Divus Vespasianus

Suetonius

Suetonius. De Vita Caesarum Libri VIII. Ihm, Max, editor; Leipzig: Teubner, 1908.

Libido atque luxuria coercente nullo inualuerat; auctor senatui fuit decernendi, ut quae se alieno seruo iunxisset, ancilla haberetur; neue filiorum familiarum faeneratoribus exigendi crediti ius umquam esset, hoc est ne post patrum quidem mortem.

Ceteris in rebus statim ab initio principatus usque

ad exitum ciuilis et clemens, mediocritatem pristinam neque dissimulauit umquam ac frequenter etiam prae se tulit. quin et conantis quosdam originem Flauii generis ad conditores Reatinos comitemque Herculis, cuius monimentum extat Salaria uia, referre irrisit ultro. adeoque nihil ornamentorum extrinsecus cupide appetiuit, ut triumphi die fatigatus tarditate et taedio pompae non reticuerit, merito se plecti, qui triumphum, quasi aut debitum maioribus suis aut speratum umquam sibi, tam inepte senex concupisset. ac ne tribuniciam quidem potestatem --- patris patriae appellationem nisi sero recepit. nam consuetudinem scrutandi salutantes manente adhuc bello ciuili omiserat.

Amicorum libertatem, causidicorum figuras ac philosophorum contumaciam lenissime tulit. Licinium Mucianum notae impudicitiae, sed meritorum fiducia minus sui reuerentem, numquam nisi clam et hactenus retaxare sustinuit, ut apud communem aliquem amicum querens adderet clausulam: 'ego tamen uir sum.' Saluium Liberalem in defensione diuitis rei ausum dicere: 'quid ad Caesarem, si Hipparchus sestertium milies habet?' et ipse laudauit. Demetrium Cynicum in itinere obuium sibi post damnationem ac neque assurgere neque salutare se dignantem, oblatrantem etiam nescio quid, satis habuit canem appellare.

Offensarum inimicitiarumque minime memor executorue Vitellii hostis sui filiam splendidissime maritauit, dotauit etiam et instruxit. trepidum eum interdicta aula sub Nerone quaerentemque, quidnam ageret aut quo abiret, quidam ex officio admissionis simul expellens abire Morbouiam iusserat. in hunc postea deprecantem non ultra uerba excanduit, et quidem totidem fere atque eadem. nam ut suspicione aliqua uel metu ad perniciem cuiusquam compelleretur tantum afuit, ut monentibus amicis cauendum esse Mettium Pompusianum, quod uolgo crederetur genesim habere imperatoriam, insuper consulem fecerit, spondens quandoque beneficii memorem futurum.

Non temere quis punitus insons reperiretur nisi absente eo et ignaro aut certe inuito atque decepto. Heluidio Prisco, qui et reuersum se ex Syria solus priuato nomine Vespasianum salutauerat et in praetura omnibus edictis sine honore ac mentione ulla transmiserat, non ante succensuit quam altercationibus insolentissimis paene in ordinem redactus. hunc quoque, quamuis relegatum primo, deinde et interfici iussum, magni aestimauit seruare quoquo modo, missis qui percussores reuocarent; et seruasset, nisi iam perisse falso renuntiatum esset. ceterum neque caede cuiusquam umquam --- iustis suppliciis inlacrimauit etiam et ingemuit.