Divus Vespasianus

Suetonius

Suetonius. De Vita Caesarum Libri VIII. Ihm, Max, editor; Leipzig: Teubner, 1908.

Ordinem uitae hunc fere tenuit. in principatu maturius semper ac de nocte uigilabat; dein perlectis epistulis officiorumque omnium breuiariis, amicos admittebat, ac dum salutabatur, et calciabat ipse se et amiciebat; postque decisa quaecumque obuenissent negotia gestationi et inde quieti uacabat, accubante aliqua pallacarum, quas in locum defunctae Caenidis plurimas constituerat; a secreto in balineum tricliniumque transibat. nec ullo tempore facilior aut indulgentior traditur, eaque momenta domestici ad aliquid petendum magno opere captabant.

Et super cenam autem et semper alias comissimus multa ioco transigebat; erat enim dicacitatis plurimae, etsi scurrilis et sordidae, ut ne praetextatis quidem uerbis abstineret. et tamen nonnulla eius facetissima extant, in quibus et haec. Mestrium Florum consularem, admonitus ab eo 'plaustra' potius quam 'plostra' dicenda, postero die 'Flaurum' salutauit. expugnatus autem a quadam, quasi amore suo deperiret, cum perductae pro concubitu sestertia quadringenta donasset, admonente dispensatore, quem ad modum summam rationibus uellet inferri: 'Vespasiano,' inquit, 'adamato.'

    utebatur et uersibus Graecis tempestiue satis, et de quodam procerae staturae improbiusque nato:

  1. μακρὰ βιβάς, κραδάων δολιχόσκιον ἔγχος, et de Cerylo liberto, qui diues admodum ob subterfugiendum quandoque ius fisci ingenuum se et Lachetem mutato nomine coeperat ferre:
  2. ὦ Λάχης, Λάχης,
  3. ἐπὰν ἀποθάνῃς, αὖθισ ἐξ ἀρχῆσ ἔσει
  4. σὺ Κηρύλος. maxime tamen dicacitatem adfectabat in deformibus lucris, ut inuidiam aliqua cauillatione dilueret transferretque ad sales.
  5. Quendam e caris ministris dispensationem cuidam quasi fratri petentem cum distulisset, ipsum candidatum ad se uocauit; exactaque pecunia, quantam is cum suffragatore suo pepigerat, sine mora ordinauit; interpellanti mox ministro: 'alium tibi,' ait, 'quaere fratrem; hic, quem tuum putas, meus est.' mulionem in itinere quodam suspicatus ad calciandas mulas desiluisse, ut adeunti litigatori spatium moramque praeberet, interrogauit quanti calciasset, et pactus est lucri partem. reprehendenti filio Tito, quod etiam urinae uectigal commentus esset, pecuniam ex prima pensione admouit ad nares, sciscitans num odore offenderetur; et illo negante: 'atquin,' inquit, 'e lotio est.' nuntiantis legatos decretam ei publice non mediocris summae statuam colosseam, iussit uel continuo poneret, cauam manum ostentans et paratam basim dicens. ac ne in metu quidem ac periculo mortis extremo abstinuit iocis. nam cum inter cetera prodigia Mausoleum derepente patuisset et stella crinita in caelo apparuisset, alterum ad Iuniam Caluinam e gente Augusti pertinere dicebat, alterum ad Parthorum regem qui capillatus esset; prima quoque morbi accessione: 'uae,' inquit, 'puto deus fio.'

Consulatu suo nono temptatus in Campania motiunculis leuibus protinusque urbe repetita, Cutilias ac Reatina rura, ubi aestiuare quotannis solebat, petit. hic cum super urgentem ualitudinem creberrimo frigidae aquae usu etiam intestina uitiasset nec eo minus muneribus imperatoriis ex consuetudine fungeretur, ut etiam legationes audiret cubans, aluo repente usque ad defectionem soluta, imperatorem ait stantem mori oportere; dumque consurgit ac nititur, inter manus subleuantium extinctus est VIIII. Kal. Iul. annum agens aetatis sexagensimum ac nonum superque mensem ac diem septimum.

Conuenit inter omnis, tam certum eum de sua suorumque genitura semper fuisse, ut post assiduas in se coniurationes ausus sit adfirmare senatui aut filios sibi successuros aut neminem. dicitur etiam uidisse quondam per quietem stateram media parte uestibuli Palatinae domus positam examine aequo, cum in altera lance Claudius et Nero starent, in altera ipse ac filii. nec res fefellit, quando totidem annis parique temporis spatio utrique imperauerunt.