Galba
Suetonius
Suetonius. De Vita Caesarum Libri VIII. Ihm, Max, editor; Leipzig: Teubner, 1908.
existimabatur etiam senatoria et equestria officia bienni spatio determinaturus nec daturus nisi inuitis ac recusantibus. liberalitates Neronis non plus decimis concessis per quinquaginta equites R. ea condicione reuocandas curauit exigendasque, ut et si quid scaenici ac xystici donatum olim uendidissent, auferretur emptoribus, quando illi pretio absumpto soluere nequirent. at contra nihil non per comites atque libertos pretio addici aut donari gratia passus est, uectigalia immunitates, poenas innocentium impunitates noxiorum. quin etiam populo R. deposcente supplicium Haloti et Tigillini solos ex omnibus Neronis emissariis uel maleficentissimos incolumes praestitit atque insuper Halotum procuratione amplissima ornauit, pro Tigillino etiam saeuitiae populum edicto increpuit.
Per haec prope uniuersis ordinibus offensis uel praecipua flagrabat inuidia apud milites. nam cum in uerba eius absentis iurantibus donatiuum grandius solito praepositi pronuntiassent, neque ratam rem habuit et subinde iactauit legere se militem, non emere consuesse; atque eo quidem nomine omnis, qui ubique erant, exacerbauit. ceterum praetorianos etiam metu et indignitate commouit, remouens subinde plerosque ut suspectos et Nymphidi socios. sed maxime fremebat superioris Germaniae exercitus fraudari se praemis nauatae aduersus Gallos et Vindicem operae. ergo primi obsequium rumpere ausi Kal. Ian. adigi sacramento nisi in nomen senatus recusarunt statimque legationem ad praetorianos cum mandatis destinauerunt: displicere imperatorem in Hispania factum; eligerent ipsi quem cuncti exercitus comprobarent.