Punica

Silius Italicus, Tiberius Catius

Silius Italicus. Corpus Poetarum Latinorum, Vol 2. Summers, Walter Coventry, editor. Postgate, John Percival, editor. London: G. Bell et Filiorum, 1905.

  1. inuoluit, nec compta tamen pacemque serenis
  2. condiscens oculis, ibat lucoque ferebat
  3. praedicto sacrae uestigia concita plantae.
  4. parte alia intrabat iussis Saturnia siluis,
  5. iudicium Phrygis et fastus pastoris et Iden
  6. post fratris latura toros. postrema nitenti
  7. adfulsit uultu ridens Venus: omnia circa
  8. et nemora et penitus frondosis rupibus antra
  9. spirantem sacro traxerunt uertice odorem.
  10. nec iudex sedisse ualet, fessique nitoris
  11. luce cadunt oculi, ac metuit dubitasse uideri.
  12. sed uictae fera bella deae uexere per aequor,
  13. atque excisa suo pariter cum iudice Troia.
  14. tum pius Aeneas terris iactatus et undis
  15. Dardanios Itala posuit tellure penatis.
  16. dum cete ponto innabunt, dum sidera caelo
  17. lucebunt, dum sol Indo se litore tollet,
  18. hic regna et nullae regnis per saecula metae.
  19. at uos, o natae, currit dum immobile filum,
  20. Hadriaci fugite infaustas Sasonis harenas.