Punica

Silius Italicus, Tiberius Catius

Silius Italicus. Corpus Poetarum Latinorum, Vol 2. Summers, Walter Coventry, editor. Postgate, John Percival, editor. London: G. Bell et Filiorum, 1905.

  1. ‘Quod scelus, o nimius uitae nimiumque ferendis
  2. aduersis genitus, cerno? te, maxime, uidi,
  3. ductorum, cum captiuo Carthaginis arcem
  4. terreres uultu, crimen culpamque Tonantis,
  5. occidere atque hausi, quem non Sidonia tecta
  6. expulerint euersa meo de corde, dolorem.
  7. estis ubi en iterum, superi? dat pectora ferro
  8. Regulus, ac stirpem tantae periura recidit
  9. surgentem Carthago domus.’ inde aegra reponit
  10. membra toro, nec ferre rudis medicamina (quippe
  11. callebat bellis) nunc purgat uulnera lympha,
  12. nunc mulcet sucis. ligat inde ac uellera molli
  13. circumdat tactu et torpentis mitigat artus.
  14. exin cura seni tristem depellere fesso
  15. ore sitim et parca uires accersere mensa.
  16. quae postquam properata, sopor sua munera tandem
  17. applicat et mitem fundit per membra quietem.
  18. necdum exorta dies, Marus instat uulneris aestus:
  19. expertis medicare modis gratumque teporem
  20. exutus senium trepida pietate ministrat.