarum magistri nihil ei profuerunt. tantum valet aut ingenii vis aut eorum qui in aula institutores habentur, nam a prima statim pueritia turpis, improbus, crudelis, libidinosus, ore quoque pol- [*](Marc, i. 1-4. ) [*](Cf. Pius, i. 8. )

p.266
lutus et constupratus [*]() fuit. iam in his artifex, quae stationis imperatoriae non erant, ut calices fingeret, saltaret, cantaret, sibilaret, scurram denique et gladiatorem perfectum ostenderet, auspicium crudelitatis apud Centumcellas dedit anno aetatis duodecimo. nam eum tepidius forte lautus esset, balneatorem in fornacem conici iussit; quando a paedagogo, cui hoc iussum fuerat, vervecina pellis in fornace consumpta est, ut fidem poenae de foetore nidoris impleret. Appellatus est autem Caesar puer cum fratre suo Vero. [*]() quarto decimo aetatis anno in collegium

sacerdotum 3 adscitus est. cooptatus est inter trossulos [*]() principes [*]() iuventutis, cum togam sumpsit, adhuc in praetexta puerili congiarium dedit atque ipse in Basilica Traiani praesedit, indutus autem toga est Nonarum Iuliarum die, quo in terris Romulus non apparuit, et eo tempore quo Cassius a Marco descivit. profectus est commendatus militibus cum patre in Syriam et Aegyptum et cum [*]() eo Romam [*](constuppatus P.) [*](suo Vero Ursinus; Seuero P. ) [*](sacerdotis P.) [*](trossulos Lipsius; tres solos P. ) [*]( princeps P.) [*](so P corr.; et cum om. in P 1. )

p.268
rediit. post haec venia legis annariae impetrata consul est factus, et cum patre imperator est appellatus V kal. Dec. die Pollione et Apro consulibus et triumphavit cum patre, nam et hoc patres decreverant. profectus est cum patre et ad Germanicum bellum. Adhibitos custodes vitae suae honestiores ferre non potuit, pessimos quosque detinuit et summotos usque ad aegritudinem desideravit, quibus per patris mollitiem restitutis popinas et ganeas in Palatinis semper aedibus fecit neque umquam pepercit vel pudori vel sumptui. in domo aleam exercuit, mulierculas formae scitioris ut prostibula mancipia per speciem [*]() lupanarium et ludibrium pudicitiae contraxit, imitatus est propolas circumforanos. equos currules sibi comparavit. aurigae habitu currus rexit, gladiatoribus convixit, atque se [*]() gessit ut lenonum minister, ut probris natum magis quam ei loco eum crederes, [*]() ad quem fortuna provexit.

Patris ministeria seniora summovit, amicos senes abiecit, filium Salvii Iuliani, qui exercitibus praeerat, [*](per speciem Turnebus; perficium P 1; per fidens P corr. ) [*](atque se Editor; aquam P, Peter.) [*](crederet P. )

p.270
ob [*]() impudicitiam frustra temptavit atque exinde Iuliano tetendit insidias, honestissimos quosque aut per contumeliam aut per honorem indignissimum abiecit, appellatus est a mimis quasi obstupratus eosdemque ita ut non apparerent subito deportavit. bellum etiam quod pater paene confecerat legibus hostium addictus remisit ac Romam reversus est. Romam ut rediit, subactore suo Saotero post se in curro locato ita triumphavit ut eum saepius [*]() cervice reflexa publice oscularetur. etiam in orchestra hoc idem fecit, et cum potaret in lucem helluareturque viribus Romani imperii, vespera etiam per tabernas ac lupanaria volitavit. misit homines ad provincias regendas vel criminum socios vel a criminosis commendatos. in senatus odium ita venit [*]() ut et ipse crudeliter in tanti ordinis perniciem saeviret fieretque e contempto crudelis.

