Nero

Suetonius

Suetonius. De Vita Caesarum Libri VIII. Ihm, Max, editor; Leipzig: Teubner, 1908.

Cum magni aestimaret cantare etiam Romae, Neroneum agona ante praestitutam diem reuocauit flagitantibusque cunctis caelestem uocem respondit quidem

in hortis se copiam uolentibus facturum,
sed adiuuante uulgi preces etiam statione militum, quae tunc excubabat,
repraesentaturum
se pollicitus est libens; ac sine mora nomen suum in albo profitentium citharoedorum iussit ascribi sorticulaque in urnam cum ceteris demissa intrauit ordine suo, simul praefecti praetorii citharam sustinentes, post tribuni militum iuxtaque amicorum intimi. utque constitit, peracto principio,
Niobam se cantaturum
per Cluuium Rufum consularem pronuntiauit et in horam fere decimam perseuerauit coronamque eam et reliquam certaminis partem in annum sequentem distulit, ut saepius canendi occasio esset. quod cum tardum uideretur, non cessauit identidem se publicare. dubitauit etiam an priuatis spectaculis operam inter scaenicos daret quodam praetorum sestertium decies offerente. tragoedias quoque cantauit personatus heroum deorumque, item heroidum ac dearum, personis effectis ad similitudinem oris sui et feminae, prout quamque diligeret. inter cetera cantauit Canachen parturientem, Oresten matricidam, Oedipodem excaecatum, Herculem insanum. in qua fabula fama est tirunculum militem positum ad custodiam aditus, cum eum ornari ac uinciri catenis, sicut argumentum postulabat, uideret, accurrisse ferendae opis gratia.

Equorum studio uel praecipue ab ineunte aetate flagrauit plurimusque illi sermo, quanquam uetaretur, de circensibus erat; et quondam tractum prasini agitatorem inter condiscipulos querens, obiurgante paedagogo, de Hectore se loqui ementitus est. sed cum inter initia imperii eburneis quadrigis cotidie in abaco luderet, ad omnis etiam minimos circenses e secessu commeabat, primo clam, deinde propalam, ut nemini dubium esset eo die utique affuturum. neque dissimulabat uelle se palmarum numerum ampliari; quare spectaculum multiplicatis missibus in serum protrahebatur, ne dominis quidem iam factionum dignantibus nisi ad totius diei cursum greges ducere. mox et ipse aurigare atque etiam spectari saepius uoluit positoque in hortis inter seruitia et sordidam plebem rudimento uniuersorum se oculis in circo maximo praebuit, aliquo liberto mittente mappam unde magistratus solent. nec contentus harum artium experimenta Romae dedisse, Achaiam, ut diximus, petit hinc maxime motus. instituerant ciuitates, apud quas musici agones edi solent, omnes citharoedorum coronas ad ipsum mittere. eas adeo grate recipiebat, ut legatos, qui pertulissent, non modo primos admitteret, sed etiam familiaribus epulis interponeret. a quibusdam ex his rogatus ut cantaret super cenam, exceptusque effusius,

solos scire audire Graecos solosque se et studiis suis dignos
ait. nec profectione dilata, ut primum Cassiopen traiecit, statim ad aram Iouis Cassii cantare auspicatus certamina deinceps obiit omnia.

nam et quae diuersissimorum temporum sunt, cogi in unum annum, quibusdam etiam iteratis, iussit et Olympiae quoque praeter consuetudinem musicum agona commisit. ac ne quid circa haec occupatum auocaret detineretue, cum praesentia eius urbicas res egere a liberto Helio admoneretur, rescripsit his uerbis:

quamuis nunc tuum consilium sit et uotum celeriter reuerti me, tamen suadere et optare potius debes, ut Nerone dignus reuertar.

