Punica

Silius Italicus, Tiberius Catius

Silius Italicus. Corpus Poetarum Latinorum, Vol 2. Summers, Walter Coventry, editor. Postgate, John Percival, editor. London: G. Bell et Filiorum, 1905.

  1. quem tibi non nasci fuerit per uota petendum,
  2. Varronem Hannibalemne, magis.’ dum talia Paulus,
  3. urget praecipitis Libys atque in terga ruentum
  4. ante oculos cunctas ductoris concitat hastas.
  5. pulsatur galea et quatiuntur consulis arma.
  6. acrius hoc Paulus medios ruit asper in hostis.
  7. Tum uero excussus mentem, in certamina Paulo
  8. auia diducto, conuertit Varro manuque
  9. cornipedem inflectens Das, inquit ‘patria, poenas,
  10. quae Fabio incolumi Varronem ad bella uocasti.
  11. quaenam autem mentis uel quae discordia fati
  12. Parcarumque latens fraus est? abrumpere cuncta
  13. iamdudum cum luce libet. sed comprimit ensem
  14. nescio qui deus. at quae me ad grauiora reseruat!
  15. uiuamne? et fractos sparsosque cruore meorum
  16. hos referam populo fasces atque ora per urbes
  17. iratas spectanda dabo et, quo saeuius ipse
  18. Hannibal haud poscat, fugiam et te, Roma, uidebo?’
  19. plura indignantem telis propioribus hostes
  20. egere, et sonipes rapuit laxatus habenas.