Punica

Silius Italicus, Tiberius Catius

Silius Italicus. Corpus Poetarum Latinorum, Vol 2. Summers, Walter Coventry, editor. Postgate, John Percival, editor. London: G. Bell et Filiorum, 1905.

  1. solaque, quod superest, secum certamina norunt,
  2. quis dextra antistet spoliisque excellat opimis.
  3. Euboici non per scopulos inlisa Caphereo
  4. Euripi magis unda furit, pontumue sonantem
  5. eicit angusto uiolentius ore Propontis,
  6. nec feruet maiore fretum rapiturque tumultu
  7. quod ferit Herculeas extremo sole columnas.
  8. Mite tamen dextrae decus inter proelia tanta
  9. enituit fama. miles Tyrrhenus (Asilo
  10. nomen erat) captus quondam ad Trasimenna fluenta,
  11. seruitium facile et dominantis mollia iussa
  12. expertus Beryae, patrias remearat ad oras
  13. sponte fauentis eri, repetitisque impiger armis
  14. tum ueteres Siculo casus Mauorte piabat.
  15. atque is, dum medios inter fera proelia miscet,
  16. inlatus Beryae, cui, pacta ad regia misso
  17. Poenorum a populis sociataque bella gerenti,
  18. aerato cassis munimine clauserat ora,
  19. inuadit ferro iuuenem trepideque ferentem
  20. instabilis retro gressus prosternit harena.