Cantante eo ne necessaria quidem causa excedere theatro licitum est. itaque et enixae quaedam in spectaculis dicuntur et multi taedio audiendi laudandique clausis oppidorum portis aut furtim desiluisse de muro aut morte simulata funere elati. quam autem trepide anxieque certauerit, quanta aduersariorum aemulatione, quo metu iudicum, uix credi potest. aduersarios, quasi plane condicionis eiusdem, obseruare, captare, infamare secreto, nonnumquam ex occursu maledictis incessere ac, si qui arte praecellerent, conrumpere etiam solebat. iudices autem prius quam inciperet reuerentissime adloquebatur,

omnia se facienda fecisse, sed euentum in manu esse Fortunae; illos ut sapientis et doctos uiros fortuita debere excludere
; atque, ut auderet hortantibus, aequiore animo recedebat, ac ne sic quidem sine sollicitudine, taciturnitatem pudoremque quorundam pro tristitia et malignitate arguens suspectosque sibi dicens in certando uero ita legi oboediebat, ut numquam excreare ausus sudorem quoque frontis brachio detergeret;

atque etiam in tragico quodam actu, cum elapsum baculum cito resumpsisset, pauidus et metuens ne ob delictum certamine summoueretur, non aliter confirmatus est quam adiurante hypocrita non animaduersum id inter exultationes succlamationesque populi. uictorem autem se ipse pronuntiabat; qua de causa et praeconio ubique contendit. ac ne cuius alterius hieronicarum memoria aut uestigium extaret usquam, subuerti et unco trahi abicique in latrinas omnium statuas et imagines imperauit. aurigauit quoque plurifariam, Olympiis uero etiam decemiugem, quamuis id ipsum in rege Mithradate carmine quodam suo reprehendisset; sed excussus curru ac rursus repositus, cum perdurare non posset, destitit ante decursum; neque eo setius coronatus est. decedens deinde prouinciam uniuersam libertate donauit simulque iudices ciuitate Romana et pecunia grandi. quae beneficia e medio stadio Isthmiorum die sua ipse uoce pronuntiauit.

Reuersus e Graecia Neapolim, quod in ea primum artem protulerat, albis equis introiit disiecta parte muri, ut mos hieronicarum est; simili modo Antium, inde Albanum, inde Romam; sed et Romam eo curru, quo Augustus olim triumphauerat, et in ueste purpurea distinctaque stellis aureis chlamyde coronamque capite gerens Olympiacam, dextra manu Pythiam, praeeunte pompa ceterarum cum titulis, ubi et quos quo cantionum quoue fabularum argumento uicisset; sequentibus currum ouantium ritu plausoribus, Augustianos militesque se triumphi eius clamitantibus. dehinc diruto circi maximi arcu per Velabrum forumque Palatium et Apollinem petit. incedenti passim uictimae caesae sparso per uias identidem croco ingestaeque aues ac lemnisci et bellaria. sacras coronas in cubiculis circum lectos posuit, item statuas suas citharoedico habitu, qua nota etiam nummum percussit ac post haec tantum afuit a remittendo laxandoque studio, ut conseruandae uocis gratia neque milites umquam, nisi absens aut alio uerba pronuntiante, appellaret neque quicquam serio iocoue egerit, nisi astante phonasco, qui moneret

parceret arteriis ac sudarium ad os applicaret
; multisque uel amicitiam suam optulerit uel simultatem indixerit, prout quisque se magis parciusue laudasset.

Petulantiam, libidinem, luxuriam, auaritiam, crudelitatem sensim quidem primo et occulte et uelut iuuenili errore exercuit, sed ut tunc quoque dubium nemini foret naturae illa uitia, non aetatis esse. post crepusculum statim adrepto pilleo uel galero popinas inibat circumque uicos uagabatur ludibundus nec sine pernicie tamen, siquidem redeuntis a cena uerberare ac repugnantes uulnerare cloacisque demergere assuerat, tabernas etiam effringere et expilare; quintana domi constituta, ubi partae et ad licitationem diuidendae praedae pretium absumeretur. ac saepe in eius modi rixis oculorum et uitae periculum adiit, a quodam laticlauio, cuius uxorem adtrectauerat, prope ad necem caesus. quare numquam postea publico se illud horae sine tribunis commisit procul et occulte subsequentibus. interdiu quoque clam gestatoria sella delatus in theatrum seditionibus pantomimorum e parte proscaeni superiore signifer simul ac spectator aderat; et cum ad manus uentum esset lapidibusque et subselliorum fragminibus decerneretur, multa et ipse iecit in populum atque etiam praetoris caput consauciauit.

paulatim uero inualescentibus uitiis iocularia et latebras omisit nullaque dissimulandi cura ad maiora palam erupit.

