Punica

Silius Italicus, Tiberius Catius

Silius Italicus. Corpus Poetarum Latinorum, Vol 2. Summers, Walter Coventry, editor. Postgate, John Percival, editor. London: G. Bell et Filiorum, 1905.

  1. incolere atque habitare deis. sic parcere uictis
  2. pro praeda fuit, et sese contenta nec ullo
  3. sanguine pollutis plausit Victoria pennis.
  4. tu quoque ductoris lacrimas, memorande, tulisti,
  5. defensor patriae, meditantem in puluere formas
  6. nec turbatum animi tanta feriente ruina.
  7. ast relicum uulgus resoluta in gaudia mente
  8. certarunt uicti uictoribus. aemulus ipse