Punica

Silius Italicus, Tiberius Catius

Silius Italicus. Corpus Poetarum Latinorum, Vol 2. Summers, Walter Coventry, editor. Postgate, John Percival, editor. London: G. Bell et Filiorum, 1905.

  1. quae tamen haud ualuit perituris milibus una
  2. plus donasse die. rediere in castra, gemente
  3. haud dubie Paulo, qui crastina iura uideret
  4. amenti cessura uiro, frustraque suorum
  5. seruatas a caede animas. nam turbidus ira
  6. infensusque morae dilata ob proelia ductor
  7. Sicine, sic inquit ‘grates pretiumque rependis,
  8. Paule, tui capitis? meruerunt talia, qui te
  9. legibus atque urnae dira eripuere minanti?
  10. tradant immo hosti reuocatos ilicet enses,
  11. tradant arma iube, aut pugnantum deripe dextris.
  12. sed uos, quorum oculos atque ora umentia uidi,
  13. uertere cum consul terga et remeare iuberet,
  14. ne morem et pugnae signum expectate petendae.
  15. dux sibi quisque uiam rapito, cum spargere primis
  16. incipiet radiis Gargana cacumina Phoebus.
  17. pandam egomet propere portas. ruite ocius atque hunc
  18. ereptum reuocata diem.’ sic turbidus aegra
  19. pestifero pugnae castra incendebat amore.
  20. At Paulus, iam non idem nec mente nec ore,