Epulas a medio die ad mediam noctem protrahebat, refotus saepius calidis piscinis ac tempore aestiuo niuatis; cenitabatque nonnumquam et in publico, naumachia praeclusa uel Martio campo uel circo maximo, inter scortorum totius urbis et ambubaiarum ministeria. quotiens Ostiam Tiberi deflueret aut Baianum sinum praeternauigaret, dispositae per litora et ripas deuersoriae tabernae parabantur insignes ganeae et matronarum institorio copas imitantium atque hinc inde hortantium ut appelleret. indicebat et familiaribus cenas, quorum uni mitellita quadragies sestertium constitit, alteri pluris aliquanto rosaria.

Super ingenuorum paedagogia et nuptarum concubinatus Vestali uirgini Rubriae uim intulit. Acten libertam paulum afuit quin iusto sibi matrimonio coniungeret, summissis consularibus uiris qui regio genere ortam peierarent. puerum Sporum exectis testibus etiam in muliebrem naturam transfigurare conatus cum dote et flammeo per sollemnia nuptiarum celeberrimo officio deductum ad se pro uxore habuit; extatque cuiusdam non inscitus iocus

bene agi potuisse cum rebus humanis, si Domitius pater talem habuisset uxorem.
hunc Sporum, Augustarum ornamentis excultum lecticaque uectum, et circa conuentus mercatusque Graeciae ac mox Romae circa Sigillaria comitatus est identidem exosculans. nam matris concubitum appetisse et ab obtrectatoribus eius, ne ferox atque impotens mulier et hoc genere gratiae praeualeret, deterritum nemo dubitauit, utique postquam meretricem, quam fama erat Agrippinae simillimam, inter concubinas recepit. olim etiam quotiens lectica cum matre ueheretur, libidinatum inceste ac maculis uestis proditum affirmant.

Suam quidem pudicitiam usque adeo prostituit, ut contaminatis paene omnibus membris nouissime quasi genus lusus excogitaret, quo ferae pelle contectus emitteretur e cauea uirorumque ac feminarum ad stipitem deligatorum inguina inuaderet et, cum affatim desaeuisset, conficeretur a Doryphoro liberto; cui etiam, sicut ipsi Sporus, ita ipse denupsit, uoces quoque et heiulatus uim patientium uirginum imitatus. ex nonnullis comperi persuasissimum habuisse eum

neminem hominem pudicum aut ulla corporis parte purum esse, uerum plerosque dissimulare uitium et callide optegere
; ideoque professis apud se obscaenitatem cetera quoque concessisse delicta.

Diuitiarum et pecuniae fructum non alium putabat quam profusionem,

sordidos ac deparcos esse quibus impensarum ratio constaret, praelautos uereque magnificos qui abuterentur ac perderent.
laudabat mirabaturque auunculum Gaium nullo magis nomine, quam quod ingentis a Tiberio relictas opes in breui spatio prodegisset. quare nec largiendi nec absumendi modum tenuit. in Tiridatem, quod uix credibile uideatur, octingena nummum milia diurna erogauit abeuntique super sestertium milies contulit. Menecraten citharoedum et Spiculum murmillonem triumphalium uirorum patrimoniis aedibusque donauit. cercopithecum Panerotem faeneratorem et urbanis rusticisque praediis locupletatum prope regio extulit funere. nullam uestem bis induit. quadringenis in punctum sestertiis aleam lusit. piscatus est rete aurato et purpura coccoque funibus nexis. numquam minus mille carrucis fecisse iter traditur, soleis mularum argenteis, canusinatis mulionibus, armillata phalerataque Mazacum turba atque cursorum.

Non in alia re tamen damnosior quam in aedificando domum a Palatio Esquilias usque fecit, quam primo transitoriam, mox incendio absumptam restitutamque auream nominauit. de cuius spatio atque cultu suffecerit haec rettulisse. uestibulum eius fuit, in quo colossus CXX pedum staret ipsius effigie; tanta laxitas, ut porticus triplices miliarias haberet; item stagnum maris instar, circumsaeptum aedificiis ad urbium speciem; rura insuper aruis atque uinetis et pascuis siluisque uaria, cum multitudine omnis generis pecudum ac ferarum. in ceteris partibus cuncta auro lita, distincta gemmis unionumque conchis erant; cenationes laqueatae tabulis eburneis uersatilibus, ut flores, fistulatis, ut unguenta desuper spargerentur; praecipua cenationum rotunda, quae perpetuo diebus ac noctibus uice mundi circumageretur; balineae marinis et albulis fluentes aquis. eius modi domum cum absolutam dedicaret, hactenus comprobauit, ut se diceret

quasi hominem tandem habitare coepisse.

