Punica

Silius Italicus, Tiberius Catius

Silius Italicus. Corpus Poetarum Latinorum, Vol 2. Summers, Walter Coventry, editor. Postgate, John Percival, editor. London: G. Bell et Filiorum, 1905.

  1. atque impasta trucis ululatus turba luporum
  2. exercet morsuque quatit restantia claustra.
  3. Inritus incepti mouet inde atque Apula tardo
  4. arua Libys passu legit ac nunc ualle residit
  5. conditus occulta, si praecipitare sequentem
  6. atque inopinata detur circumdare fraude,
  7. nunc nocturna parat caecae celantibus umbris
  8. furta uiae retroque abitum fictosque timores
  9. adsimulat, tum castra citus deserta relicta
  10. ostentat praeda atque inuitat prodigus hostem:
  11. qualis Maeonia passim Maeandrus in ora,
  12. cum sibi gurgitibus flexis reuolutus oberrat.
  13. nulla uacant incepta dolis: simul omnia uersat
  14. miscetque exacuens uaria ad conamina mentem,
  15. sicut aquae splendor radiatus lampade solis
  16. dissultat per tecta uaga sub imagine uibrans