Vita Commodi Quadratum et Lucillam compulit ad eius interfectionem consilia inire, non sine prae- [*](ob P, Petschenig; ad Peter.) [*](serius P.) [*](uehit P 1. )

p.272
fecti praetorio Tarrutenii Paterni consilio, datum autem est negotium peragendae necis Claudio Pompeiano propinquo, qui ingressus ad Commodum destricto gladio, cum faciendi potestatem habuisset, in haec verba prorumpens ' Hunc tibi pugionem senatus mittit' detexit facinus fatuus nec implevit, multis cum eo participantibus causam, post haec interfecti sunt Pompeianus primo et Quadratus, dein Norbana atque Norbanus et Paralius; et mater eius et Lucilla in exsilium exacta. Tum praefecti praetorio cum vidissent Commodum in tantum odium incidisse obtentu Saoteri, cuius potentiam populus Romanus ferre non poterat, urbane Saoterum eductum a Palatio sacrorum causa et redeuntem in hortos suos per frumentarios occiderunt. id vero gravius quam de se ipso Commodo fuit, Paternum autem et huius caedis auctorem et, quantum videbatur, paratae necis Commodi conscium et interventorem, ne coniuratio latius puniretur, instigante Tigidio per lati clavi honorem a praefecturae administratione summovit. post paucos dies insimulavit eum coniurationis, cum diceret ob hoc promissam Iuliani filio filiam Paterni, ut in Iulianum [*](According to Dio, lxxii. 5, 2, Paternus had no share in the conspiracy. ) [*](Apparently Claudius Pompeianus Quintianus, the son of Lucilla's husband, Claudius Pompeianus, by a former marriage. Herodian speaks of him as a youth at this time. ) [*](Lucilla was exiled to Capri, where she was put to death; see c. v. 7. ) [*](See note to Hadr., xi. 4. ) [*](Tigidius Perennis, appointed co-prefect with Paternus in 182. ) [*](He was granted the right to wear the broad purple stripe on his tunic, the exclusive privilege of the senatorial )
p.274
transferetur imperium, quare et Paternum et Iulianum et Vitruvium Secundum, Paterni familiarissimum, qui epistulas imperatorias curarat, interfecit. domus praeterea Quintiliorum omnis exstincta, quod Sextus Condiani [*]() filius specie mortis ad defectionem diceretur evasisse, interfecta et Vitrasia Faustina et Velius Rufus et Egnatius Capito consularis, in exsilium autem acti sunt Aemilius Iuncus et Atilius Severus consules, et in multos alios varie saevitum est.

Post haec Commodus numquam facile in publicum processit neque quicquam sibi nuntiari passus est nisi quod Perennis ante tractasset. Perennis autem Commodi persciens invenit quem ad modum ipse potens esset, nam persuasit Commodo, ut ipse deliciis vacaret, idem vero Perennis curis incumberet. quod Commodus laetanter accepit, hac igitur lege vivens ipse cum trecentis concubinis, quas ex matronarum meretricumque dilectu ad formae speciem concivit, [*]() trecentisque aliis puberibus exoletis, quos aeque ex plebe ac nobilitate vi pretiisque [*]() forma disceptatrice collegerat, in Palatio per convivia et balneas bac- [*](Condiani Casaubon; condiciani P.) [*](conciuit Egnatius; concilii P.) [*]( ui pretiisque Madvig, Peter 2; nuptiisque P; uultusque Turnebus, Peter 1. )

p.276
chabatur. inter haec habitu victimam victimas immolavit, in harena rudibus, inter cubicularios gladiatores pugnavit lucentibus aliquando mucronibus. tunc tamen Perennis cuncta sibimet vindicavit, quos voluit interemit, spoliavit plurimos, omnia iura subvertit, praedam omnem in sinum contulit, ipse autem Commodus Lucillam sororem, cum Capreas misisset, occidit, sororibus dein suis ceteris, ut dicitur, constupratis, consobrina patris complexibus suis iniuncta uni etiam ex concubinis matris [*]() nomen imposuit. uxorem, [*]() quam deprehensam in adulterio exegit, exactam relegavit et postea occidit, ipsas concubinas suas sub oculis suis stuprari iubebat, nec inruentium in se iuvenum carebat infamia, omni parte corporis atque ore in sexum utrumque pollutus. Occisus est eo tempore etiam Claudius quasi a latronibus, cuius filius cum pugione quondam ad Commodum ingressus est, multique alii senatores sine iudicio interempti, feminae quoque divites, et nonnulli per provincias a Perenni ob divitias insimulati spoliati sunt vel etiam interempti. iis autem quibus deerat ficti criminis adpositio obiciebatur, quod scribere noluissent [*]() Commodum heredem. [*](matris P; patris Salmasius, Peter.) [*](inposuit, uxorem Heer; inposuit uxoris P, Peter.) [*](noluissent Casaubon, Baehrens; uoluissent P, Peter. )
p.278