Praeterea incohabat piscinam a Miseno ad Auernum lacum contectam porticibusque conclusam, quo quidquid totis Bais calidarum aquarum esset conuerteretur; fossam ab Auerno Ostiam usque, ut nauibus nec tamen mari iretur, longitudinis per centum sexaginta milia, latitudinis, qua contrariae quinqueremes commearent. quorum operum perficiendorum gratia quod ubique esset custodiae in Italiam deportari, etiam scelere conuictos non nisi ad opus damnari praeceperat.

Ad hunc impendiorum furorem, super fiduciam imperii, etiam spe quadam repentina immensarum et reconditarum opum impulsus est ex indicio equitis R.Romani pro comperto pollicentis thesauros antiquissimae gazae, quos Dido regina fugiens Tyro secum extulisset, esse in Africa uastissimis specubus abditos ac posse erui paruula molientium opera.

uerum ut spes fefellit, destitutus atque ita iam exhaustus et egens ut stipendia quoque militum et commoda ueteranorum protrahi ac differri necesse esset, calumniis rapinisque intendit animum.

Ante omnia instituit, ut e libertorum defunctorum bonis pro semisse dextans ei cogeretur, qui sine probabili causa eo nomine essent, quo fuissent ullae fa miliae quas ipse contingeret; deinde, ut ingratorum in principem testamenta ad fiscum pertinerent, ac ne impune esset studiosis iuris, qui scripsissent uel dictassent ea; tunc ut lege maiestatis facta dictaque omnia, quibus modo delator non deesset, tenerentur. reuocauit et praemia coronarum, quae umquam sibi ciuitates in certaminibus detulissent. et cum interdixisset usum amethystini ac Tyrii coloris summisissetque qui nundinarum die pauculas uncias uenderet, praeclusit cunctos negotiatores. quin etiam inter canendum animaduersam matronam in spectaculis uetita purpura cultam demonstrasse procuratoribus suis dicitur detractamque ilico non ueste modo sed et bonis exuit. nulli delegauit officium ut non adiceret: 'scis quid mihi opus sit,' et: 'hoc agamus, ne quis quicquam habeat.' ultimo templis compluribus dona detraxit simulacraque ex auro uel argento fabricata conflauit, in iis Penatium deorum, quae mox Galba restituit.

Parricidia et caedes a Claudio exorsus est; cuius necis etsi non auctor, at conscius fuit, neque dissimulanter, ut qui boletos, in quo cibi genere uenenum is acceperat, quasi deorum cibum posthac prouerbio Graeco conlaudare sit solitus. certe omnibus rerum uerborumque contumeliis mortuum insectatus est, modo stultitiae modo saeuitiae arguens; nam et morari eum desisse inter homines producta prima syllaba iocabatur multaque decreta et constituta, ut insipientis atque deliri, pro irritis habuit; denique bustum eius consaepiri nisi humili leuique maceria neglexit.

Britannicum non minus aemulatione uocis, quae illi iucundior suppetebat, quam metu ne quandoque apud hominum gratiam paterna memoria praeualeret, ueneno adgressus est. quod acceptum a quadam Lucusta, uenenariorum indice, cum opinione tardius cederet uentre modo Britannici moto, accersitam mulierem sua manu uerberauit arguens pro ueneno remedium dedisse; excusantique minus datum ad occultandam facinoris inuidiam: 'sane,' inquit, 'legem Iuliam timeo,' coegitque se coram in cubiculo quam posset uelocissimum ac praesentaneum coquere. deinde in haedo expertus, postquam is quinque horas protraxit, iterum ac saepius recoctum porcello obiecit; quo statim exanimato inferri in triclinium darique cenanti secum Britannico imperauit. et cum ille ad primum gustum concidisset, comitiali morbo ex consuetudine correptum apud conuiuas ementitus postero die raptim inter maximos imbres tralaticio extulit funere. Lucustae pro nauata opera impunitatem praediaque ampla, sed et discipulos dedit.

