Punica

Silius Italicus, Tiberius Catius

Silius Italicus. Corpus Poetarum Latinorum, Vol 2. Summers, Walter Coventry, editor. Postgate, John Percival, editor. London: G. Bell et Filiorum, 1905.

  1. inuidiam prauusque togae, sic debilis arte
  2. belligera Martemque rudis uersare nec ullo
  3. spectatus ferro, lingua sperabat adire
  4. ad dextrae decus atque e rostris bella ciebat.
  5. ergo alacer Fabiumque morae increpitare professus
  6. ad uulgum in patres petulantia uerba ferebat:
  7. ‘Vos, quorum imperium est, consul praecepta modumque
  8. bellandi posco. sedeone aut montibus erro,
  9. dum mecum Garamas et adustus corpora Maurus
  10. diuidit Italiam? an ferro, quo cingitis, utor?
  11. exaudi, bone dictator, quid Martia plebes
  12. imperitet: pelli Libyas Romamque leuari
  13. hoste iubent. num festinant, quos plurima passos
  14. tertius exurit lacrimosis casibus annus?
  15. ite igitur, capite arma, uiri. mora sola triumpho
  16. paruum iter est. quae prima dies ostenderit hostem,
  17. et patrum regna et Poenorum bella resoluet.
  18. ite alacres: Latia deuinctum colla catena
  19. Hannibalem Fabio ducam spectante per urbem.’
  20. Haec postquam increpuit, portis arma incitus effert