Eo tempore in Sarmatia res bene gestas per alios duces in filium suum Perennis referebat, hic tamen Perennis, qui tantum potuit, subito, quod bello Britannico militibus equestris loci viros praefecerat amotis senatoribus, prodita re per legatos exercitus hostis appellatus lacerandusque militibus est deditus, in cuius potentiae locum Cleandrum ex cubiculariis subrogavit. Multa sane post interfectum Perennem eiusque filium quasi a se non gesta rescidit, velut in integrum restituens, et hanc quidem paenitentiam scelerum ultra triginta dies tenere non potuit, graviora per Cleandrum faciens quam fecerat per supradictum Perennem. et in potentia quidem Cleander Perenni successerat, in praefectura vero Niger, qui sex tantum horis praefectus praetorio fuisse perhibetur. mutabantur enim praefecti praetorio per horas ac dies,

p.280
Commodo peiora omnia, quam fecerat ante, faciente. fuit Marcius Quartus praefectus praetorio diebus quinque, horum successores ad arbitrium Cleandri aut retenti sunt aut occisi, ad cuius nutum etiam libertini in senatum [*]() atque in patricios lecti sunt, tuncque primum viginti quinque consules in unum annum, venditaeque omnes provinciae. omnia Cleander pecunia venditabat; revocatos de exsilio dignitatibus ornabat, res iudicatas rescindebat. qui tantum per stultitiam Commodi potuit, ut Burrum, sororis Commodi virum, reprehendentem nuntiantemque Commodo quae fiebant in suspicionem regni adfectati traheret et occideret, multis aliis, qui Burrum defendebant, pariter interemptis. praefectus etiam Aebutianus inter hos est interemptus; in cuius locum ipse Cleander cum aliis duobus, quos ipse delegerat, praefectus est factus, tuncque primum tres praefecti praetorio fuere, inter quos libertinus, [*]() qui a pugione appellatus est.

Sed et Cleandro dignus tandem vitae finis impositus, nam cum insidiis illius Arrius Antoninus fictis [*]() criminibus in Attali gratiam, quem in pro- [*](senatu P.) [*](libertinus Jordan; libertines P.) [*](factis P. )

p.282
consulatu Asiae damnaverat, esset occisus, nec eam tum invidiam populo saeviente Commodus ferre potuisset, plebi ad poenam donatus est, cum etiam Apolaustus aliique liberti aulici pariter interempti sunt. Cleander inter cetera etiam concubinas eius constupravit, de quibus filios suscepit, qui post eius interitum cum matribus interempti sunt. In cuius locum Iulianus et Regillus subrogati sunt, quos et ipsos postea poenis adfecit, his occisis interemit Servilium et Dulium Silanos cum suis, mox Antium Lupum et Petronios Mamertinum et Suram filiumque Mamertini Antoninum ex sorore sua genitum. et post eos sex simul ex consulibus Allium Fuscum, Caelium Felicem, Lucceium Torquatum, Larcium Eurupianum, Valerium Bassianum, Pactumeium [*]() Magnum cum suis, atque in Asia Sulpicium Crassum pro consule et Iulium Proculum cum suis Claudiumque Lucanum consularem et consobrinam patris sui Faustinam Anniam in Achaia et alios infinitos. destinaverat et alios quattuordecim occidere, cum sumptus eius vires [*]() Romani imperii sustinere non possent. [*](Pactumeium Casaubon; Pactuleium P.) [*](uires Ursinus; iuriis P 1; iniuriis P corr. )
p.284