Matrem facta dictaque sua exquirentem acerbius et corrigentem hactenus primo grauabatur, ut inuidia identidem oneraret quasi cessurus imperio Rhodumque abiturus, mox et honore omni et potestate priuauit abductaque militum et Germanorum statione contubernio quoque ac Palatio expulit; neque in diuexanda quicquam pensi habuit, summissis qui et Romae morantem litibus et in secessu quiescentem per conuicia et iocos terra marique praeteruehentes inquietarent. uerum minis eius ac uiolentia territus perdere statuit; et cum ter ueneno temptasset sentiretque antidotis praemunitam, lacunaria, quae noctu super dormientem laxata machina deciderent, parauit. hoc consilio per conscios parum celato solutilem nauem, cuius uel naufragio uel camarae ruina periret, commentus est atque ita reconciliatione simulata iucundissimis litteris Baias euocauit ad sollemnia Quinquatruum simul celebranda; datoque negotio trierarchis, qui liburnicam qua aduecta erat uelut fortuito concursu confringerent, protraxit conuiuium repetentique Baulos in locum corrupti nauigii machinosum illud optulit, hilare prosecutus atque in digressu papillas quoque exosculatus. reliquum temporis cum magna trepidatione uigilauit opperiens coeptorum exitum. sed ut diuersa omnia nandoque euasisse eam comperit, inops consilii L. Agermum libertum eius saluam et incolumem cum gaudio nuntiantem, abiecto clam iuxta pugione ut percussorem sibi subornatum arripi constringique iussit, matrem occidi, quasi deprehensum crimen uoluntaria morte uitasset. adduntur his atrociora nec incertis auctoribus: ad uisendum interfectae cadauer accurrisse, contrectasse membra, alia uituperasse, alia laudasse, sitique interim oborta bibisse. neque tamen conscientiam sceleris, quanquam et militum et senatus populique gratulationibus confirmaretur, aut statim aut umquam postea ferre potuit, saepe confessus exagitari se materna specie uerberibusque Furiarum ac taedis ardentibus. quin et facto per Magos sacro euocare Manes et exorare temptauit. peregrinatione quidem Graeciae et Eleusinis sacris, quorum initiatione impii et scelerati uoce praeconis summouentur, interesse non ausus est.

Iunxit parricidio matris amitae necem. quam cum ex duritie alui cubantem uisitaret, et illa tractans lanuginem eius, ut assolet, iam grandis natu per blanditias forte dixisset: 'simul hanc excepero, mori uolo,' conuersus ad proximos

confestim se positurum
uelut irridens ait, praecepitque medicis ut largius purgarent aegram; necdum defunctae bona inuasit suppresso testamento, ne quid abscederet.

Vxores praeter Octauiam duas postea duxit, Poppaeam Sabinam quaestorio patre natam et equiti R.Romano antea nuptam, deinde Statiliam Messalinam Tauri bis consulis ac triumphalis abneptem. qua ut poteretur, uirum eius Atticum Vestinum consulem in honore ipso trucidauit. Octauiae consuetudinem cito aspernatus, corripientibus amicis

sufficere illi debere
respondit
uxoria ornamenta.
eandem mox saepe frustra strangulare meditatus dimisit ut sterilem, sed improbante diuortium populo nec parcente conuiciis, etiam relegauit, denique occidit sub crimine adulteriorum adeo inpudenti falsoque, ut in quaestione pernegantibus cunctis Anicetum paedagogum suum indicem subiecerit, qui fingeret† dolo stupratam a se fateretur. Poppaeam duodecimo die post diuortium Octauiae in matrimonium acceptam dilexit unice; et tamen ipsam quoque ictu calcis occidit, quod se ex aurigatione sero reuersum grauida et aegra conuiciis incesserat. ex hac filiam tulit Claudiam Augustam amisitque admodum infantem.

