Galba

Suetonius

Suetonius. De Vita Caesarum Libri VIII. Ihm, Max, editor; Leipzig: Teubner, 1908.

inter liberales disciplinas attendit et iuri. dedit et matrimonio operam; uerum amissa uxore Lepida duobusque ex ea filiis remansit in caelibatu neque sollicitari ulla condicione amplius potuit, ne Agrippinae quidem, quae uiduata morte Domitii maritum quoque adhuc necdum caelibem Galbam adeo omnibus sollicitauerat modis, ut in conuentu matronarum correpta iurgio atque etiam manu pulsata sit a matre Lepidae.

Obseruauit ante omnis Liuiam Augustam, cuius et uiuae gratia plurimum ualuit et mortuae testamento paene ditatus est; sestertium namque quingenties praecipuum inter legatarios habuit, sed quia notata, non perscripta erat summa, herede Tiberio legatum ad quingenta reuocante, ne haec quidem accepit.

    Honoribus ante legitimum tempus initis praetor commissione ludorum Floralium nouum spectaculi genus elephantos funambulos edidit; exim prouinciae Aquitaniae anno fere praefuit; mox consulatum per sex menses ordinarium gessit, euenitque ut in eo ipse †L. Domitio patri Neronis, ipsi Saluius Otho pater Othonis succederet, uelut praesagium insequentis casus, quo medius inter utriusque filios extitit imperator.

    A Gaio Caesare --- in locum Gaetulici substitutus, postridie quam ad legiones uenit, sollemni forte spectaculo plaudentes inhibuit data tessera, ut manus paenulas continerent; statimque per castra iactatum est:

  1. disce miles militare: Galba est, non Gaetulicus. pari seueritate interdixit commeatus peti. ueteranum ac tironem militem opere assiduo corroborauit matureque barbaris, qui iam in Galliam usque proruperant, coercitis, praesenti quoque Gaio talem et se et exercitum approbauit, ut inter innumeras contractasque ex omnibus prouinciis copias neque testimonium neque praemia ampliora ulli perciperent; ipse maxime insignis, quod campestrem decursionem scuto moderatus, etiam ad essedum imperatoris per uiginti passuum milia cucurrit.