Inter haec Commodus senatu semet inridente, 1 cum adulterum matris consulem designasset, appellatus est Pius; cum occidisset Perennem, appellatus est Felix, inter plurimas caedes multorum civium quasi quidam novus Sulla, idem Commodus, ille Pius, ille Felix, finxisse etiam quandam contra se coniurationem dicitur, ut multos occideret, nec alia ulla fuit defectio praeter Alexandri, qui postea se et suos interemit, et [*]() sororis Lucillae. appellatus est Commodus etiam Britannicus ab adulatoribus, cum Britanni etiam imperatorem contra eum deligere voluerint, appellatus est etiam Romanus Hercules, quod feras Lanuvii [*]() in amphitheatro occidisset, erat enim haec illi consuetudo, ut domi bestias interficeret. fuit praeterea ea dementia, ut urbem Romanam coloniam Commodianam vocari voluerit, qui [*]() furor [*](senatu semet inridente Peter2; senatu semettridente P1; senatu ridente Peter 1.) [*](et om. in P.) [*](lanuuium P. ) [*](cui P. )

p.286
dicitur ei inter delenimenta Marciae iniectus, voluit etiam in Circo quadrigas agitare, dalmaticatus in publico processit atque ita signum quadrigis emittendis dedit, et eo quidem tempore quo ad senatum rettulit de Commodiana facienda Roma, non solum senatus hoc libenter accepit per inrisionem, quantum intellegitur, sed etiam se ipsum Commodianum vocavit, Commodum Herculem et deum appellans.

Simulavit se et in Africam iturum, ut sumptum itinerarium exigeret, et exegit eumque in convivia et aleam convertit. Motilenum, praefectum praetorii, per ficus veneno interemit. accepit statuas in Herculis habitu, eique immolatum est ut deo. multos praeterea paraverat interimere. quod per parvulum quendam proditum est, qui tabulam e cubiculo eiecit, in qua occidendorum erant nomina scripta. Sacra Isidis coluit, ut et caput raderet et Anubim portaret. Bellonae servientes vere exsecare bracchium praecepit studio crudelitatis. Isiacos vere [*](His mistress, who afterwards conspired against him; see c xvii. 1. ) [*](Called chiridotae Dalmatarum in Pert, viii. 2. It was a long-sleeved tunic reaching to the knee. Dio describes it (lxxii. 17, 2) as made of white silk with gold threads. ) [*](See note to c. viii. 5. ) [*](An Egyptian deity regarded as the protector of corpses and tombs and represented with the head of a jackal, or, by the Greeks and Romans, with that of a dog. His cult was often combined with that of Isis, and according to Juvenal )

p.288
pineis usque ad perniciem pectus tundere cogebat, cum Anubim portaret, capita Isiacorum graviter obtundebat ore simulacri. clava non solum leones in veste muliebri et pelle leonina sed etiam homines multos adflixit, debiles pedibus et eos, qui ambulare non possent, in gigantum modum formavit, ita ut a genibus [*]() de pannis et linteis quasi dracones tegerentur, [*]() eosdemque sagittis confecit. sacra Mithriaca homicidio vero polluit, cum illic [*]() aliquid ad speciem timoris vel dici vel fingi soleat.

Etiam puer et gulosus et impudicus fuit. adulescens omne genus hominum infamavit quod erat secum, et ab omnibus est infamatus. inridentes se feris obiciebat. eum etiam, qui Tranquilli librum vitam Caligulae continentem legerat, feris obici iussit, quia eundem diem natalis habuerat, quem et Caligula. si quis sane [*]() se mori velle praedixisset, hunc invitum praecipitari iubebat. In iocis quoque perniciosus. nam eum, [*]() quem vidisset albescentes inter nigros capillos quasi ver- [*](gentibus P.) [*](tegerentur Petschenig, Peter 2; degererentur P, Peter1.) [*](illihic P.) [*](sane P, Peter; ante Mommsen.) [*](eum Jordan; eam P. )