Nullum adeo necessitudinis genus est, quod non scelere perculerit. Antoniam Claudi filiam, recusantem post Poppaeae mortem nuptias suas, quasi molitricem nouarum rerum interemit; similiter inter ceteros aut affinitate aliqua sibi aut propinquitate coniunctos; in quibus Aulum Plautium iuuenem, quem cum ante mortem per uim conspurcasset: 'eat nunc,' inquit, 'mater mea et successorem meum osculetur,' iactans dilectum ab ea et ad spem imperii impulsum. priuignum Rufrium Crispinum Poppaea natum, impuberem adhuc, quia ferebatur ducatus et imperia ludere, mergendum mari, dum piscaretur, seruis ipsius demandauit. Tuscum nutricis filium relegauit, quod in procuratione Aegypti balineis in aduentum suum extructis lauisset. Senecam praeceptorem ad necem compulit, quamuis saepe commeatum petenti bonisque cedenti persancte iurasset suspectum se frustra periturumque potius quam nociturum ei. Burro praefecto remedium ad fauces pollicitus toxicum misit. libertos diuites et senes, olim adoptionis mox dominationis suae fautores atque rectores, ueneno partim cibis partim potionibus indito intercepit.

Nec minore saeuitia foris et in exteros grassatus est. stella crinita, quae summis potestatibus exitium portendere uulgo putatur, per continuas noctes oriri coeperat. anxius ea re, ut ex Balbillo astrologo didicit, solere reges talia ostenta caede aliqua illustri expiare atque a semet in capita procerum depellere, nobilissimo cuique exitium destinauit; enimuero multo magis et quasi per iustam causam duabus coniurationibus prouulgatis, quarum prior maiorque Pisoniana Romae, posterior Viniciana Beneuenti conflata atque detecta est. coniurati e uinculis triplicium catenarum dixere causam, cum quidam ultro crimen faterentur, nonnulli etiam imputarent, tamquam

aliter illi non possent nisi morte succurrere dedecorato flagitiis omnibus.
damnatorum liberi urbe pulsi enecti que ueneno aut fame; constat quosdam cum paedagogis et capsaris uno prandio pariter necatos, alios diurnum uictum prohibitos quaerere.

Nullus posthac adhibitus dilectus aut modus interimendi quoscumque libuisset quacumque de causa. sed ne de pluribus referam, Saluidieno Orfito obiectum est quod tabernas tres de domo sua circa forum ciuitatibus ad stationem locasset, Cassio Longino iuris consulto ac luminibus orbato, quod in uetere gentilis stemmate C.Cai Cassi percussoris Caesaris imagines retinuisset, Paeto Thraseae tristior et paedagogi uultus. mori iussis non amplius quam horarum spatium dabat; ac ne quid morae interueniret, medicos admouebat qui cunctantes continuo curarent: ita enim uocabatur uenas mortis gratia incidere. creditur etiam polyphago cuidam Aegypti generis crudam carnem et quidquid daretur mandere assueto, concupisse uiuos homines laniandos absumendosque obicere. elatus inflatusque tantis uelut successibus negauit

quemquam principum scisse quid sibi liceret
, multasque nec dubias significationes saepe iecit, ne reliquis quidem se parsurum senatoribus, eumque ordinem sublaturum quandoque e re p.publica ac prouincias et exercitus equiti R.Romano ac libertis permissurum. certe neque adueniens neque proficiscens quemquam osculo impertiit ac ne resalutatione quidem; et in auspicando opere Isthmi magna frequentia clare ut sibi ac populo R.Romano bene res uerteret optauit dissimulata senatus mentione.

    Sed nec populo aut moenibus patriae pepercit. dicente quodam in sermone communi:

  1. ἐμοῦ θανόντοσ γαῖα μειχθήτω πυρί, 'immo,' inquit, 'ἐμοῦ ζῶντοσ,' planeque ita fecit. nam quasi offensus deformitate ueterum aedificiorum et angustiis flexurisque uicorum, incendit urbem tam palam, ut plerique consulares cubicularios eius cum stuppa taedaque in praediis suis deprehensos non attigerint, et quaedam horrea circa domum Auream, quorum spatium maxime desiderabat, ut bellicis machinis labefacta atque inflammata sint, quod saxeo muro constructa erant. per sex dies septemque noctes ea clade saeuitum est ad monumentorum bustorumque deuersoria plebe compulsa. tunc praeter immensum numerum insularum domus priscorum ducum arserunt hostilibus adhuc spoliis adornatae deorumque aedes ab regibus ac deinde Punicis et Gallicis bellis uotae dedicataeque, et quidquid uisendum atque memorabile ex antiquitate durauerat. hoc incendium e turre Maecenatiana prospectans laetusque 'flammae,' ut aiebat, 'pulchritudine' Halosin Ilii in illo suo scaenico habitu decantauit. ac ne non hinc quoque quantum posset praedae et manubiarum inuaderet, pollicitus cadauerum et ruderum gratuitam egestionem nemini ad reliquias rerum suarum adire permisit; conlationibusque non receptis modo uerum et efflagitatis prouincias priuatorumque census prope exhausit.

