Punica
Silius Italicus, Tiberius Catius
Silius Italicus. Corpus Poetarum Latinorum, Vol 2. Summers, Walter Coventry, editor. Postgate, John Percival, editor. London: G. Bell et Filiorum, 1905.
- iam simul argento fulgentia pocula, mixta
- quis gemma quaesitus honos, simulacra deorum
- numen ab arte datum seruantia; munera Rubri
- praeterea ponti depexaque uellera ramis,
- femineus pudor.His tectis opibusque potitus
- Ausonius ductor, postquam sublimis ab alto
- aggere despexit trepidam clangoribus urbem,
- inque suo positum nutu, stent moenia regum
- an nullos oriens uideat lux crastina muros,
- ingemuit nimio iuris tantumque licere
- horruit et propere reuocata militis ira
- iussit stare domos, indulgens templa uetustis
- incolere atque habitare deis. sic parcere uictis
- pro praeda fuit, et sese contenta nec ullo
- sanguine pollutis plausit Victoria pennis.
- tu quoque ductoris lacrimas, memorande, tulisti,
- defensor patriae, meditantem in puluere formas
- nec turbatum animi tanta feriente ruina.
- ast relicum uulgus resoluta in gaudia mente
- certarunt uicti uictoribus. aemulus ipse