p.290
miculos habere, sturno adposito, qui se vermes sectari crederet, capite suppuratum reddebat obtunsione oris. [*]() pinguem hominem medio ventre dissicuit, ut eius intestina subito funderentur. monopodios et luscinios eos, quibus aut singulos tulisset oculos [*]() aut singulos pedes fregisset, appellabat. multos praeterea passim exstinxit alios, quia barbarico habitu occurrerant, alios, quia nobiles et speciosi erant, habuit in deliciis homines appellatos nominibus verendorum utriusque sexus, quos libentius suis osculis [*]() applicabat. habuit et hominem pene prominente ultra modum animalium, quem Onon appellabat, sibi carissimum, quem et ditavit et sacerdotio Herculis rustici praeposuit.

dicitur saepe pretiosissimis cibis humana stercora miscuisse nec abstinuisse gustum aliis, ut putabat, inrisis. duos gibbos retortos in lance argentea sibi sinapi perfusos exhibuit eosdemque statim promovit ac ditavit. praefectum praetorii suum Iulianum togatum praesente officio suo in piscinam detrusit. quem saltare etiam nudum ante concubinas suas iussit quatientem cymbala deformato vultu, genera [*]() leguminum coctorum ad convivium propter luxuriae continuationem raro vocavit, lavabat per diem septies [*](obtunsione oris Petschenig, Peter 2; obtunsioneris P; obtunsionibus Peter 1.) [*](oculos om. in P 1, add. in P corr. ) [*](osculis Ursinus; oculis P.) [*](genera uocauit P, Peter 2; genere uacauit Salmasius, Peter.1 )

p.292
atque octies et in ipsis balneis edebat. adibat [*]() deorum templa pollutus [*]() stupris et humano sanguine. imitatus est et medicum, ut sanguinem hominibus emitteret scalpris feralibus. Menses quoque in honorem eius pro Augusto Commodum, pro Septembri Herculem, pro Octobri Invictum, pro Novembri Exsuperatorium, pro Decembri Amazonium ex signo ipsius adulatores vocabant. Amazonius autem vocatus est ex amore concubinae suae Marciae, quam pictam in Amazone diligebat, propter quam et ipse Amazonico habitu in arenam Romanam procedere voluit. Gladiatorium etiam certamen subiit et nomina gladiatorum recepit eo gaudio quasi acciperet triumphalia. ludum semper [*]() ingressus est et, quotiens ingrederetur, publicis monumentis indi iussit, pugnasse autem dicitur septingenties tricies quinquies. Nominatus inter Caesares quartum iduum Octobrium, quas Herculeas postea nominavit, Pudente et Pollione consulibus, appellatus Germanicus idibus Hercu- [*](adibat ins. by Klein.) [*](pollutus P; polluit Peter. ) [*](semper P, Lenze; saepe Casaubon, Peter. )
p.294

leis Maximo et Orfito consulibus, adsumptus est in omnia collegia sacerdotalia sacerdos XIII kal. Invictas Pisone Iuliano consulibus, profectus in Germaniam XIIII kal. Aelias, ut postea nominavit, iisdem consulibus togam virilem accepit, cum patre appellatus imperator V kal. Exsuperatorias Pollione et Apro iterum [*]() consulibus, triumphavit X kal. Ian. iisdem consulibus, iterum profectus III nonas Commodias Orfito et Rufo consulibus, datus in perpetuum ab exercitu et senatu in domo Palatina Commodiana conservandus XI kal. Romanas Praesente iterum consule. tertio meditans de profectione a senatu et populo suo retentus est. vota pro eo facta sunt nonis Piis Fusciano iterum consule, inter haec refertur in litteras pugnasse illum sub patre trecenties sexagies quinquies. [*]() item postea tantum palmarum gladiatoriarum confecisse vel victis retiariis vel occisis, ut mille contingeret. ferarum autem diversarum manu sua occidit, ita ut elephantos occideret, multa milia. et haec fecit spectante saepe populo Romano.

