Punica

Silius Italicus, Tiberius Catius

Silius Italicus. Corpus Poetarum Latinorum, Vol 2. Summers, Walter Coventry, editor. Postgate, John Percival, editor. London: G. Bell et Filiorum, 1905.

  1. succubuit medicina malis. cumulantur aceruo
  2. labentum et magno cineres sese aggere tollunt.
  3. passim etiam deserta iacent inhumataque late
  4. corpora, pestiferos tetigisse timentibus artus.
  5. serpit pascendo crescens Acherusia pestis
  6. nec leuiore quatit Trinacria moenia luctu
  7. Poenorumque parem castris fert atra laborem.
  8. aequato par exitio et communis ubique
  9. ira deum atque eadem leti uersatur imago.
  10. Nulla tamen Latios fregit uis dura malorum,
  11. incolumi ductore, uiros, clademque rependit
  12. unum inter strages tutum caput. ut grauis ergo
  13. primum letiferos repressit Sirius aestus,
  14. et minuere auidae mortis contagia pestes,
  15. ceu, sidente Noto cum se maria alta reponunt,
  16. propulsa inuadit piscator caerula cumba,
  17. sic tandem ereptam morbis grassantibus armat
  18. Marcellus pubem, lustratis rite maniplis.
  19. circumstant alacres signa auditisque tubarum
  20. respirant laeti clangoribus. itur in hostem,