Punica

Silius Italicus, Tiberius Catius

Silius Italicus. Corpus Poetarum Latinorum, Vol 2. Summers, Walter Coventry, editor. Postgate, John Percival, editor. London: G. Bell et Filiorum, 1905.

  1. ‘ite citi, ruite ad portas, propellite uallum
  2. pectoribus. quantum campi distamus, ad umbras
  3. tantum hosti superest. resides ad bella uocantur,
  4. quis pudeat certare, senes. quodcumque uidetis,
  5. hoc reliquum est, primo damnatum ut inutile bello.
  6. en, ubi nunc Gracchi atque ubi nunc sunt fulmina gentis
  7. Scipiadae? pulsi Ausonia non ante pauentem
  8. dimisere fugam quam terror ad ultima mundi
  9. Oceanumque tulit. profugus nunc errat uterque
  10. nomina nostra tremens et ripas seruat Hiberi.
  11. est etiam, cur Flaminio mihi gloria caeso
  12. creuerit, et titulis libeat cur figere nostris
  13. crudum Marte uiri nomen. quot demere noster
  14. huic annos Fabio gladius ualet! et tamen audet.
  15. audeat. haud ultra faxo spectetur in armis.’
  16. Talia uociferans uolucri rapit agmina cursu
  17. ac praeuectus equo nunc dextra prouocat hostem
  18. nunc uoce increpitat, missa nunc eminus hasta
  19. fertur ouans pugnaeque agitat simulacra futurae:
  20. ut Thetidis proles Phrygiis Vulcania campis