Fuit autem validus ad haec, alias debilis et infirmus, vitio etiam inter inguina prominenti, ita ut [*](so Peter; iterum et Apro P.) [*](quinties P.)

p.296
eius tumorem per sericas vestes populus Romanus agnosceret. versus in eo multi scripti sunt, de quibus etiam in opere suo Marius Maximus gloriatur, virium ad conficiendas feras tantarum fuit, ut elephantum conto transfigeret [*]() et orygis cornu basto transmiserit et singulis ictibus multa milia ferarum ingentium conficeret. impudentiae tantae fuit, ut cum muliebri veste in amphitheatro vel theatro sedens publice saepissime biberit. Victi sunt sub eo tamen, cum ille sic viveret, per legatos Mauri, victi Daci, Pannoniae quoque compositae, in [*]() Britannia, in Germania et in Dacia imperium eius recusantibus provincialibus, quae omnia ista per duces sedata sunt. ipse Commodus in subscribendo tardus et neglegens, ita ut libellis una forma multis subscriberet, in epistulis autem plurimis ' Vale ' tantum scriberet, agebanturque omnia per alios, qui etiam condemnationes in sinum vertisse

dicuntur, per hanc autem neglegentiam, cum et annonam vastarent ii qui tunc rem publicam gerebant, [*](transigeret P.) [*](in om. in P. )

p.298
etiam inopia ingens Romae exorta est, cum fruges non [*]() deessent, et eos quidem qui omnia vastabant postea Commodus occidit atque proscripsit. ipse vero saeculum aureum Commodianum nomine adsimulans vilitatem proposuit, ex qua maiorem penuriam fecit. Multi sub eo et alienam poenam et salutem suam pecunia redemerunt. vendidit etiam suppliciorum diversitates et sepulturas et inminutiones malorum et alios pro aliis occidit, vendidit etiam provincias et administrationes, cum ii per quos venderet partem acciperent, partem vero Commodus. vendidit nonnullis et inimicorum suorum caedes, vendiderunt sub eo etiam eventus litium liberti. praefectos Paternum et Perennem non diu tulit, ita tamen ut etiam de iis praefectis quos ipse fecerat triennium nullus impleret, quorum plurimos interfecit vel veneno vel gladio, et praefectos urbi eadem facilitate mutavit.

cubicularios suos libenter occidit, cum omnia ex nutu eorum semper fecisset. Eclectus [*]() cubicularius cum videret eum tam facile cubicularios occidere, praevenit eum et factioni mortis eius interfuit. Spectator gladiatoria sumpsit arma, panno purpureo nudos umeros advelans. habuit praeterea morem, ut [*](So P (Ballou in Class. Philol., iii. p. 273); et non in P acc. to Peter.) [*](Eclectus Mommsen, Peter; electus P. )

p.300
omnia quae turpiter, quae impure, quae crudeliter, quae gladiatorie, quae lenonie faceret, actis urbis indi iuberet, ut Marii Maximi scripta testantur. Commodianum etiam populum Romanum dixit, quo saepissime praesente gladiator pugnavit, sane cum illi saepe pugnanti ut deo populus favisset, inrisum se credens populum Romanum a militibus classiariis, qui vela ducebant, in amphitheatro interimi praeceperat, urbem incendi iusserat, utpote coloniam suam. quod factum esset, nisi Laetus praefectus praetorii Commodum deterruisset. appellatus est sane inter cetera triumphalia nomina etiam sescenties vicies Palus Primus Secutorum.

