Punica

Silius Italicus, Tiberius Catius

Silius Italicus. Corpus Poetarum Latinorum, Vol 2. Summers, Walter Coventry, editor. Postgate, John Percival, editor. London: G. Bell et Filiorum, 1905.

  1. ulterior ductore fuit. namque agmine denso
  2. primores iuuenum, laeua ob discrimina Martis
  3. infensi superis dextrisque et cernere Poenum
  4. uictorem plus morte rati, super ocius omnes
  5. membra ducis stratosque artus certamine magno
  6. telaque corporaque et non fausto Marte cruentas
  7. iniecere manus. sic densi caedis aceruo
  8. ceu tumulo texere uirum. tum, strage per undas
  9. per siluas sparsa perque altam sanguine uallem,
  10. in medias fratre inuectus comitante cateruas
  11. caesorum iuuenum Poenus ‘Quae uulnera cernis,
  12. quas mortes!’ inquit ‘premit omnis dextera ferrum,
  13. armatusque iacet seruans certamina miles.
  14. hos, en, hos obitus nostrae spectate cohortes!
  15. fronte minae durant, et stant in uultibus irae.
  16. et uereor, ne, quae tanta creat indole tellus
  17. magnanimos fecunda uiros, huic fata dicarint
  18. imperium, atque ipsis deuincat cladibus orbem.’
  19. Sic fatus cessit nocti; finemque dedere
  20. caedibus infusae subducto sole tenebrae.