Punica

Silius Italicus, Tiberius Catius

Silius Italicus. Corpus Poetarum Latinorum, Vol 2. Summers, Walter Coventry, editor. Postgate, John Percival, editor. London: G. Bell et Filiorum, 1905.

  1. an nullos oriens uideat lux crastina muros,
  2. ingemuit nimio iuris tantumque licere
  3. horruit et propere reuocata militis ira
  4. iussit stare domos, indulgens templa uetustis
  5. incolere atque habitare deis. sic parcere uictis
  6. pro praeda fuit, et sese contenta nec ullo
  7. sanguine pollutis plausit Victoria pennis.
  8. tu quoque ductoris lacrimas, memorande, tulisti,
  9. defensor patriae, meditantem in puluere formas
  10. nec turbatum animi tanta feriente ruina.
  11. ast relicum uulgus resoluta in gaudia mente
  12. certarunt uicti uictoribus. aemulus ipse
  13. ingenii superum seruando condidit urbem.
  14. ergo extat saeclis stabitque insigne tropaeum
  15. et dabit antiquos ductorum noscere mores.
  16. Felices populi, si, quondam ut bella solebant,
  17. nunc quoque inexhaustas pax nostra relinqueret urbes!
  18. at, ni cura uiri qui nunc dedit otia mundo
  19. effrenum arceret populandi cuncta furorem,
  20. nudassent auidae terrasque fretumque rapinae.