Punica

Silius Italicus, Tiberius Catius

Silius Italicus. Corpus Poetarum Latinorum, Vol 2. Summers, Walter Coventry, editor. Postgate, John Percival, editor. London: G. Bell et Filiorum, 1905.

  1. ductore (inuitus uocem hanc e pectore rumpam)
  2. frustraris, Paule. Ausonidum te proelia dira
  3. teque hostis castris grauior manet, aut ego multo
  4. nequiquam didici casus praenoscere Marte.
  5. spondentem audiui (piget heu taedetque senectae,
  6. si quas prospicio restat passura ruinas!)
  7. cum duce tam fausti Martis, qua uiderit hora,
  8. sumpturum pugnam. quantum nunc, Paule, supremo
  9. absumus exitio, uocem hanc si consulis ardens
  10. audiuit Poenus! iam latis obuia credo
  11. stat campis acies, expectaturque sub ictu
  12. alter Flaminius. quantos, insane, ciebis
  13. Varro uiros! tu (pro superi!) tu protinus arma,
  14. tu campum? noscas ante exploresque trahendo,
  15. †quam ritus hostis! tu non, quae copia rerum,
  16. quae natura locis, quod sit, rimabere sollers,
  17. armorum genus, et stantem super omnia tela
  18. fortunam aspicies? fer, Paule, indeuia recti
  19. pectora. cur, uni patriam si adfligere fas est,
  20. uni sit seruare nefas? eget improbus arto