accesserunt tantis ex principe malis probrisque quaedam et fortuita: pestilentia unius autumni, quo triginta funerum milia in rationem Libitinae uenerunt; clades Britannica, qua duo praecipua oppida magna ciuium sociorumque caede direpta sunt; ignominia ad Orientem legionibus in Armenia sub iugum missis aegreque Syria retenta. mirum et uel praecipue notabile inter haec fuerit nihil eum patientius quam maledicta et conuicia hominum tulisse, neque in ullos leniorem quam qui se dictis aut carminibus lacessissent extitisse. multa Graece Latineque proscripta aut uulgata sunt, sicut illa:

  1. Νέρων Ὀρέστησ Ἀλκμέων μητροκτόνος.
  2. νεόψηφον: Νέρων ἰδίαν μητέρα ἀπέκτεινε.
  1. Quis negat Aeneae magna de stirpe Neronem?
  2. sustulit hic matrem, sustulit ille patrem.
  3. Dum tendit citharam noster, dum cornua Parthus,
  4. noster erit Paean, ille Hecatebeletes.
  5. Roma domus fiet: Veios migrate, Quirites,
  6. si non et Veios occupat ista domus.
sed neque auctores requisiit et quosdam per indicem delatos ad senatum adfici grauiore poena prohibuit. transeuntem eum Isidorus Cynicus in publico clara uoce corripuerat, quod Naupli mala bene cantitaret, sua bona male disponeret; et Datus Atellanarum histrio in cantico quodam
  1. ὑγίαινε πάτερ, ὑγίαινε μῆτερ
ita demonstrauerat, ut bibentem natantemque faceret, exitum scilicet Claudi Agrippinaeque significans, et in nouissima clausula
  1. Orcus uobis ducit pedes
senatum gestu notarat. histrionem et philosophum Nero nihil amplius quam urbe Italiaque summouit, uel contemptu omnis infamiae uel ne fatendo dolorem irritaret ingenia.

Talem principem paulo minus quattuordecim annos perpessus terrarum orbis tandem destituit, initium facientibus Gallis duce Iulio Vindice, qui tum eam prouinciam pro praetore optinebat.

Praedictum a mathematicis Neroni olim erat fore ut quandoque destitueretur; unde illa uox eius celeberrima: τὸ τέχνιον ἡμᾶσ διατρέφει, quo maiore scilicet uenia meditaretur citharoedicam artem, principi sibi gratam, priuato necessariam. spoponderant tamen quidam destituto Orientis dominationem, nonnulli nominatim regnum Hierosolymorum, plures omnis pristinae fortunae restitutionem. cui spei pronior, Britannia Armeniaque amissa ac rursus utraque recepta, defunctum se fatalibus malis existimabat. ut uero consulto Delphis Apolline septuagensimum ac tertium annum cauendum sibi audiuit, quasi eo demum obiturus, ac nihil coniectans de aetate Galbae, tanta fiducia non modo senectam sed etiam perpetuam singularemque concepit felicitatem, ut amissis naufragio pretiosissimis rebus non dubitauerit inter suos dicere

pisces eas sibi relaturos.

Neapoli de motu Galliarum cognouit die ipso quo matrem occiderat, adeoque lente ac secure tulit ut gaudentis etiam suspicionem praeberet tamquam occasione nata spoliandarum iure belli opulentissimarum prouinciarum; statimque in gymnasium progressus certantis athletas effusissimo studio spectauit. cenae quoque tempore interpellatus tumultuosioribus litteris hactenus excanduit, ut malum iis qui descissent minaretur. denique per octo continuos dies non rescribere cuiquam, non mandare quid aut praecipere conatus rem silentio obliterauit.