Prodigia eius imperio et publice et privatim haec facta sunt: crinita stella apparuit. vestigia deorum in foro visa sunt exeuntia. et ante bellum desertorum caelum arsit. et repentina caligo ac tenebra in Circo kalendis Ianuariis oborta; et ante

p.302
lucem fuerant etiam incendiariae aves ac dirae, de Palatio ipse ad Caelium montem in Vectilianas aedes migravit, negans se in Palatio posse dormire. Ianus geminus sua sponte apertus est, et Anubis simulacrum marmoreum moveri visum est. Herculis signum aeneum sudavit in Minucia per plures dies. bubo etiam supra cubiculum eius deprehensa est tam Romae quam Lanuvii. ipse autem prodigium non leve sibi fecit; nam cum in gladiatoris occisi vulnus manum misisset, ad caput sibi detersit, et contra consuetudinem paenulatos iussit spectatores non togatos ad munus convenire, quod funeribus solebat, ipse in pullis vestimentis praesidens. galea eius bis per portam Libitinensem elata est. Congiarium dedit populo singulis denarios septingenos vicenos quinos, circa alios omnes parcissimus fuit, quod luxuriae sumptibus aerarium minuerat. [*]() [*](minueret P. )
p.304
circenses multos addidit ex libidine potius quam religione et ut dominos factionum ditaret.

His incitati, licet nimis sero, Quintus Aemilius Laetus praefectus et Marcia concubina eius inierunt coniurationem ad occidendum eum. primumque ei venenum dederunt; quod cum minus operaretur, per athletam, cum quo exerceri solebat, eum strangularunt. Fuit forma quidem corporis iusta, vultu insubido, ut ebriosi solent, et sermone incondito, capillo semper fucato et auri ramentis inluminato, adurens comam et barbam timore tonsoris. Corpus eius ut unco traheretur atque in Tiberim mitteretur, senatus et populus postulavit, sed postea iussu Pertinacis in monumentum Hadriani translatum est. Opera eius praeter lavacrum, quod Cleander nomine ipsius fecerat, nulla exstant, sed nomen eius alienis operibus incisum senatus erasit. nec patris autem sui opera perfecit, classem Africanam instituit, quae subsidio esset, si forte Alexandrina frumenta cessassent. ridicule etiam Carthaginem Alexandriam Commodianam togatam appellavit, cum classem quoque Africanam Commodianam Herculeam appellasset. ornamenta [*](See note to Ver., iv, 8. ) [*](The story of the murder is given in greater detail by Dio, lxxii. 22, 4, and especially by Herodian, i. 16-17. Eclectus was also one of the conspirators; see c. xv. 2. ) [*](It was customary to fasten a hook to the bodies of condemned criminals and thus drag them to the Tiber. The populace had demanded that this should be done to the body of Tiberius (Suetonius, Tiberius, lxv. 1). ) [*](Cf. c xx. 1, and Dio, lxxiii. 2, 1. For his sepulchral inscription see G.I.L., vi. 992 = Dessau, Ins. Sel, 401. ) [*](The Thermae Commodianae; their exact site is unknown. )

p.306
sane quaedam Colosso addidit, quae postea cuncta sublata sunt. Colossi autem caput dempsit, quod Neronis esset, ac suum imposuit et titulum more solito subscripsit, ita ut illum Gladiatorium et Effeminatum non praetermitteret. hunc tamen Severus, imperator gravis et vir nominis sui, odio, quantum [*]() videtur, senatus inter deos rettulit, flamine addito, quem ipse vivus sibi paraverat, Herculaneo Commodiano. Sorores tres superstites reliquit, ut natalis eius celebraretur. Severus instituit.

Adclamationes senatus post mortem Commodi graves fuerunt, ut autem sciretur quod iudicium senatus de Commodo fuerit, ipsas adclamationes de Mario Maximo indidi et sententiam senatus consulti: Hosti patriae honores detrahantur. parricidae honores detrahantur. parricida trahatur. hostis patriae, parricida, gladiator in spoliario lanietur. hostis deorum, carnifex senatus, hostis deorum, parricida senatus; hostis deorum, hostis senatus, gladiatorem in spoliario. qui senatum occidit, in spoliario ponatur; qui senatum occidit, unco trahatur; qui innocentes occidit, unco trahatur. hostis, parricida, [*](quantum Peter; quam P. )

