Punica

Silius Italicus, Tiberius Catius

Silius Italicus. Corpus Poetarum Latinorum, Vol 2. Summers, Walter Coventry, editor. Postgate, John Percival, editor. London: G. Bell et Filiorum, 1905.

  1. Quae postquam cecinit sacrato pectore Virtus,
  2. exemplis laetum uultuque audita probantem
  3. conuertit iuuenem. sed enim indignata Voluptas
  4. non tenuit uoces. Nil uos iam demoror ultra:
  5. exclamat ‘uenient, uenient mea tempora quondam,
  6. cum docilis nostris magno certamine Roma
  7. seruiet imperiis, et honos mihi habebitur uni.’
  8. sic quassans caput in nubis se sustulit atras.
  9. At iuuenis plenus monitis ingentia corde
  10. molitur iussaeque calet uirtutis amore.
  11. ardua rostra petit, nullo fera bella uolente,
  12. et grauia ancipitis deposcit munera Martis.
  13. arrecti cunctorum animi: pars lumina patris,
  14. pars credunt toruos patrui reuirescere uultus.
  15. sed quamquam instinctis tacitus tamen aegra pericli
  16. pectora subrepit terror, molemque pauentes
  17. expendunt belli, et numerat fauor anxius annos.
  18. Dumque ea confuso percenset murmure uulgus,
  19. ecce per oblicum caeli squalentibus auro
  20. effulgens maculis ferri inter nubila uisus