Punica

Silius Italicus, Tiberius Catius

Silius Italicus. Corpus Poetarum Latinorum, Vol 2. Summers, Walter Coventry, editor. Postgate, John Percival, editor. London: G. Bell et Filiorum, 1905.

  1. signa procul fulsitque nouis exercitus armis,
  2. arrectae spes Sidonii, feruetque secundis
  3. fortunae iuuenis. uincendi sola uidetur,
  4. quod nondum steterint acies, mora: Pergite, clamat
  5. ‘ite citi, ruite ad portas, propellite uallum
  6. pectoribus. quantum campi distamus, ad umbras
  7. tantum hosti superest. resides ad bella uocantur,
  8. quis pudeat certare, senes. quodcumque uidetis,
  9. hoc reliquum est, primo damnatum ut inutile bello.
  10. en, ubi nunc Gracchi atque ubi nunc sunt fulmina gentis
  11. Scipiadae? pulsi Ausonia non ante pauentem
  12. dimisere fugam quam terror ad ultima mundi
  13. Oceanumque tulit. profugus nunc errat uterque
  14. nomina nostra tremens et ripas seruat Hiberi.
  15. est etiam, cur Flaminio mihi gloria caeso
  16. creuerit, et titulis libeat cur figere nostris