De Vita Hadriani

Scriptores Historiae Augustae

Scriptores Historiae Augustae, Volume 1. Magie, David, editor; Ballou, Susan Helen, editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1922.

Nigrini insidias, quas ille sacrificanti Hadriano conscio sibi Lusio et multis aliis paraverat, cum etiam successorem Hadrianus sibimet destinasset, evasit. quare Palma Tarracinis, Celsus Baiis, Nigrinus Faventiae, Lusius in itinere senatu iubente, invito Hadriano, ut ipse in vita sua dicit, occisi sunt. unde statim Hadrianus ad refellendam tristissimam de se [*](Mauretaniam Peter; maurataneae P 1; mauritaniae P corr. )

p.22
opinionem, quod occidi passus esset uno tempore quattuor consulares, Romam venit, Dacia Turboni credita, titulo Aegyptiacae praefecturae, quo plus auctoritatis haberet, ornato, et ad comprimendam de se famam congiarium duplex praesens populo dedit, ternis iam per singulos aureis se absente divisis, in senatu quoque excusatis quae facta erant iuravit se numquam senatorem nisi ex senatus sententia puniturum. statum [*]() cursum fiscalem instituit, ne magistratus hoc onere gravarentur. ad colligendam autem gratiam nihil praetermittens, infinitam pecuniam, quae fisco debebatur, privatis debitoribus in urbe atque Italia, in provinciis vero etiam ex reliquiis ingentes summas remisit, syngraphis in foro divi Traiani, [*]() quo magis securitas omnibus roboraretur, incensis. damnatorum bona in fiscum privatum [*](statum Peter; statim P (defended by Herzog R. Stvf. II, 359, 1).) [*](hadriani P 1; al' traiani P corr. )
p.24
redigi vetuit, omni summa in aerario publico recepta. pueris ac puellis, quibus etiam Traianus alimenta detulerat, incrementum liberalitatis adiecit, senatoribus, qui non vitio suo decoxerant, patrimonium pro liberorum modo senatoriae professionis explevit, ita ut plerisque in diem vitae suae dimensum sine dilatione praestiteris [*]() ad honores explendos non solum amicis, sed etiam passim aliquantis multa largitus est. feminas nonnullas ad sustentandam vitam sumptibus iuvit, gladiatorium munus per sex dies continuos exhibuit et mille feras natali suo edidit.

Optimos quosque de senatu in contubernium imperatoriae maiestatis adscivit, ludos circenses praeter natalicios decretos sibi sprevit, et in contione et in senatu saepe dixit ita se rem publicam gesturum ut scirent [*]() populi rem esse, non propriam, tertio consules, cum ipse ter fuisset, plurimos fecit, infinitos autem secundi consulatus honore cumulavit. ipsum autem tertium consulatum et quattuor mensibus [*](praestiterit Cas.; restiterit P1; restituerit P corr.) [*](scirent Ellis; sciret P, Peter. )

p.26
tantum egit et in eo saepe ius dixit, senatui legitimo, cum in urbe vel iuxta urbem esset, semper interfuit. senatus fastigium in tantum extulit, difficile faciens senatores ut, eum Attianum ex praefecto praetorii ornamentis consularibus praeditum faceret senatorem, nihil se amplius habere quod in eum conferri posset ostenderit, equites Romanos nec sine se de senatoribus nec secum iudicare permisit, erat enim tunc mos ut, cum princeps causas agnosceret, et senatores et equites Romanos in consilium vocaret et sententiam ex omnium deliberatione proferret. exsecratus est denique principes qui minus senatoribus detulissent. Serviano sororis viro, cui tantum detulit ut ei venienti de cubiculo semper occurrerit, tertium consulatum, nec secum tamen, cum ille bis ante Hadrianum fuisset, ne esset secundae sententiae, non petenti ac sine precatione concessit.

Inter haec tamen et multas provincias a Traiano adquisitas reliquit et theatrum, quod ille in Campo [*](This did not include a seat in the senate, but consisted of the privilege of sitting with the senators of consular rank at the public festivals and at sacred banquets and of wearing the toga praetexta on such occasions. Since the time of Nero this honorary rank had often been bestowed on prefects of the guard on their retirement from office; see also Pius, x. 6. ) [*](See note to c. vii. 4. ) [*](The consilium of the emperor was a development from the old principle that a magistrate, before rendering an important decision, should ask advice from trusted friends. So Augustus )

p.28
Martio posuerat, contra omnium vota destruxit, et haec quidem eo tristiora videbantur, quod omnia, quae displicere vidisset [*]() Hadrianus, mandata sibi ut faceret secreto [*]() a Traiano esse simulabat, cum Attiani, praefecti sui et quondam tutoris, potentiam ferre non posset, nisus est eum obtruncare, sed revocatus est, quia iam quattuor consularium occisorum, quorum quidem necem in Attiani consilia refundebat, premebatur invidia, cui cum successorem dare non posset, quia non petebat, id egit ut peteret, atque ubi primum petiit, in Turbonem transtulit potestatem; cum quidem etiam Simili alteri praefecto Septicium Clarum successorem dedit. Summotis his a praefectura, quibus debebat imperium, Campaniam petiit eiusque omnia oppida beneficiis et largitionibus sublevavit, optimum quemque amicitiis suis iungens. Romae vero praetorum et consulum officia frequentavit, conviviis amicorum interfuit, aegros bis ac ter die et nonnullos equites Romanos ac libertinos visitavit, solaciis refovit, con- [*](displicere uidisset P corr.; displicerentur uidisse P 1. ) [*](secreto Mommsen; decreto P 1; decreta P corr. )
p.30
siliis sublevavit, conviviis suis semper adhibuit, omnia denique ad privati hominis modum fecit, socrui suae honores praecipuos impendit ludis gladiatoriis ceterisque officiis.