p.308
vere vere. [*]() qui sanguini suo non pepercit, unco trahatur. qui te occisurus fuit, unco trahatur. nobiscum timuisti, nobiscum periclitatus es. ut salvi simus, Iuppiter optime maxime, serva nobis Pertinacem. fidei praetorianorum feliciter, praetoriis cohortibus feliciter, exercitibus Romanis feliciter, pietati senatus feliciter. Parricida trahatur. rogamus, Auguste, parricida trahatur. hoc rogamus, parricida trahatur. exaudi Caesar: delatores ad leonem, exaudi Caesar: Speratum ad leonem, victoriae populi Romani feliciter, fidei militum feliciter, fidei praetorianorum feliciter, cohortibus praetoriis feliciter. Hostis statuas undique, parricidae statuas undique, gladiatoris statuas undique, gladiatoris et parricidae statuae detrahantur. necator civium trahatur. parricida civium trahatur. gladiatoris statuae detrahantur. te salvo salvi et securi sumus, vere vere, modo vere, modo digne, modo vere, modo libere. Nunc securi sumus; delatoribus metum, ut securi simus, [*]() delatoribus metum, ut [*]() salvi simus, delatores de senatu, delatoribus fustem. te salvo delatores ad leonem, te imperante delatoribus fustem. [*](uere Peter; seuere P.) [*](sumus P.) [*](ut ins. by Salmasius; om. in P. )
p.310

Parricidae gladiatoris memoria aboleatur, parricidae gladiatoris statuae detrahantur. impuri gladiatoris memoria aboleatur. gladiatorem in spoliario. exaudi Caesar: carnifex unco trahatur. carnifex senatus more maiorum unco trahatur. saevior Domitiano, impurior Nerone, sic fecit, sic patiatur, memoriae innocentium serventur. honores innocentium restituas, rogamus. parricidae cadaver unco trahatur. gladiatoris cadaver unco trahatur. gladiatoris cadaver in spoliario ponatur. perroga, perroga: omnes censemus unco trahendum. qui omnes occidit, unco trahatur. qui omnem aetatem occidit, unco trahatur. qui utrumque sexum occidit, unco trahatur. qui sanguini suo non pepercit, unco trahatur. qui templa spoliavit, unco trahatur. qui testamenta delevit, unco trahatur. qui vivos spoliavit, unco trahatur. servis serviimus. qui pretia vitae exegit, unco trahatur. qui pretia vitae exegit et fidem non servavit, unco trahatur. qui senatum vendidit, unco trahatur. qui filiis abstulit hereditatem, unco trahatur. Indices de senatu, delatores de senatu, servorum

p.312
subornatores de senatu, et tu nobiscum timuisti; omnia scis et bonos et malos nosti, omnia scis, omnia emenda; pro te timuimus. o nos felices, te vere [*]() imperante! de parricida refer, refer, perroga. praesentiam tuam rogamus, innocentes sepulti non sunt. parricidae cadaver trahatur, parricida sepultos eruit; parricidae cadaver trahatur.

Et cum iussu Pertinacis Livius Laurensis, procurator patrimonii, Fabio Ciloni consuli designato dedisset, per noctem Commodi cadaver sepultum est. senatus adclamavit: Quo auctore sepelierunt? parricida sepultus eruatur, [*]() trahatur. Cincius Severus dixit: Iniuste sepultus est. qua pontifex dico, hoc collegium pontificum dicit, quoniam laeta [*]() percensui, nunc convertar ad necessaria: censeo quas [*]() is, qui nonnisi ad perniciem civium et ad dedecus suum vixit, ob honorem suum decerni coegit, abolendas statuas, quae undique sunt abolendae, nomenque ex omnibus privatis publicisque monumentis eradendum mensesque iis nominibus nuncupandos quibus nuncupabantur, cum primum illud malum in re publica incubuit. [*](uere Editor (cf. Claud., iv. 3); uiro P; uero Exc. Cusana, Mommsen; uiso Hirschfeld, Peter 2.) [*](serualur P. ) [*](laeta Peter 1; laetam P; laeta iam Baehrens, Peter 2. ) [*](quae P. )