Nero

Suetonius

Suetonius. De Vita Caesarum Libri VIII. Ihm, Max, editor; Leipzig: Teubner, 1908.

Non immerito inter spectacula ab eo edita et Tiridatis in urbem introitum rettulerim. quem Armeniae regem magnis pollicitationibus sollicitatum, cum destinato per edictum die ostensurus populo propter nubilum distulisset, produxit quo oportunissime potuit, dispositis circa fori templa armatis cohortibus, curuli residens apud rostra triumphantis habitu inter signa militaria atque uexilla. et primo per deuexum pulpitum subeuntem admisit ad genua adleuatumque dextra exosculatus est, dein precanti tiaram deductam diadema inposuit, uerba supplicis interpretata praetorio uiro multitudini pronuntiante; perductum inde in theatrum ac rursus supplicantem iuxta se latere dextro conlocauit. ob quae imperator consalutatus, laurea in Capitolium lata, Ianum geminum clausit, tamquam nullo residuo bello.

Consulatus quattuor gessit: primum bimenstrem, secundum et nouissimum semenstres, tertium quadrimenstrem; medios duos continuauit, reliquos inter annua spatia uariauit.

in iuris dictione postulatoribus nisi sequenti die ac per libellos non temere respondit. cognoscendi morem eum tenuit, ut continuis actionibus omissis singillatim quaeque per uices ageret. quotiens autem ad consultandum secederet, neque in commune quicquam neque propalam deliberabat, sed et conscriptas ab uno quoque sententias tacitus ac secreto legens, quod ipsi libuisset perinde atque pluribus idem uideretur pronuntiabat.

In curiam libertinorum filios diu non admisit; admissis a prioribus principibus honores denegauit. candidatos, qui supra numerum essent, in solacium dilationis ac morae legionibus praeposuit. consulatum in senos plerumque menses dedit. defunctoque circa Kal. Ian. altero e consulibus neminem substituit improbans exemplum uetus Canini Rebili uno die consulis. triumphalia ornamenta etiam quaestoriae dignitatis et nonnullis ex equestri ordine tribuit nec utique de causa militari. de quibusdam rebus orationes ad senatum missas praeterito quaestoris officio per consulem plerumque recitabat.

formam aedificiorum urbis nouam excogitauit et ut ante insulas ac domos porticus essent, de quarum solariis incendia arcerentur; easque sumptu suo extruxit. destinarat etiam Ostia tenus moenia promouere atque inde fossa mare ueteri urbi inducere.

Multa sub eo et animaduersa seuere et coercita nec minus instituta: adhibitus sumptibus modus; publicae cenae ad sportulas redactae; interdictum ne quid in popinis cocti praeter legumina aut holera ueniret, cum antea nullum non obsonii genus proponeretur; afflicti suppliciis Christiani, genus hominum superstitionis nouae ac maleficae; uetiti quadrigariorum lusus, quibus inueterata licentia passim uagantibus fallere ac furari per iocum ius erat; pantomimorum factiones cum ipsis simul relegatae;

aduersus falsarios tunc primum repertum, ne tabulae nisi pertusae ac ter lino per foramina traiecto obsignarentur; cautum ut testamentis primae duae cerae testatorum modo nomine inscripto uacuae signaturis ostenderentur, ac ne qui alieni testamenti scriptor legatum sibi ascriberet; item ut litigatores pro patrociniis certam iustamque mercedem, pro subsellis nullam omnino darent praebente aerario gratuita; utque rerum actu ab aerario causae ad forum ac reciperatores transferrentur et ut omnes appellationes a iudicibus ad senatum fierent.

Augendi propagandique imperii neque uoluntate ulla neque spe motus umquam, etiam ex Britannia deducere exercitum cogitauit, nec nisi uerecundia, ne obtrectare parentis gloriae uideretur, destitit. Ponti modo regnum concedente Polemone, item Alpium defuncto Cottio in prouinciae formam redegit.