Post haec profectus in Gallias omnes civitates variis [*]() liberalitatibus sublevavit, inde in Germaniam transiit, pacisque magis quam belli cupidus militem, quasi bellum immineret, exercuit tolerantiae documentis eum imbuens, ipse quoque inter manipula vitam militarem magistrans, cibis etiam castrensibus in propatulo libenter utens, hoc est larido caseo et posca, exemplo Scipionis Aemiliani et Metelli et auctoris sui Traiani, multos praemiis nonnullos honoribus donans, ut ferre possent ea quae asperius iube- [*](ciuitates uariis (libertatibus) Rob. Bonon., supported by Rösinger and Damsté; casuariis P; causarios Peter. )

p.32
bat; si quidem ipse post Caesarem Octavianum labantem disciplinam incuria superiorum principum retinuit, ordinatis et officiis et impendiis, numquam passus aliquem a castris iniuste abesse, cum tribunos non favor militum sed iustitia commendaret, exemplo etiam virtutis suae ceteros adhortatus, cum etiam vicena milia pedibus armatus ambularet, triclinia de castris et porticus et cryptas et topia dirueret, vestem humillimam frequenter acciperet, sine auro balteum sumeret, sine gemmis fibula stringeret, capulo vix eburneo spatham clauderet, aegros milites in hospitiis suis videret, locum castris caperet, nulli vitem nisi robusto et bonae famae daret, nec tribunum nisi plena barba faceret aut eius aetatis quae prudentia et annis tribunatus robor impleret, nec pateretur quicquam tribunum a milite accipere, delicata omnia undique summoveret, arma postremo eorum supellectilemque corrigeret. de militum etiam aetatibus iudicabat, ne quis aut minor quam virtus posceret, aut maior quam pateretur humanitas, in castris contra morem veterem versaretur, agebatque, ut sibi semper noti essent, et

eorum numerus sciretur. laborabat praeterea, ut condita militaria diligenter agnosceret, reditus quoque provinciales sollerter explorans, ut, si [*]() alicubi quippiam deesset, expleret, ante omnes tamen enitebatur, ne quid otiosum vel emeret aliquando vel pasceret. [*](si omitted by P1, added by P corr. )

p.34
Ergo conversis regio [*]() more militibus Britanniam petiit, in qua multa correxit murumque per octoginta milia passuum primus duxit, qui barbaros Romanosque divideret. Septicio Claro praefecto praetorii et Suetonio Tranquillo epistularum magistro multisque aliis, quod apud Sabinam uxorem iniussu eius [*]() familiarius se tunc egerant quam reverentia domus aulicae postulabat, successores dedit, uxorem etiam ut morosam et asperam dimissurus, ut ipse dicebat, si privatus fuisset. et erat curiosus non solum domus suae sed etiam amicorum, ita ut per frumentarios occulta omnia exploraret, nec adverterent amici sciri ab imperatore suam vitam, priusquam ipse hoc imperator ostenderet. unde non iniucundum est rem inserere, ex qua constet eum de amicis multa didicisse, nam cum ad quendam scripsisset uxor sua, quod voluptatibus [*](egregio Novak; rigido Frankfurter; recto Baehrens. ) [*](iniussu eius P corr. (uniussu P 1), defended by Bitschofsky (meaning without his consent ); in usu eius Peter2, following Petschenig. )
p.36
detentus et lavacris ad se redire nollet, atque hoc Hadrianus per frumentarios cognovisset, petente illo commeatum Hadrianus ei lavacra et voluptates exprobravit, cui ille: num et tibi uxor mea, quod et mihi, scripsit? et hoc quidem vitiosissimum putant atque huic adiungunt quae de adultorum amore ac nuptarum adulteriis, quibus Hadrianus laborasse dicitur, adserunt, iungentes quod ne amicis quidem servaverit fidem.

Compositis in Britannia rebus transgressus in Galliam Alexandrina seditione turbatus, quae nata est ob Apidem, qui, cum repertus esset post multos annos, turbas inter populos creavit, apud quem deberet locari, omnibus studiose certantibus, per idem tempus in honorem Plotinae basilicam apud Nemausum opere mirabili exstruxit. post haec Hispanias petiit et Tarracone hiemavit, ubi sumptu suo aedem Augusti restituit. omnibus Hispanis Tarraconem in conventum vocatis dilectumque

p.38
ioculariter, ut verba ipsa ponit Marius Maximus, retractantibus Italicis, vehementissime ceteris prudenter et [*]() caute consuluit, quo quidem tempore non sine gloria gravissimum periculum adiit apud Tarraconem spatians per viridiaria servo in se hospitis cum gladio furiosius inruente. quem retentum ille ministris adcurrentibus tradidit et, ubi furiosum esse constitit, medicis curandum dedit in nullo omnino commotus. Per ea tempora et alias frequenter in plurimis locis, in quibus barbari non fluminibus sed limitibus dividuntur, stipitibus magnis in modum muralis saepis funditus iactis atque conexis barbaros separavit. Germanis regem constituit, motus Maurorum compressit et a senatu supplicationes emeruit. bellum Parthorum per idem tempus in motu tantum fuit, idque Hadriani conloquio repressum est.